Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. DE PRONOMINE. [1] Pronomen dictum, quia pro vice nominis ponitur, ne fastidium faciat nomen ipsud dum iteratur. Nam cum dicimus, "Vergilius scripsit Bucolica" addimus pronomen, "ipse scripsit Georgicaí; sicque varietas significationis et fastidium tollit et ornatum inducit. [2] Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita. Finita pronomina dicta eo, quod definiunt certam personam, ut "egoí; me enim statim intelligis. Infinita dicuntur, quia non sunt certae personae. De absentibus enim dicitur et incertis, ut "quis" "quae" "quod" Minus quam finita appellantur quia commemorationem faciunt notae personae, ut "ipse" "iste" Certum est enim de quo dicitur. [3] Possessiva vocantur eo, quod aliquid nos possidere ostendunt. Nam dum dico "meus" "tuus" definio aliquid meum esse, vel tuum. Relativa dicuntur, quia ad interrogationem referuntur, ut "quis est?í respondetur, "is est" Demonstrativa, eo quod habent demonstrandi significationem. Aliquem enim praesentem his demonstramus, ut "hic" "haec" "hocí: quae tria et articuli nominantur. [4] Articuli autem dicti, quod nominibus artantur, id est conligantur, cum dicimus "hic orator" Inter articulum autem et pronomen hoc interest, quod articulus tunc est, quum nomini coniungitur, ut "hic sapiens" Cum vero non coniungitur, demonstrativum pronomen est, ut "hic et haec et hoc" [5] Omnia autem pronomina aut primogenia sunt aut deductiva. Primogenia dicta sunt quia aliunde originem non trahunt. Haec viginti et unum sunt. Finita tria: "ego" "tu" "ille" Infinita septem: "quis" "qualis" "talis" "quantus" "tantus" "quotus" "totus" Minus quam finita sex: "iste" "ipse" "hic" "is" "idem" "sui" Possessiva quinque: "meus" "tuus" "suus" "noster" "vester" Reliqua autem deductiva dicuntur, quia ex istis deducta atque conposita existunt, ut "quispiam" "aliquis" et reliqua.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL