Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. DE MINVTIS VOLATILIBVS. [1] Apes dictae, vel quod se pedibus invicem alligent, vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pinnas accipiunt. Haec sollertes in generandi mellis officio adsignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte conponunt, ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, proelia movent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. [2] Has plerique experti sunt de boum cadaveribus nasci. Nam pro his creandis vitulorum occisorum carnes verberantur, ut [ex] putrefacto cruore vermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie tamen apes vocantur ortae de bobus, sicuti scabrones de equis, fuci de mulis, vespae de asinis. [3] Costros Graeci appellant, qui in extremis favorum partibus maiores creantur: quos aliqui reges putant. Dicti quod castra ducant. Fugus est maior ape, scabrone minor. Dictus autem fugus quod alienos labores edat, quasi fagus; depascitur enim quod non laboravit. De quo Vergilius (Georg. 4,168):

Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.

[4] VespaeScabrones vocati a cabo, id est [a] caballo, quod ex eis creentur. Sicut autem scabrones nascuntur de equorum carnibus putridis, ita ex his iterum saepe nascuntur scarabaei; unde et cognominati sunt. [5] Tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes. Buprestis animal est parvum in Italia simillimum scarabaeo, longipedum. Fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen habet, devoratumque tacto felle ita inflammat ut rumpat. [6] Cicindela scarabaeorum genus est; eo quod gradiens vel volans lucet. [7] Blattae a colore nuncupatae, siquidem et conprehensae manum tingunt; unde et blatteum colorem dicunt. Hoc autem animal lucem videre non patitur, contrarium muscae, nam musca lucipeta, et blatta lucifuga est; per noctem enim tantum ambulat. [8] Papiliones aviculae sunt quae maxime abundant florentibus malvis, quique vermiculos [ex] stercore suo faciunt nasci. [9] Locusta, quod pedibus sit longis veluti asta; unde et eam Graeci tam maritimam quam terrestrem ASTAKON appellant. [10] Cicades ex ciculorum nascuntur sputo. Haec in Italia apud Rheginos mutae sunt, nec usquam alibi. [11] Musca ex Graeco venit, sicut et mus. Haec, sicut et apes, necatae in aqua aliquotiens post unius horae spatium reviviscunt. [12] Cynomya Graece vocatur, id est musca canina; nam KUON Graece canis vocatur. [13] Culex ab aculeo dictus, quod sanguinem sugit. Habet enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrat ut sanguinem bibat. [14] Sciniphes muscae minutissimae sunt, aculeis permolestae. Qua tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caesus est. [15] Oestrus animal armentorum, aculeis permolestum. Oestrus autem Graecum est, qui Latine asilus, vulgo tabanus vocatur. [16] Bibiones sunt qui in vino nascuntur, quos vulgo mustiones a musto appellant. Vnde et Afranius (407):

Cum ad me spectas et fabulare incipis,
ex ore in oculis tuis bibiones involant.

[17] Gurgulio dicitur, quia pene nihil est aliud nisi guttur.

 

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL