Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. DE VERMIBVS. [1] Vermis est animal quod plerumque de carne, vel de ligno, vel de quacumque re terrena sine ullo concubitu gignitur; licet nonnumquam et de ovis nascuntur, sicut scorpio. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum. [2] Aranea vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata; quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta numquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte suspendium. [3] Sanguisuga vermis aquatilis, dicta quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur, cumque labitur faucibus vel ubi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit; et cum nimio cruore maduerit, evomit quod hausit, ut recentiorem denuo sugat. [4] Scorpio vermis terrenus, qui potius vermibus adscribitur, non serpentibus; animal armatum aculeo, et ex eo Graece vocatum quod cauda figat et arcuato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpionis quod manus palmam non feriat. [5] Cantharida vermis terrenus [qui humano corpori statim fuerit applicatus, sui adustione vesicas efficit plenas humore]. [6] Multipes vermis terrenus, ex multitudine pedum vocatus, qui contactus in globum conplicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra. [7] Limax vermis limi, dictus quod in limo vel de limo nascatur; unde et sordida semper et inmunda habetur. [8] Bombyx frondium vermis, ex cuius textura bombycinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo quod evacuetur dum fila generat, et aer solus in eo remaneat. [9] Eruca frondium vermis in holus, vel [in] pampino involuta, ab erodendo dicta. De qua meminit Plautus (Cist. 728):

Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino inplicat se.

Idem nec advolat, ut locusta, ut huc illucque discurrens semipasta dimittat, sed permanet perituris frugibus et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit. [10] Teredonas Graeci vocant lignorum vermes, quod terendo edant. Hos nos termites dicimus. Ita enim apud Latinos ligni vermes vocantur, quos tempore inoportuno caesae arbores gignunt. [11] Tinea vestimentorum vermis, dicta quod teneat, et eo usque insedat quo erodat. Inde et pertinax, quod in eandem rem identidem urgeat. [12] Vermes carnium: hemicranius, lumbricus, ascaridae, costi, peduculi, pulices, lendes, tarmus, ricinus, usia, cimex. [13] Hemicranius vermis capitis vocatus. Lumbricus vermis intestinarum, dictus quasi lumbicus, quia labitur, vel quod in lumbis sit. [14] AscaridaeCostiPeduculi vermes cutis a pedibus dicti. Vnde et peducosi dicuntur quibus peduculi in corpore effervescunt. [15] Pulices vero vocati sunt quod ex pulvere magis nutriantur. LendesTarmus vermis est lardi. Ricinus vermis est canis, vocatus eo quod haeret in auribus canum; KUON enim Graece canis est. [16] Vsia est vermis porci, appellata quia urit; nam ubi momorderit, adeo locus ardet ut ibi vesicae fiant. [17] Cimex de similitudine cuiusdam herbae vocatus, cuius foetorem habet. [18] Proprie autem vermis in carne putre nascitur; tinea in vestimentis; eruca in holere; teredo in ligno; tarmus in lardo. [19] Vermis non ut serpens apertis passibus vel squamarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor, ut colubri, sed in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas motum explicat, sicque agitatus perlabitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL