Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. DE AETATIBVS HOMINVM. [1] Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas atque senectus. [2] Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis. [3] Secunda aetas pueritia, id est pura et necdum ad generandum apta, tendens usque ad quantumdecimum annum. [4] Tertia adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad viginti octo annos. [5] Quarta iuventus firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimo anno. [6] Quinta aetas senioris, id est gravitas, quae est declinatio a iuventute in senectutem; nondum senectus sed iam nondum iuventus, quia senioris aetas est, quam Graeci PRESBUTEN vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed GERON dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno incipiens septuagesimo terminatur. [7] Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur; sed post quinque illas aetates quantumcumque vitae est, senectuti deputatur. [8] Senium autem pars est ultima senectutis, dicta quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam discripserunt humanam, in quibus mutatur et currit et ad mortis terminum pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias eorum in homine demonstrantes. [9] Infans dicitur homo primae aetatis; dictus autem infans quia adhuc fari nescit, id est loqui non potest. Nondum enim bene ordinatis dentibus minus est sermonis expressio. [10] Puer a puritate vocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens. Hi sunt ephebi, id est a Phoebo dicti, necdum [pronati] viri, adolescentuli lenes. [11] Puer autem tribus modis dicitur, pro nativitate, ut Esaias (9,6): 'Puer natus est nobis.' Pro aetate, ut octoennis, decennis. Vnde est illud:

Iam puerile iugum tenera cervice gerebat.

Pro obsequio et fidei puritate, ut Dominus ad prophetam (Ierem. 1,7): 'Puer meus es tu, noli timere,' dum iam Ieremias longe pueritiae excessisset annos. [12] Puella est parvula, quasi pulla. Vnde et pupillos non pro condicione, sed pro aetate puerili vocamus. Pupilli autem dicti quasi in oculis, hoc est a parentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur quorum patres ante decesserunt quam ab his nomen acceperint. Ceteri orbi vocantur orphani, idem qui et pupilli; illud enim Graecum nomen est, hoc Latinum. Nam et in psalmo, ubi legitur (10,14): 'Pupillo tu eris adiutor,' Graecus habet ORFANO. [13] Puberes a pube, id est a pudenda corporis, nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est eum puberem esse qui quattuordecim annos expleverit, quamvis tardissime pubescat: certissimum autem puberem esse qui et ex habitu corporis pubertatem ostendit et generare iam possit. [14] Puerperae sunt, quae annis puerilibus pariunt. Vnde et Horatius (C. 4,5,23):

Laudatur primo prole puerpera [nato].

Et dictae puerperae vel quod primo partu gravantur, vel quod primum pueros pariunt. [15] Adolescens dictus, eo quod sit ad gignendum adultus, sive a crescere et augeri. [16] Iuvenis vocatus, quod iuvare posse incipit; ut in bubus iuvenci, cum a vitulis discesserint. Est enim iuvenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxilium praeparatus. Nam iuvare hominis est opus aliquod conferentis. Sicut autem trecesimus perfectae aetatis est annus in hominibus, ita in pecudibus ac iumentis tertius robustissimus. [17] Vir nuncupatus, quia maior in eo vis est quam in feminis: unde et virtus nomen accepit; sive quod vi agat feminam. [18] Mulier vero a mollitie, tamquam mollier, detracta littera vel mutata, appellata est mulier. [19] Vtrique enim fortitudine et inbecillitate corporum separantur. Sed ideo virtus maxima viri, mulieris minor, ut patiens viri esset; scilicet, ne feminis repugnantibus libido cogeret viros aliud appetere aut in alium sexum proruere. [20] Dicitur igitur mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura (Genes. 2,23): 'Et formavit eam in mulierem.' [21] Virgo a viridiori aetate dicta est, sicut et virga, sicut et vitula. Alias ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem. [22] Virago vocata, quia virum agit, hoc est opera virilia facit et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminas ita vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungitur. Mulier vero si virilia facit, recte virago dicitur, ut Amazona. [23] Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur; sicut a servo serva, sicut a famulo famula, ita a viro vira. Hinc et virginis nomen quidam putant. [24] Femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a viro distinguitur. Alii Graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quia vehementer concupiscit. Libidinosiores enim viris feminas esse tam in mulieribus quam in animalibus. Vnde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur. [25] Senior est adhuc viridior. In sexto libro Ovidius (Met. 12,464): Senior, Inter iuvenemque senemque. Terentius (Hec. 11):

Quo iure sum us(us) adulescentior.

[26] (Adulescentior) non utique magis adolescens, sed minus; ut senior minus sene, ubi comparativus gradus minus significat a positivo. Ergo senior non satis, sicut iunior inter iuvenem, sicut pauperior intra ditem et pauperem. [27] Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione, eo quod iam per vetustatem desipiant. Nam physici dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis, prudentes calidi: unde et senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. Inde est quod convenit sibi infantum aetas et senum: senes enim per nimian aetatem delirant; pueri per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. [28] Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini; nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a multis annis, quasi annosa. Nam si commune esset nomen, cur diceret Terentius (Eun. 357): 'senem mulierem'? Hinc et vetula, quia vetusta. Sicut autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est. [29] Canities autem vocata a candore, quasi candities. Vnde est illud: 'florida iuventus, lactea canities,' prout diceret candida. [30] Senectus autem multa secum et bona adfert et mala. Bona, quia nos ab inpotentissimis dominis liberat, voluptatibus inponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio. 'Subeunt' enim (Virg. Georg. 3,67) 'morbi tristisque senectus'. Nam duo sunt quibus minuuntur corporis vires, senectus et morbus. [31] Mors dicta, quod sit amara, vel a Marte, qui est effector mortium [sive mors a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit]. [32] Tria sunt autem genera mortis: acerba, inmatura, naturalis. Acerba infantum, inmatura iuvenum, merita, id est naturalis, senum. [33] Mortuus autem ex qua parte orationis declinetur incertum est. Nam sicut ait Caesar, ab eo quod est morior in participio praeteriti temporis in 'tus' exire debuit, per unum scilicet U, non per duo. Nam ubi geminata est littera U, nominativus est, non participium, ut fatuus, arduus. Convenienter itaque factum ut quemadmodum id, quod significat, non potest agendo, ita et ipsud nomen non possit loquendo declinari. Omnis autem mortuus aut funus est, aut cadaver. [34] Funus est, si sepeliatur. Et dictum funus a funibus accensis, quos ante feretrum papyris cera circumdatis ferebant. [35] Cadaver autem est, si insepultum iacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia iam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus: crematum reliquias: conditum iam sepultum. Corpus autem consuetudine dicitur, ut illud (Virg. Georg. 4,255): [36] Tum corpora luce carentum. Defunctus vocatus, quia conplevit vitae officium. Nam dicimus functos officio, qui officia debita conpleverunt; unde est et honoribus functus. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitae depositus, sive quod sit diem functus. [37] Sepultus autem dictus, eo quod iam sine pulsu et palpitatione est, id est sine motu. Sepelire autem est condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum inicere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL