Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. DE SERPENTIBVS. [1] Anguis vocabulum omnium serpentium genus quod plicari et contorqui potest; et inde anguis quod angulosus sit et numquam rcctus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum erant habiti semper, unde Persius (1,113):

Pinge duos angues: pueri, sacer est locus.

[2] Colubrum ab eo dictum, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut piscis, serpens. [3] Serpens autem nomen accepit quia occultis accessibus serpit, non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem quae quattuor pedibus nituntur, sicut lacerti et stiliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt, quia ventre et pectore reptant. Quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores habentur. [4] Draco maior cunctorum serpentium, sive omnium animantium super terram. Hunc Graeci DRAKONTA vocant; unde et derivatum est in Latinum ut draco diceretur. Qui saepe ab speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo, et artis fistulis, per quas trahit spiritum et linguam exerat. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere potius quam rictu nocet. [5] Innoxius autem est a venenis, sed ideo huic ad mortem faciendam venena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephans tutus est sui corporis magnitudine; nam circa semitas delitescens, per quas elephanti soliti gradiuntur, crura eorum nodis inligat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia et India in ipso incendio iugis aestus. [6] Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat; nam et hominem vel si aspiciat interimit. Siquidem et eius aspectu nulla avis volans inlaesa transit, sed quam procul sit, eius ore conbusta devoratur. [7] A mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis in quibus delitescit; itaque eo visu fugit, quem illa persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis; albis maculis lineatus. [8] Reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque sectantur, et postquam ad aquas venerint, UDROFOBOUS et lymphaticos faciunt. [9] Sibilus idem est qui et regulus. Sibilo enim occidit, antequam mordeat vel exurat. [10] Vipera dicta, quod vi pariat. Nam et cum venter eius ad partum ingemuerit, catuli non expectantes maturam naturae solutionem conrosis eius lateribus vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus (6,490):

Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi.

[11] Fertur autem quod masculus ore inserto viperae semen expuat; illa autem ex voluptate libidinis in rabiem versa caput maris ore receptum praecidit. Ita fit ut parens uterque pereat; masculus, dum coit, dum parturit, femina. Ex vipera autem fiunt pastilli, qui THERIAKOI vocantur a Graecis. [12] Aspis vocata, quod morsu venena inmittat et spargat; IOS enim Graeci venenum dicunt: et inde aspis, quod morsu venenato interimat. Huius diversa genera et species, et dispares effectus ad nocendum. Fertur autem aspis, cum coeperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat ut eam de caverna producat: illa, cum exire noluerit, unam aurem in terram premit, alteram cauda obturat et operit, atque [ita] voces illas magicas non audiens non exit ad incantantem. [13] Dipsas, genus aspidis, qui Latine situla dicitur, quia quem momorderit siti perit. [14] Hypnalis, genus aspidis, dicta quod somno necat. Hanc sibi Cleopatra adposuit, et ita morte quasi somno soluta est. [15] Haemorrhois aspis nuncupatus quod sanguinem sudet qui ab eo morsus fuerit, ita ut dissolutis venis, quidquid vitae est, per sanguinem evocet. Graece enim sanguis AIMA dicitur. [16] Prester aspis semper ore patenti et vaporanti currit. Cuius poeta sic meminit (Lucan. 9,722):

Oraque distendens avidus fumantia prester.

Hic quem percusserit distenditur, enormique corpulentia necatur; extuberatum enim putredo sequitur. [17] Seps, tabificus aspis, qui dum momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis. [18] Cerastes serpens dictus, eo quod in capite cornua habeat similia arietum; KERATA enim Graeci cornua vocant: sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione, veluti esca, inlice sollicitata animalia perimit. Totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex ea parte qua invitatas aves vel animalia capit. Est autem flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur. [19] Scytale serpens vocata, quod tanta praefulget tergi varietate ut notarum gratia aspicientes retardet; et quia reptando pigrior est, quos adsequi non valet, miraculo sui stupentes capit. Tanti autem fervoris est ut etiam hiemis tempore exuvias corporis ferventis exponat. De quo Lucanus (9,717):

Et scytale sparsis etiam nunc sola pruinis
exuvias positura suas.

[20] Amphisbaena dicta, eo quod duo capita habeat, unum in loco suo, alterum in cauda, currens ex utroque capite, tractu corporis circulato. Haec sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens. De qua idem Lucanus (9,719):

Et gravis in geminum vergens caput amphisbaena.

[21] Cuius oculi lucent veluti lucernae. Enhydris colubra in aqua vivens; Graeci enim aquam UDOR vocant. [22] Hydros aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt; cuius quidam morbum boam dicunt, eo quod fimo bovis remedietur. [23] Hydra draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude provinciae Arcadiae. Haec Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed hoc fabulosum est; nam constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant: quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. Nam Hydra ab aqua dicta est. [24] Chelydros serpens, qui et chersydros, quasi •cerim•, quia et in aquis et in terris moratur; nam CHERSON dicunt Graeci terram, UDOR aquam. Hic per quam labitur terram, fumare facit: quam sic Macer describit (8):

Seu terga expirant spumantia virus,
seu terra fumat, qua teter labitur anguis.

Et Lucanus (9,711):

Tractique via fumante chelydri.

Semper autem directus ambulat; nam si torserit se, dum currit, statim crepat. [25] Natrix serpens aquam veneno inficiens; in quocumque enim fonte fuerit, eum veneno inmiscit. De quo Lucanus (9,720):

Natrix violator aquae.

[26] Cenchris serpens inflexuosa, quae semper rectum iter efficit. De qua Lucanus (9,712):

Et semper recto lapsurus limite cencliris.

[27] Parias serpens quae semper in cauda ambulat et sulcum facere videtur. De quo idem Lucanus (9,721):

Quo contentus iter cauda sulcare parias.

[28] Boas, anguis Italiae inmensa mole, persequitur greges armentorum et bubalos, et plurimo lacte riguis se uberibus innectit et sugens interimit, atque inde a boum depopulatione boas nomen accepit. [29] Iaculus serpens volans. De quo Lucanus (9,720):

Iaculique volucres.

Exiliunt enim in arboribus, et dum aliquod animal obvium fuerit, iactant se super eum et perimunt; unde et iaculi dicti sunt. In Arabia autem sunt serpentes cum alis, quae sirenae vocantur, quae plus currunt ab equis, sed etiam et volare dicuntur; quorum tantum virus est ut morsum ante mors insequatur quain dolor. [30] Ophites dicta, quod colorem arenae habeat. De qua poeta (Lucan. 9,714):

Quam parvis pictus maculis Thebanus ophites
concolor exustis atque indiscretus arenis
ammodytes.

[31] Seps exiguus serpens, qui non solum corpus sed et ossa veneno consumit. Cuius poeta sic meminit (Lucan. 9,723):

Ossaque dissolvens cum corpore tabificus seps.

[32] Dipsas serpens tantae exiguitatis fertur ut cum calcatur, non videatur. Cuius venenum ante extinguit quam sentiatur, ut facies praeventa morte nec tristitiam induat morituri. De quo poeta (Lucan. 9,737):

Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum
torto capite retro dipsas calcata momordit:
vix dolor aut sensus dentis fuit.

[33] Salpuga serpens est quae non videtur. Caecula dicta, propter quod parva sit et non habeat oculos. Centupeda a multitudine pedum dicta. [34] Lacertus reptile genus est, vocatus ita quod brachia habeat. Genera lacertorum plura: ut botrax, salamandra, saura, stellio. [35] Botrax dicta, quod ranae habeat faciem; nam Graeci ranam BATRACHON vocant. [36] Salamandra vocata, quod contra incendia valeat. Cuius inter omnia venenata vis maxima est; cetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori inrepserit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ederint occidit; qui etiam vel si in puteum cadat, vis veneni eius potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, ignes sola animalium extinguit; vivit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione, et non solum quia non uritur, sed extinguit incendium. [37] Saura lacertus, qui quando senescit, caecantur oculi eius, et intrat in foramen parietis aspicientis contra Orientem, et orto sole intendit et inluminatur. [38] Stellio de colore inditum nomen habet; est enim tergore pictus lucentibus guttis in modum stellarum. De quo Ovidius (Metam. 5,461):

aptumque colori
Nomen habet, variis stellatus corpore guttis.

Hic autem scorpionibus adeo contrarius traditur ut viso eo pavorem his adferat et torporem. [39] Sunt et alia serpentium genera; ut ammodytae, elephantiae, chamaedracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidae sunt; nec percutiunt nisi quando calescunt. [40] Nam quando sunt frigidae, nullum tangunt; unde et venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore, et merito, quia frigidae sunt nocturno rore. In se enim adducunt vaporem corporis gelidi pestes et natura frigidae; unde et hieme in nodos torpent, aestate solvuntur. [41] Inde est quod dum quicumque serpentium veneno percutitur, primum obstupescit, et postea, ubi in illo calefactum ipsum virus exarserit, statim hominem extinguit. Venenum autem dictum, eo quod per venas vadit; infusa enim pestis eius per venas vegetatione corporis aucta discurrit et animam exigit. [42] Vnde non posse venenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus (9,614):

Noxia serpentium est admixto sanguine pestis.

Omne autem venenum frigidum est, et ideo anima, quae ignea est, fugit venenum frigidum. In naturalibus bonis, quae nobis et inrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus serpens excellit. [43] Vnde et legitur in Genesi (3,1): 'Serpens autem erat sapientior omnibus pecoribus terrae.' Dicit autem Plinius, si creditur, quod serpentis caput etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilominus vivit. Vnde et totum corpus obicit pro capite ferientibus. [44] Anguibus universis hebes visus est. Raro in adversum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus; adeo ut citius audiant quam aspiciant. Nullum autem animal in tanta celeritate linguam movet ut serpens, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit. [45] Serpentium humida sunt corpora, adeo ut quaque eunt, viam humore designent. Vestigia serpentium talia sunt ut, cum pedibus carere videantur, costis tamen et squamarum nisibus repant, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. Squamis enim quasi unguibus, costis quasi cruribus innituntur. [46] Vnde si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo conlidatur, debilis reddita cursum habere non possit; quia ubicumque ille ictus inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu vivere dicuntur, adeo ut deposita vetere tunica senectutem deponere atque in iuventam redire perhibeantur. [47] Tunicae serpentium exuviae nuncupantur, eo quod his, quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in iuventam redeunt. Dicuntur enim exuviae et induviae, quia exuuntur et induuntur. [48] Pythagoras dicit de medulla hominis mortui, quae in spina est, serpentem creari; quod etiam Ovidius in Metamorphoseorum libris commemorat dicens (15,398):

Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulchro
mutari credunt humanas angue medullas.

Quod si creditur, merito evenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita et hominis morte serpens. Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL