Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

P

[201] Prudens, quasi porro videns. Praespicax est enim et incertorum praevidet casus. Patiens dictus a pavendo. Pavere enim ferire est. Percutitur enim et tolerat. [202] Perfectus, cui nihil iam adici potest. Huic nomini apud Grammaticos conparatio non adicitur, quia si dixeris: 'Ille perfectior est,í iste perfectus non erit. [203] Pulcer ab specie cutis dictus, quod est pellis: postea transiit hoc nomen in genus. Nam pulchritudo hominis aut in vultu est, ut (Virg. Aen. 1,589):

Os humerosque deo similis.

aut in capillis, ut (Virg. Aen. 1,589):

Namque ipse decoram caesariem.

aut in oculis, ut (Virg. Aen. 1,591):

Laetos oculis adflarat honores.

aut in candore, ut (Virg. Aen. 1,592):

Quale manus addunt ebori decus.

aut in lineamentis, ut (Cic. Verr. 2,36): 'Te multo plus figura et lineamenta hospitis delectabant,í aut in proceritate, ut Turnus (Virg. Aen. 11,683):

Vertitur in mediis, et tota vertice supra est.

[204] Pellax a perliciendo. Perspicax, splendidus, eo quod perluceat. [205] [Perpetuus]. Perennis, ab eo quod sit perpetuus annis. Praesul vocatus quia praeest sollicitudine. Praepositus appellatus eo quod sit subiectorum ac famulantium ordinator vel rector. Patroni a patribus dicti sunt, quod huiusmodi affectum clientibus exhibeant ut quasi patres illos regant. [206] Paedagogus est cui parvuli adsignantur. Graecum nomen est; et est conpositum ab eo quod pueros agat, id est ductet et lascivientem refrenet aetatem. [207] Praesens dictus quod sit prae sensibus, id est coram oculis, qui sensus sunt corporis. Prior, quod primus sit ordine: et primus quasi praeminens. [Primus. Postremus.] [208] Potens, rebus late patens: unde et potestas, quod pateat illi quaqua velit, et nemo intercludat, nullus obsistere valeat. Praeopimus, prae ceteris opibus copiosus. [209] Pecuniosus: Tullius primum eos dictos refert qui plurimam habuissent pecuniam, id est pecora. Ita enim et antiqui eos appellabant; paulatim autem per abusionem nomen aliud devolutum est. [210] Pervicax proprie dicitur qui in proposito suo ad victoriam perseverat. Antiqui enim vicam dicebant quam nos victoriam. Credo quod inde dicatur herba vicia, id est victorialis. [211] Pernix a pernitendo tractum est: id est in conatibus perseverando. Alii pernicem velocem intellegunt pedibus. Nam pernicitas pedum est, ut (Virg. Aen. 11,718):

Pernicibus ignea plantis:

sicut celeritas pinnarum est, ut (Virg. Aen. 3,243):

Celerique fuga sub sidera lapsae.

[212] Piger, quasi pedibus aeger. Est enim tardus ad incedendum: quod nomen per usum transiit ad animum. Pernox, pervigilans nocte. [Perseverans.] Pertinax, inpudenter tenens, quasi pertinens. [213] Petulans nunc quidem pro audace et inprobo ponitur: olim autem acerbi flagitatores et proprie argentariorum [coactorum] pueri, quod pretia rerum crebrius et asperius exigebant, a petendo petulantes vocati. [214] Procax, proprie idem quod petax. Nam procare est petere; unde et petitores nuptiarum proci dicuntur. [215] Prodigus, sumtuosus atque consumtor, qui omnia porro agit et quasi proicit. Profugus proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. Peregrinus, longe a patria positus, sicut alienigena. [216] Proiectus, quasi longe et procul iactatus; sicut et produxit, quasi porro illum duxit; et provocavit, quasi porro illum vocavit. Proiectus, porro eiectus ac proiactatus, unde et (Virg. Aen. 3,699):

Proiectaque saxa;

id est porro iactata. [217] Proscriptus, cuius bona palam et aperte scribuntur. Praescriptus ordinem significat, sicut et praescriptiones apud iurisconsultos. [218] Procinctus, expeditus et armatus; unde et 'in procinctuí, id est cum belli causa arma sumebant. Praecinctus, eo quod ante se ponat aliquid, quo praecingitur. Vnde et de Domino dictum est (Iohann. 13,5): 'Praecinctus est linteo, et lavit pedes discipulorum suorum' [219] Praedo est qui populando alienam provinciam invadit: praedo ab abigendo praedas dictus; et praedo qui praedam habet. Praedator, hoc est cui de praeda debetur ahiquid. [220] Plagiator, APO TOU PLAGIOU, id est oblico, quod non certa via grassatur sed pelliciendo dolis. Piratae sunt praedones maritimi, ab incendio navium transeuntium quas capiebant dicti. Nam PURA ignis est. [221] Pugillator, qui de manu in manu nummorum aliquid subtrahit. Peculator, pro eo quod sit pecuniae publicae defraudator. Proditor, pro eo quod detegit. Item proditor perditor, ut (Virg. Aen. 1,252):

Vnius ob iram prodimur.

[222] Perfidus, quia fraudulentus est et sine fide, quasi perdens fidem. Periurus, quia perpere iurat, id est male iurat. Periurus autem in verbo R non habet. Nam peiuro et deiero dicimus. [223] Praevaricator, malae fidei advocatus, et qui vel in accusando nocitura, vel in defendendo profutura praetereat aut inutiliter dubieque ponat mercedis gratia licet corruptus. Cicero: 'Quid enim tam praevarum?í id est valde varum. [224] Pellax, dolosus et fallax, a pelle, id est vultu. Foris enim, ut fallat, arridet, sed nequitiam intus gerit. Profanus, quasi porro a fano. Sacris enim illi non licet interesse. [225] Parricida proprie dicitur interfector parentis, quamvis quidam veteres hunc parenticidam dixerunt, quoniam parricidium et homicidium quocumque intellegi possit, cum sint homines hominibus pares. [226] Persecutor non semper pro malo intellegitur; unde et persecutus, perfecte secutus. [227] Publicanus est qui vectigalia publica exigit. Vel qui per publica negotia saeculi lucra sectantur, unde et cognominati sunt. [228] Peccator a pelice, id est meretrice vocatus, quasi pelicator; quod nomen apud antiquos tantum flagitiosum significabat, postea transiit hoc vocabulum in appellationem omnium iniquorum. [229] Prostitutae, meretrices a prosedendo in meritoriis vel fornicibus. Pelex apud Graecos proprie dicitur, a Latinis concuba. Dicta autem a fallacia, id est versutia, subdolositate vel mendacio. [230] Procurvus, quasi per longum curvus. Pavidus est quem vexat trepidatio mentis. Habet cordis pulsationem, cordis motum. Nam pavere ferire est, unde et pavimentum. [231] Petro autem et rupex a duritia saxorum nominantur. Pusillanimis, pusillo animo. Petulcus dictus ab adpetendo; unde etiam et meretrices petulcas vocamus. [Productus.] [Pisinnus.]




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL