Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

M

[164] Misericors a conpatiendo alienae miseriae vocabulum est sortitus: et hinc appellata misericordia, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Non autem occurrit ubique haec etymologia; nam est in Deo misericordia sine ulla cordis miseria. [165] Mactus, magis auctus gloria; et est nomen tractum a sacris. Quotiens enim tus aut vinum super victimam fundebatur dicebant: 'Mactus est taurus vino vel tureí; hoc est cumulata est hostia et magis aucta. [166] Munificus dicitur vel quia alicui multa munera dat, vel quia munus suum, id est officium quod debet, adinplet: sic et munifex, quia munera fert. [167] Magnanimis, ab eo quod sit magni animi et magnae virtutis. Cui contrarius est pusillanimis. Magnificus a magna faciendo vocabulum traxit. [168] Mansuetus, mitis vel domitus, quasi manu adsuetus. Modestus dictus a modo et temperie, nec plus quicquam nec minus agens. Mitis, lenis et mansuetus et cedens inprobitatibus et ad sustinendam iniuriam tacens, quasi mutus. [169] Mutus, quia vox eius non est sermo, nisi mugitus: vocalem enim spiritum per nares quasi mugiens emittit. Memor, vel qui memoria tenet, vel quia memoria tenetur. [170] Magister, maior in statione: nam ÜsteronÜ Graece statio dicitur. Minister, minor in statione, sive quia officium debitum manibus exequitur. [171] Maximus, aut meritis, aut aetate, aut honore, aut facundia, aut virtute, aut omnibus magis eximius. Maior. Minor, minimus, a numero monadis, quod post eum non sit alter. [172] Modicus, parvus, sed abusive; ceterum rationabilis. Moderatus, a modo scilicet et temperamento. Mediocris, quod modicum illi sufficiat. [173] Miser proprie [dicitur] eo quod omnem felicitatem amiserit. Secundum autem Ciceronem proprie mortuus, qui in Tusculanis (1,5) miseros mortuos vocat, propter quod iam amiserunt vitam. Miserabilis, quod sit miseriae habilis. [174] Mestus, naturaliter tristis, non casu. Est enim a natura animi et mentis, unde et mestus. [175] Mendicus dictus quia minus habet unde vitam degat: sive quia mos erat apud antiquos os claudere egenum et manum extendere, quasi manu dicere. Mendax, quod mentem alterius fallat. [176] Malignus, quia malitiae votum vel opus peragit. Malus appellatus a nigro felle, quod Graeci MELAN dicunt: unde et melancholici appellantur homines qui et conversationem humanam refugiunt et amicorum carorum suspecti sunt. Malitiosus, deterior malo, quia frequenter malus. A malo autem peior dicitur: a bono deterior. [177] Melior dictus quasi mollior: non durus aut ferreus: nam melius quasi mollius. Minax, a facie oculorum, quando furiose ardescunt, ut amplius videns pertimescat. Minator et monitor. Sed monitor dicitur cum praenuntiat bona: minator, cum nuntiat adversa. [178] Mulcator, eo quod blandis verbis mulceat ad declinandum animum: translatio a mulso, id est quod acceptum lenire solet fauces dolentis aut oppletum sordibus stomachum. [179] Metatores appellantur qui castra designant, a metiendo scilicet. Lucanus (1,382):

Hesperios audax veniat metator in agros.

Mollis, quod vigorem sexus enerviati corpore dedecoret, et quasi mulier emolliatur. [180] Macer, a macie: et macies a moechia, eo quod inmoderata libido macros faciat. Mancus, manu ancus. [181] Moribundus, morientis similis: sicut vitabundus, viventi similis. Quando enim dicimus moriturus est, vere moriturus est: moribundus autem non vere, sed veri similis morientis est. [182] Meretrix dicta eo quod pretium libidinis mereatur. Inde et meritoriae tabernae: nam et milites, cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur. [183] Morio [a morte vocatus, eo quod non vigeat intellectu]. Mulio dictus a mulis, eo quod praesidet isdem vehiculis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL