Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

T

[264] Tutor, qui pupillum tuetur, hoc est intuetur; de quo in consuetudine vulgari dicitur: 'Quid me mones? Et tutorem et paedagogum olim obrui' [265] Testes dici quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signent. [266] Tetricus, mons in Sabinis asperrimus. Vnde et tristes homines tetricos dicimus. Taciturnus, in tacendo diuturnus. [267] Trutinator, examinator, ex iudicii libra perpendens recta; translatione a trutina, quae est gemina ponderum lances. Tristis. [268] Tenax, nummi cupidior, quod teneat. Interdum et pertinax. [269] [Truculentus.] Torvus, terribilis, eo quod sit torto vultu et turbulento aspectu, ut: 'torva leaena,í et (Virg. Aen. 3,677):

Cernimus adstantes nequiquam lumine torvo.

[270] Turbidus, terribilis. Teter, ob obscura tenebrosaque vita. Teterrimus, pro fero nimium. Tetrum enim veteres pro fero dixerunt, ut Ennius (Ann. 607): 'tetros elephantos' Terribilis, quia terrorem habet et timetur. [271] Tergiversator, quod animum quasi tergum vertat huc et illuc, nec [facile] qualis sit intellegitur. [272] Temulentus a temeto, id est vino, dictus. Timidus, quod timeat diu, id est sanguine; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit timorem. [273] Turpis, quod sit informis et torpeat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL