Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. DE PORTENTIS. [l] Portenta esse Varro ait quae contra naturam nata videntur: sed non sunt contra naturam, quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cuiusque conditae rei natura sit. Vnde et ipsi gentiles Deum modo Naturam, modo Deum appellant. [2] Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta, monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere, monstrare ac praedicare aliqua futura videntur. [3] Nam portenta dicta perhibent a portendendo, id est praeostendendo. Ostenta autem, quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significando demonstrent, sive quod statim monstrent quid appareat; et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. [4] Quaedam autem portentorum creaciones in significationibus futuris constituta videntur. Vult enim deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia, sicut et per somnos et per oracula, qua praemoneat et significet quibusdam vel gentibus vel hominibus futuram cladem; quod plurimis etiam experimentis probatum est. [5] Xerxen quippe vulpis ex equa creata solvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit, inferiores diversarum bestiarum, sed viventes, significasse repentinam regis interfectionem: supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra quae in significationibus dantur non diu vivunt, sed continuo ut nata fuerint occidunt. [6] Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt quae transfigurantur, sicut fertur in Vmbria mulierem peperisse serpentem. Vnde Lucanus (1,563):

Matremque suus conterruit infans.

Portentuosa vero levem sumunt mutationem, exempli causa cum sex digitis nati. [7] Portenta igitur vel portentuosa existunt alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quantus fuit Tityon in novem iugeribus iacens, Homero testante: alia parvitate totius corporis, ut nani, vel quos Graeci Pygmaeos vocant, eo quod sint statura cubitales. Alii a magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, vel cynodontes, quibus gemini procedunt dentes. [8] Alii a defectu partium, in quibus altera pars plurimum deficit ab altera, ut manus a manu, vel pes a pede. Alii a decisione, ut sine manu aut capite generata, quos Graeci steresios vocant. Alia praenumeria, quando solum caput aut crus nascitur. [9] Alia, quae in parte transfigurantur, sicut qui leonis habent vultum vel canis, vel taurinum caput aut corpus, ut ex PasiphaÎ memorant genitum Minotaurum; quod Graeci ETEROMORFIAN vocant. Alia, quae ex omni parte transfigurantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore vel in fronte, aures supra tempora: vel sicut Aristoteles tradidit quendam in sinistra parte iecur, in dextera splen habuisse. [10] Alia secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiuntur, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum inmaturam et intemperatam creationem, sicut hi qui dentati nascuntur sive barbati vel cani. Alia conplexu plurimarum differentiarum, sicut illud quod praediximus (ß 5) in Alexandro multiforme portentum. [11] Alia conmixtione generis, ut ANDROGUINOI et HERMAFRODITAI vocantur. Hermaphroditae autem nuncupati eo quod eis uterque sexus appareat. HERMES quippe apud Graecos masculus, AFRODITE femina nuncupatur. Hi dexteram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes vicissim coeundo et gignunt et pariunt. [12] Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut Gigantes, Cynocephali, Cyclopes, et cetera. [13] Gigantes dictos iuxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos GUEGUENEIS existimant, id est terrigenas, eo quod eos fabulose parens terra inmensa mole et similes sibi genuerit. GUE enim terra appellatur: GUENOS genus; licet et terrae filios vulgus vocat: quorum genus incertum est. [14] Falso autem opinantur quidam inperiti de Scripturis sanctis praevaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos Gigantes, id est nimium grandes et fortes viros, de quibus terra conpleta est. [15] Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur. Hi in India nascuntur. [16] Cyclopes quoque eadem India gignit; et dictos Cyclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur. Hi et AGRIOFAGUITAI dicuntur, propter quod solas ferarum carnes edunt. [17] Blemmyas in Libya credunt truncos sine capite nasci, et os et oculos habere in pectore. Alios sine cervicibus gigni, oculos habentes in humeris. [18] In ultimo autem Orientis monstruosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habentes vultus. Aliae labro subteriori adeo prominenti ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse, modico tantum foramine calamis avenarum pastus haurientes. Nonnulli sine linguis esse dicuntur, invicem sermonis utentes nutum sive motum. [19] Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa magnitudine aurium ut omne corpus ex eis contegant. PAN enim Graeco sermone omne, OTA aures dicuntur. [20] Artabatitae in Aethiopia proni, ut pecora, ambulare dicuntur: quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. [21] Satyri homunciones sunt aduncis naribus; cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine Antonius sanctus vidit. Qui etiam interrogatus Dei servo respondisse fertur dicens (Hieron. vit. Paul. erem. 8): 'Mortalis ego sum unus ex accolis heremi, quos vario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque colit.' [22] Dicuntur quidam et silvestres homines, quos nonnulli Faunos ficarios vocant. [23] Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili: quos inde SKIOPODAS Graeci vocant, eo quod per aestum in terra resupini iacentes pedum suorum magnitudine adumbrentur. [24] Antipodes in Libya plantas versas habent post crura et octonos digitos in plantis. [25] Hippopodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes. [26] In India ferunt esse gentem quae MAKROBIOI nuncupantur, duodecim pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito pygmaeos vocant, de qua supra diximus, (ß 7). Hi montana Indiae tenent, quibus est vicinus oceanus. [27] Perhibent [et] in eadem India esse gentem feminarum quae quinquennes concipiunt, et octavum vitae annum non excedunt. [28] Dicuntur autem et alia hominum fabulosa portenta, quae non sunt, sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma proditum. Fuerunt enim tres fratres tantae concordiae ut in tribus corporibus quasi una anima esset. [29] Gorgones quoque meretrices crinitas serpentibus, quae aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum quem invicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant ut vertere eos putarentur in lapides. [30] Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, ex parte volucres, habientes alas et ungulas: quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebant. Quae inlectos navigantes sub cantu in naufragium trahebant. [31] Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Quae inde in fluctibus conmorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt. [32] Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis, cum latratibus magnis, propter fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum exterriti latrari aestimant undas, quas sorbentis aestus vorago conlidit. [33] Fingunt et monstra quaedam inrationabilium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem, significantes per eum tres aetates per quas mors hominem devorat, id est infantiam, iuventutem et senectutem. Quem quidam ideo dictum Cerberum putant quasi KREOBOROS, id est carnem vorans. [34] Dicunt et Hydram serpentem cum novem capitibus, quae Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant. Quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. [35] Nam hydra ab aqua dicta est. Huius mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium, dicens (De fid. 1,4): 'Haeresis enim velut quaedam hydra fabularum vulneribus suis crevit; et dum saepe reciditur, pullulavit igni debita incendioque peritura.' [36] Fingunt et Chimaeram triformem bestiam: ore leo, postremis partibus draco, media caprea. Quam quidam Physiologi non animal, sed Ciliciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam plenum serpentibus. Hunc Bellorophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse. [37] Centauris autem species vocabulum indidit, id est hominem equo mixtum, quos quidam fuisse equites Thessalorum dicunt, sed pro eo quod discurrentes in bello velut unum corpus equorum et hominum viderentur, inde Centauros fictos adseruerunt. [38] Porro Minotaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine, qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusam fuisse. De qua Ovidius (Art. Am. 2,24):

Sem ibovemque virum, semivirumque bovem.

[39] Onocentaurum autem vocari eo quod media hominis specie, media asini esse dicatur; sicut et Hippocentauri, quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL