Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. DE AVIBVS. [1] Vnum nomen avium, sed genus diversum. Nam sicut specie sibi differunt, ita et naturae diversitate. Nam aliae simplices sunt, ut columbae; aliae astutae, ut perdix; aliae ad manum se subiciunt, ut accipiter; aliae reformidant, ut garamantes; aliae hominum conversatione delectantur, ut hirundo; aliae in desertis secretam vitam diligunt, ut turtur; aliae solo semine reperto pascuntur, ut anser; aliae carnes edunt et rapinis intendunt, ut milvus; aliae enchoriae, quae manent in locis semper, ut [struthio]; aliae adventiciae, quae propriis temporibus revertuntur, ut ciconiae, hirundines; aliae congregae, id est gregatim volantes, ut sturni et coturnices; aliae solivagae, id est solitariae propter insidias depraedandi, ut aquila; accipiter et quaecumque ita sunt; aliae vocibus strepunt, ut hirundo; aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus et merula; aliae verba et voces hominum imitantur, ut psittacus et pica. [2] Sed alia sicut genere, ita et moribus innumerabilia; nam volucrum quot genera sint invenire quemque non posse. Neque enim omnis Indiae et Aethiopiae aut Scythiae deserta quis penetrare potuit, qui earum genus vel differentias nosset. [3] Aves dictae, eo quod vias certas non habeant, sed per avia quaque discurrunt. Alites, quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant. [4] Volucres a volando. Nam unde volare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars pedis sive manus; et in avibus vola pars media alarum, quarum motu pinnae agitantur; inde volucres. [5] Pulli dicuntur omnium avium nati; sed et animalium quadrupedum nati pulli dicuntur, et homo parvus pullus. Recentes igitur nati pulli, eo quod polluti sint. Vnde et vestis nigra pulla dicta est. [6] Alae sunt, in quibus pinnae per ordinem fixae volandi exhibent usum. Vocatae autem alae quod his aves conplexos alant ac foveant pullos. [7] Pinna a pendendo, id est a volando, dicta; unde et pendere. Volucres enim pinnarum auxilio moventur, quando se aeri mandant. [8] Pluma quasi piluma; nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in avibus. [9] Avium nomina multa a sono vocis constat esse conposita: ut grus, corvus, cygnus, pavo, milvus, ulula, cuculus, graculus et cetera. Varietas enim vocis eorum docuit homines quid nominarentur. [10] Aquila ab acumine oculorum vocata. Tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria inmobili pinna feratur nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, ac tormenti instar descendens raptam praedam pinnis ad litus pertrahat. [11] Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere; unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis obicit, et quos viderit inmobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat; si quos vero inflectere obtutum, quasi degeneres abicit. [12] Vultur a volatu tardo nominata putatur: magnitudine quippe corporis praepetes volatus non habet. Harum quasdam dicunt concubitu non misceri, et sine copula concipere et generare; natosque earum paene usque ad centum annos procedere. Vultures autem, sicut et aquilae, etiam ultra maria cadavera sentiunt; altius quippe volantes multa, quae montium obscuritate celantur, ex alto illae conspiciunt. [13] Gradipes apud Graecos vocatur avis apud nos tarda, eo quod gravi volatu detenta nequaquam, ut ceterae volucres, adtollitur velocitate pinnarum. [14] Grues nomen de propria voce sumpserunt; tali enim sono susurrant. Haec autem dum properant, unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus (5,716):

Et turbata perit dispersis littera pinnis.

Excelsa autem petunt, quo facilius videant quas petant terras. [15] Castigat autem voce quae cogit agmen: at ubi raucescit, succedit alia: nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arguant: quod cavendum erit, clamor indicat. Aetatem in illis color prodit; nam senectute nigrescunt. [16] Ciconiae vocatae a sono quo crepitant, quasi cicaniae: quem sonum oris potius esse quam vocis, quia eum quatiente rostro faciunt. Hae veris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes, maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas praecedunt, et ipsae quasi exercitus prosequuntur. [17] Eximia illis circa filios pietas; nam adeo nidos inpensius fovent ut assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus inpenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur. [18] Olor avis est quem Graeci KUKNON appellant. Olor autem dictus quod sit totus plumis albus: nullus enim meminit cygnum nigrum; OLON enim Graece totum dicitur. Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis vocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canere, quia collum longum et inflexum habet, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum iter varias reddere modulationes. [19] Ferunt in Hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos advolare, apteque admodum concinere. Olores autem Latinum nomen est; nam Graece KUKNOI dicuntur. Nautae vero sibi hunc bonam prognosim facere dicunt, sicut Aemilius ait (4):

Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales;
hunc optant nautae, quia se non mergit in undas.

[20] Struthio Graeco nomine dicitur, quod animal in similitudine avis pinnas habere videtur; tamen de terra altius non elevatur. Ova sua fovere neglegit; sed proiecta tantummodo fotu pulveris animantur. [21] Ardea vocata quasi ardua, id est propter altos volatus. Lucanus (5,554):

Quodque ausa volare Ardea.

Formidat enim imbres, et supra nubes evolat, ut procellas nubium sentire non possit. Cum autem altius volaverit, significat tempestatem. Hanc multi Tantalum nominant. [22] Phoenix Arabiae avis, dicta quod colorem phoeniceum habeat, vel quod sit in toto orbe singularis et unica. Nam Arabes singularem 'phoenicem' vocant. Haec quingentis ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgulis, rogum sibi instruit, et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, sicque iterum de cincribus suis resurgit. [23] Cinnamolgus et ipsa Arabiae avis, proinde ita vocata quod in excelsis nemoribus texit nidos ex fruticibus cinnami: et quoniam non possunt ibi homines conscendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetunt iaculis, ac sic cinnama illa deponunt, et pretiis amplioribus vendunt; [eo] quod cinnamum magis quam alia mercatores probent. [24] Psittacus Indiae litoribus gignitur, colore viridi, torque puniceo, grandi lingua et ceteris avibus latiore. Vnde et articulata verba exprimit, ita ut si eam non videris, hominem loqui putes. Ex natura autem salutat dicens: 'have,' vel CHAIRE. Cetera nomina institutione discit. Hinc est illud (Mart. 14,73):

Psittacus a vobis aliorum nomina discam;
hoc didici per me dicere: 'Caesar have.'

[25] Alcyon pelagi volucris dicta, quasi ales oceanea, eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit pullosque educit: qua excubante fertur extento aequore pelagus silentibus ventis continua septem dierum tranquillitate mitescere, et eius fetibus educandis obsequium ipsa rerum natura praebere. [26] Pelicanus avis Aegyptia habitans in solitudine Nili fluminis, unde et nomen sumpsit; nam Canopos Aegyptus dicitur. Fertur, si verum sit, eam occidere natos suos, eosque per triduum lugere, deinde se ipsam vulnerare et aspersione sui sanguinis vivificare filios. [27] Stymphalidae aves ab Stymphadibus insulis appellatae, ubi plurimum abundant; adversus quas Hercules sagittis est usus. Sunt enim pelagi volucres in insulis habitantes. [28] Diomedias aves a sociis Diomedis appellatas, quos ferunt fabulae in easdem volucres fuisse conversos; forma fulicae similes, magnitudine cygnorum, colore candido, duris et grandibus rostris. Sunt autem circa Apuliam in insula Diomedia inter scopulos litorum et saxa volitantes; iudicant inter suos et advenas. [29] Nam si Graecus est, propius accedunt et blandiunt; si alienigena, morsu inpugnant et vulnerant, lacrimosis quasi vocibus dolentes vel suam mutationem vel regis interitum. Nam Diomedes ab Illyriis interemptus est. Haec autem aves Latine Diomediae vocantur, Graeci eas ERODIOUS dicunt. [30] Memnonides aves Aegyptiae appellatae a loco, ubi Memnon periit. Nam catervatim advolare dicuntur ex Aegypto ad Ilium iuxta Memnonis sepulchrum, et proinde eas Ilienses Memnonias vocant. Quinto autem anno ad Ilium veniunt, et cum biduo circumvolaverint, tertia die ineuntes pugnam vicissim se unguibus rostrisque dilacerant. [31] Hercyniae aves dictae ab Hercynio saltu Germaniae, ubi nascuntur, quarum pinnae adeo per obscurum emicant ut quamvis nox obtenta densis tenebris sit, ad praesidium itineris dirigendi praeiactae interluceant, cursusque viae pateat indicio plumarum fulgentium. [32] Onocrotalon Graeci vocant rostro longo. [Quorum duo genera sunt: aliud aquatile, aliud solitudinis.] [33] Ibis avis Nili fluminis, quae semetipsam purgat, rostro in anum aquam fundens. Haec serpentium ova vescitur, gratissimam ex eis escam nidis suis deportans. [34] Meropes eosdemque et gaulos, qui parentes suos recondere atque alere dicuntur. Coredulus genus volatile, quasi cor edens. [35] Monedula avis, quasi monetula, quae dum aurum invenit, aufert et occultat. Cicero pro Valerio Flacco (76): 'Non plus aurum tibi quam monedulae committendum.' [36] Vespertilio pro tempore nomen accepit, eo quod lucem fugiens crepusculo vespertino circumvolet praecipiti motu acta, et tenuissimis brachiorum membris suspensa; animal murium simile, non tam voce resonans quam stridore; specie quoque volatilis simul et quadrupes, quod in aliis avibus reperiri non solet. [37] Luscinia avis inde nomen sumpsit, quia cantu suo significare solet diei surgentis exortum, quasi lucinia. Eadem et acredula, de qua Cicero in Prognosticis (frag. 6):

Et matutinos exercet acredula cantus.

[38] Vlula avis APO TOU OLOLUZEIN, id est a planctu et luctu, nominata; cum enim clamat aut fletum imitatur aut gemitum. Vnde et apud augures si lamentetur tristitiam, tacens ostendere fertur prosperitatem. [39] Bubo a sono vocis conpositum nomen habet, avis feralis, onusta quidem plumis, sed gravi semper detenta pigritia: in sepulcris die noctuque versatur, et semper commorans in cavernis. De qua Ovidius (Met. 5,549):

Foedaque fit volucris venturi nuntia luctus,
ignavus bubo dirum mortalibus omen.

Denique apud augures malum portendere fertur: nam cum in urbe visa fuerit, solitudinem significare dicunt. [40] Noctua dicitur pro eo quod nocte circumvolat et per diem non possit videre; nam exorto splendore solis, visus illius hebetatur. Hanc autem insula Cretensis non habet; et si veniat aliunde, statim moritur. Noctua autem non est bubo; nam bubo maior est. [41] Nycticorax ipsa est noctua, quia noctem amat. Est enim avis lucifuga, et solem videre non patitur. [42] Strix nocturna avis, habens nomen de sono vocis; quando enim clamat stridet. De qua Lucanus (6,689):

Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur.

Haec avis vulgo amma dicitur, ab amando parvulos; unde et lac praebere fertur nascentibus. [43] Corvus, sive corax, nomen a sono gutturis habet, quod voce coracinet. Fertur haec avis quod editis pullis escam plene non praebeat, priusquam in eis per pinnarum nigredinem similitudinem proprii coloris agnoscat; postquam vero eos tetros plumis aspexerit, in toto agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaveribus oculum petit. [44] Cornix, annosa avis, apud Latinos Graeco nomine appellatur; quam aiunt augures hominum curas significationibus agere, insidiarum vias monstrare, futura praedicere. Magnum nefas haec credere ut Deus consilia sua cornicibus mandet. Huius inter multa auspicia tribuunt etiam pluvias portendere vocibus; unde est illud (Virg. Georg. 1,388):

Tunc cornix plena pluviam vocat inproba voce.

[45] Graculus a garrulitate nuncupatus; non, ut quidam volunt, pro eo ut gregatim volent; cum sit manifestum ex voce eos nuncupari. Est enim loquacissimum genus et vocibus inportunum. [46] Picae quasi poeticae, quod verba in discrimine vocis exprimat, ut homo. Per ramos enim arborum pendulae inportuna garrulitate sonantes, et si linguas in sermone nequeunt explicare, sonum tamen humanae vocis imitantur. De qua congrue quidam ait (Mart. 14,76):

Pica loquax certa dominum te voce saluto:
si me non videas, esse negabis avem.

[47] Picus a Pico Saturni filio nomen sumpsit, eo quod eam in auspiciis utebatur. Nam ferunt hanc avem quiddam habere divinum, illo indicio quod in quacumque arbore nidificaverit, clavum, vel quidquid aliud fixum, diu haerere non potest quin statim excidat, ubi ea insederit. Iste est picus Martius; nam alia est pica. [48] Pavo nomen de sono vocis habet; cuius caro tam dura est ut putredinem vix sentiat, nec facile coquatur. De quo quidam sic ait (Mart. 13,70):

Miraris, quotiens gemmantes explicat alas,
si potes hunc saevo tradere, dure, coco.

[49] Phasianus a Phaside insula Graeciae, unde primum asportatus est, appellatus. Testatur id vetus distichon illud (Mart. 13,72):

Argiva primo sum transportata carina:
ante mihi notum nil nisi Phasis erat.

[50] Gallus a castratione vocatus; inter ceteras enim aves huic solo testiculi adimuntur. Veteres enim abscisos gallos vocabant. Sicut autem a leone leaena et a dracone dracaena, ita a gallo gallina. Cuius membra, ut ferunt quidam, si auro liquescenti misceantur, consumi. [51] Ans ab assiduitate natandi aptum nomen accepit. Ex quo genere quaedam germanae dicuntur, quod plus ceteris nutriant. [52] Anseri nomen ans dedit per derivationem, vel a similitudine, vel quod et ipsa natandi frequentiam habeat. Iste vigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nullum autem animal ita odorem hominis sentit ut anser; unde et clangore eius Gallorum ascensus in Capitolio deprehensus est. [53] Fuliga dicta, quod caro eius leporinam sapiat; LAGOS enim lepus dicitur, unde et apud Graecos LAGOS vocatur. Est autem avis stagnensis, habens nidos in medio aquae, vel in petris quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo. Quae dum tempestatem praesenserit, fugiens in vado ludit. [54] Mergis ab assiduitate mergendi nomen hoc haesit. Saepe autem demisso in profundum capite aurarum signa sub fluctibus colligunt, et praevidentes aequoris tempestatem cum clamore ad litora tendunt. Nam in pelago iam gravissimam esse tempestatem, cum ad litora mergi confugerint. [55] Accipiter avis animo plus armata quam ungulis, virtutem maiorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo, id est a capiendo, nomen sumpsit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avida, ideoque vocatur accipiter, hoc est raptor. Vnde et Paulus Apostolus dicit (2 Cor. 11,20): 'Sustinetis enim, si quis accipit'; ut enim diceret 'si quis rapit', dixit 'si quis accipit'. [56] Fertur autem accipitres circa pullos suos inpios esse; nam dum viderint eos posse tentare volatus, nullas eis praebent escas; sed verberant pinnis et a nido praecipitant, atque a tenero conpellunt ad praedam, ne forte adulti pigrescant. [57] Capus Itala lingua dicitur a capiendo. Hunc nostri falconem vocant, quod incurvis digitis sit. [58] Milvus mollis et viribus et volatu, quasi mollis avis, unde et nuncupatus; rapacissimus tamen et semper domesticis avibus insidiator. [59] Ossifragus vulgo appellatur avis quae ossa ab alto dimittit et frangit. Vnde et a frangendo ossa nomen accepit. [60] Turtur de voce vocatur; avis pudica, et semper in montium iugis et in desertis solitudinibus commorans. Tecta enim hominum et conversationem fugit, et commoratur in silvis. [Quae etiam hieme deplumata in truncis arborum concavis habitare perbibetur.] Cuius e contrario columba hospitia humana diligit; domorum blanda semper habitatrix. [61] Columbae dictae, quod earum colla ad singulas conversiones colores mutent; aves mansuetae, et in hominum multitudine conversantes, ac sine felle; quas antiqui Venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentant, et osculo amorem concipiant. [62] Palumbes [eo quod sint farsae, a pabulo; quas vulgus titos vocant] avis casta ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis; nam dicitur quod amisso corporali consortio solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat. [63] Perdix de voce nomen habet, avis dolosa atque inmunda; nam masculus in masculum insurgit, et obliviscitur sexum libido praeceps. Adeo autem fraudulenta, ut alteri ova diripiens foveat; sed fraus fructum non habet: denique dum pulli propriae vocem genetricis audierint, naturali quodam instinctu hanc quae fovit relinquunt, et ad eandem quae genuit revertuntur. [64] Coturnices a sono vocis dictas, quas Graeci ORTUGAS vocant, eo quod visae fuerint primum in Ortygia insula. Haec adveniendi habent tempora; nam aestate depulsa maria transmeant. [65] Ortygometra dicitur quae gregem ducit. Eam terrae propinquantem accipiter videns rapit; ac propterea cura est universis ducem sollicitare generis externi, per quam caveant prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum; quam ob causam eas veteres vesci interdixerunt. Solum enim hoc animal, sicut et homo, caducum patitur morbum. [66] Vpupam Graeci appellant eo quod stercora humana consideret, et foetenti pascatur fimo; avis spurcissima, cristis extantibus galeata, semper in sepulcris et humano stercore commorans. Cuius sanguine quisquis se inunxerit, dormitum pergens daemones suffocantes se videbit. [67] Tucos, quos Hispani ciculos vocant, a voce propria nominatos. Hi veniendi habent tempus, milvorum scapulis suscepti propter breves et parvos volatus, ne per longa aeris spatia fatigati deficiant. [68] Horum salivae cicadas gignunt. Passeres sunt minuta volatilia, a parvitate vocata; unde et pusilli parvi. [69] Merula antiquitus medula vocabatur, eo quod modulet. Alii merulam aiunt vocatam quia sola volat, quasi mera volans. Haec cum in omnibus locis nigra sit, in Achaia autem candida est. [70] Erundo dicta, quod cibos non sumat residens, sed in aere capiat escas et edat; garrula avis, per tortuosos orbes et flexuosos circuitus pervolans, et in nidis construendis educandisque fetibus sollertissima; habens etiam quiddam praescium, quod lapsura deserat nec appetat culmina. A diris quoque avibus non inpetitur, nec umquam praeda est. Maria transvolat, ibique hieme commoratur. [71] Turdos a tarditate dictos; hiemis enim confinio se referunt. Turdela quasi maior turdus; cuius stercore viscum generare putatur. Vnde et proverbium apud antiquos erat, 'Malum sibi avem cacare.' [72] Furfurio vocatus, quod prius farre in farinam redacto pasceretur. [73] Ficedulae dictae, quod ficus magis edant. Panditur versiculo veteri illo (Mart. 13,49):

Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
cur potius nomen non dedit uva mihi?

[74] Carduelus, quod spinis et cardibus pascitur; unde etiam apud Graecos acalanthis dicta est, ab AKANTHAIS, id est spinis, quibus alitur. [75] Augures autem dicunt et in gestu et in motu et in volatu et in voce avium signa esse constituta. [76] Oscines aves vocant, quae ore cantuque auspicium faciunt; ut corvus, cornix, picus. [77] Alites, quae volatu ostendere futura videntur; quae si adversae sunt, inebrae dicuntur, quod inhibeant, id est vetent; si prosperae, praepetes; et ideo praepetes, quia omnes aves priora petunt volantes. [78] Tertiam faciunt speciem auguriorum in avibus, quam communem vocant, ex utroque permixtam, id est cum aves ex ore et volatu auguriant. Sed fidem non habet. [79] Omnium autem genera volucrum bis nascuntur. Primum enim ova gignuntur, inde calore materni corporis formantur et animantur. [80] Ova autem dicta ab eo quod sint uvida. Vnde et uva, eo quod intrinsecus humore sit plena. Nam humidum est quod exterius humorem habet; uvidum, quod interius. Quidam [autem] putant, ovum Graecam habere originem nominis. Illi autem dicunt OA, V littera ablata. [81] Ova autem quaedam inani vento concipiuntur; sed non sunt generabilia, nisi quae fuerint concubitu masculino concepta et seminali spiritu penetrata. Ovorum vim tantam dicunt ut lignum perfusum eo non ardeat, ac ne vestis quidem contra aduratur. Admixta quoque calce glutinare fertur vitri fragmenta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL