Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. DE BESTIIS. [1] Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus, pardis, tigribus, lupis et vulpibus canibusque et simiis ac ceteris, quae vel ore vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiae dictae a vi, qua saeviunt. [2] Ferae appellatae, eo quod naturali utuntur libertate et desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae eorum voluntates, et huc atque illuc vagantur et quo animus duxerit, eo feruntur. [3] Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim LEON vocatur; et est nomen nothum, quia ex parte corruptum. Leaena vero totum Graecum est, sicut et dracaena. Vt autem leaena lea dicatur usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, Latine rex interpretatur, eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus trifarium dicitur. [4] E quibus breves et iuba crispa inbelles sunt; longi et coma simplici acres. Animos eorum frons et cauda indicat. Virtus eorum in pectore; firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, qno minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis. [5] Cum dormierint, vigilant oculi; cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur; tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus suscitare dicitur catulum dormientem. [6] Circa hominem leonum natura est ut nisi laesi nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt; captivos obvios repatriare permittunt; hominem non nisi in magna fame interimunt. De quibus Lucretius (5,1035):

Scymnique leonum.

[7] Tigris vocata propter volucrem fugam; ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis; ex cuius nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hyrcania gignit. [8] Panther dictus, sive quod omnium animalium sit amicus, excepto dracone, sive quia et sui generis societate gaudet et ad eandem similitudinem quicquid accipit reddit. PAN enim Graece omne dicitur. Bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis, nigra vel alba distinguatur varietate. [9] Haec semel omnino parturit; cuius causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras; itaque oneratam foetibus vulvam tamquam obstantem partui unguibus lacerant: effundit illa partum, seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non haeret acceptum, sed inritum resilit. Nam Plinius (N. H. 8,43) dicit animalia cum acutis unguibus frequentur parere non posse; vitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis. [10] Pardus secundus post pantherem est, genus varium ac velocissimum et praeceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit. [11] Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit; sicut et Plinius in Naturali Historia (8,42) dicit, leonem cum parda, aut pardum cum leaena concumbere et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus et burdo. [12] Rhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephantis saepe certamen habet, et in ventre vulneratum prosternit. [13] Tantae autem esse fortitudinis ut nulla venantium virtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella praeponitur, quae venienti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit, sicque soporatus velut inermis capitur. [14] Elephantum Graeci a magnitudine corporis vocatum putant, quod formam montis praeferat; Graece enim mons LOFOS dicitur. Apud Indos autem a voce barro vocatur; unde et vox eius barritus, et dentes ebur. Rostrum autem proboscida dicitur, quoniam illo pabulum ori admovet; et est angui similis, vallo munitus eburno. [15] Hos boves Lucas dictos ab antiquis Romanis: boves, quia nullum animal grandius videbant: Lucas, quia in Lucania illos primus Pyrrhus in proelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est; in eis enim Persae et Indi ligneis turribus conlocatis, tamquam de muro iaculis dimicant. Intellectu autein et memoria multa vigent. [16] Gregatim incedunt; motu, quo valent, salutant; murem fugiunt; aversi coeunt; quando autem parturiunt, in aquis vel insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt et ab eis inplicati necantur; biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt nec plures, sed tantum unum; vivunt [autem] annos trecentos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur; nunc sola eos India gignit. [17] Grypes vocatur, quod sit animal pinnatum et quadrupes. Hoc genus ferarum in Hyperboreis nascitur montibus. Omni parte corporis leones sunt; alis et facie aquilis similes; equis vehementer infesti. Nam et homines visos discerpunt. [18] Chamaeleon non habet unum colorem, sed diversa est varietate consparsus, ut pardus. Dictus autem ita ” Huius chamaeleontis corpusculum ad colores quos videt facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia. [19] Camelopardus dictus, quod dum sit ut pardus albis maculis superaspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit. [20] Lyncis dictus, quia in luporum genere numeratur; bestia maculis terga distincta ut pardus, sed similis lupo: unde et ille LUKOS, iste lyncis. Huius urinam convertere in duritiam pretiosi lapidis dicunt, qui lyncurius appellatur, quod et ipsas lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem harenis, in quantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturae ne talis egestio transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius Secundus (cf. N. H. 8,43) extra unum non admittere fetum. [21] Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus, propter quos cum praesenserint venatorem, ipsi se castrant et morsibus vires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana (2,7): 'Redimunt se ea parte corporis, propter quod maxime expetuntur.' Iuvenalis (12,34):

Qui se
eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno
testiculi.

[22] Ipsi sunt et fibri, qui etiam Pontici canes vocantur. Vrsus fertur dictus quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quandam nasci quam mater lambendo in membra conponit. Vnde est illud:

Sic format lingua fetum cum protulit ursa.

Sed hoc inmaturitas partus facit: denique tricesimo die generat. Vnde evenit ut praecipitata fecunditas informes procreet. Vrsorum caput invalidum; vis maxima in brachiis et lumbis; unde interdum erecti insistunt. [23] Lupus Graeca derivatione in linguam nostram transfertur. Lupos enim illi LUKOUS dicunt: LUKOS autem Graece a moribus appellatur, quod rabie rapacitatis quaequae invenerit trucidet. Alii lupos vocatos aiunt quasi leopos, quod quasi leonis, ita sit illi virtus in pedibus; unde et quidquid pede presserit non vivit. [24] Rapax autem bestia et cruoris appetens; de quo rustici aiunt vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Vnde et subito tacenti dicitur: 'Lupus in fabula.' Certe si se praevisum senserit, deponit feritatis audaciam. Lupi toto anno non amplius dies duodecim coeunt; famem diu portant, et post longa ieiunia multum devorant. Lupos Aethiopia mittit cervice iubatos, et tanto varios ut nullum colorem illis abesse dicant. [25] Canis nomen Latinum Graecam etymologiam habere videtur; Graece enim KUON dicitur. Licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment, eo quod insonat; unde et canere. Nihil autem sagacius canibus; plus enim sensus ceteris animalibus habent. [26] Namque soli sua nomina recognoscunt; dominos suos diligunt; dominorum tecta defendunt; pro dominis suis se morti obiciunt; voluntarie cum domino ad praedam currunt; corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postremo naturae est extra homines esse non posse. In canibus duo sunt: aut fortitudo, aut velocitas. [27] Catuli abusive dicuntur quarumlibet bestiarum filii. Nam proprie catuli canum sunt, per diminutionem dicti. [28] Lycisci autem dicuntur, ut ait Plinius (cf. 8,148), canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte miscuntur. Solent et Indi feminas canes noctu in silvis alligatas admitti ad tigres bestias, a quibus insiliri, et nasci ex eodem foetu canes adeo acerrimos et fortes ut in conplexu leones prosternant. [29] Vulpes dicta, quasi volupes. Est enim volubilis pedibus, et numquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit, fraudulentum animal insidiisque decipiens. Nam dum nun habuerit escam, fingit mortem, sicque descendentes quasi ad cadaver aves rapit et devorat. [30] Simiae Graecum nomen est, id est pressis naribus; unde et simias dicimus, quod suppressis naribus sint et facie foeda, rugis turpiter follicantibus; licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino sermone vocatos urbitrantur, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur; sed falsum est. [31] Hi elementorum sagaces nova luna exultant, media et cava tristantur. Fetus, quos amant, ante se gestant; neglecti circa matrem haerent. Horum genera quinque sunt, ex quibus cercopitheci caudas habent; simia enim cum cauda est, quam quidam cluram vocant. [32] Sphingae villosae sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis oblivionem. Cynocephali et ipsi similes simiis, sed facie ad modum canis; unde et nuncupati. [33] Satyri facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti. Callitriches totu paene aspectu a ceteris distant. Sunt enim in facie producta barba et lata cauda. [34] Leontophonos bestia modica; et ex eo ita vocata quia capta exuritur, eiusque cinere aspersae carnes et positae per conpita semitarum leones necant, si quantulumcumque ex illis sumpserint. [35] Histrix animal in Africa erinacii simile, vocatum ab stridore spinarum, quas tergo laxatas emittit ut canes vulneret insequentes. [36] Enhydros bestiola ex eo nuncupata, quod in aquis versetur, et maxime in Nilo. Quae si invenerit dormientem corcodilum, volutat se in luto primum, et intrat per os eius in ventrem, et carpens omnia intranea eius, sic moritur. [37] Ichneumon Graece vocatus, eo quod odore suo et salubria ciborum et venenosa produntur. De quo Dracontius ait (Laud. 1,515):Ç

Praecidit suillus vim cuiuscumque veneni.

Suillus autem a saetis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur; qui, cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime incipit observare quasi minantem; ad quam cum vim suam transfert, decepta corripitur. [38] Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus cattum a captura vocant. Alii dicunt, quod cattat, id est videt. Nam tanto acute cernit ut fulgore luminis noctis tenebras superet. Vnde a Graeco venit catus, id est ingeniosus, APO TOU KAIESTHAI. [39] Furo a furvo dictus; unde et fur. Tenebrosos enim et occultos cuniculos effodit, et eicit praedam quam invenerit. [40] Melo, vel quod sit rotundissimo membro, vel quod favos petat et assidue mella captet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL