Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. DE CIRCVLIS CAELI. [1] Habitatio ista caeli circulorum distincta zonis quasdam partes temperie sua incolere permisit, quasdam negavit enormitate frigoris aut caloris. Zonae autem ipsae quinque sunt, quae ideo zonae vel circuli appellantur eo quod in circumductione sphaerae existunt. [2] Quorum primus circulus ideo ARKTIKOS appellatur eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur, quae a nostris in ursarum speciem ficta Septentriones appellantur. [3] Secundus circulus ex eo THERINOS TROPIKOS dicitur quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur; et inde TROPIKOS appellatur. [4] Tertius circulus EMERINOS, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur eo quod sol, cum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit. EMERINOS enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta respicitur. [5] Quartus circulus ANTARKTIKOS vocatur eo quod contrarius sit circulo quem ARKTIKON nominamus. [6] Quintus circulus CHEIMERINOS TROPIKOS, qui a Latinis hiemalis sive brumalis appellatur, ideo quia sol cum ad eum circulum pervenerit, hiemem his, qui ad Aquilonem sunt, facit, aestatem autem his, qui Austri partibus commorantur. [7] Zodiacus [autem] circulus est Š




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL