Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. DE LACIS ET STAGNIS. [1] Sunt autem et quaedam maria quae non miscuntur Oceani fluctibus aut mari Magno, et dicuntur lacus et stagna. [2] Lacus est receptaculum in quo aqua retinetur nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti, ut lacus Benacus et Larius, et ceteri quos Graeci LIMNAI, id est stagnos, vocant. Nam fontes labuntur in fluviis; flumina in freta discurrunt; lacus stat in loco nec profluit. Et dictus lacus quasi aquae locus. [3] Lacus Asphalti idem et mare Mortuum vocatum propter quod nihil gignit vivum, nihil recipit ex genere viventium. Nam neque pisces habet neque adsuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves, sed et quaecumque viventia mergenda temtaveris, quacumque arte demersa statim resiliunt, et quamvis vehementer inlisa confestim excutiuntur; sed neque ventis movetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia in profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet, nisi quae bitumine inlustratur. [4] Lucernam accensam ferunt supernatare, extincto demergi lumine. Hoc et mare Salinarum dicitur, sive lacus Asphalti, id est bituminis; et est in Iudaea inter Iericho et Zoaran. Longitudo eius usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis septingentis octuaginta; latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad viciniam Sodomorum. [5] Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade vocatus, quod quondam Herodes in honorem Tiberii Caesaris condidit. Est autem in Iudaea omnibus lacis salubrior, et ad sanitatem corporum quodammodo efficacior. Circuit stadia Š [6] Genesar lacus amplissimus in Iudaea longitudine centum quadraginta extenditur stadiis, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis, auram non ventis, sed de se ipso sibi excreans. Vnde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram; denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur; unde et purior haustus eius, et ad potandum dulcis et habilis. [7] Benacus lacus Italiae in Venetia, de quo fluvius nascitur Mincius; qui lacus magnitudine sui tempestates imitatur marinas. [8] Lucrinus et Avernus lacus Campaniae sunt. Lucrinus autem dictus quia olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabat. Avernus autem lacus vocatus quod aves ibi supervolare non possent; nam antea silvarum densitate sic ambiebatur ut exhalantis inde per angustias aquae sulphureae odor gravissimus supervolantes aves halitu suo necaret: quam rem Augustus Caesar intellegens, deiectis silvis ex pestilentibus amoena reddidit loca. [9] Lacus autem idem et stagnus, ubi inmensa aqua convenit. Nam dictus est stagnus ab eo quod illic aqua stet nec decurrat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL