Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. DE FLVMINIBVS. [1] Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est prior aqua quam decursus. Duo autem sunt fluminum genera: unum torrens, alterum vivum. De quo Vergilius (Aen. 2,719):

Donec me flumine vivo abluero.

[2] Torrens est aqua veniens cum impetu. Dictus autem torrens quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est arescit. De quo Pacuvius (13):

Flammeo vapore torrens torret.

Cui Graeci ab hieme nomen dederunt, nos ab aestate; illi a tempore quo succrescit, nos a tempore quo siccatur. [3] Amnis fluvius est nemore ac frondibus redimitus, et ex ipsa amoenitate amnis vocatus. [4] Decursus proprie finis cursus, sive aquarum sit seu quarumlibet rerum. Rivi dicti quod deriventur ad inrigandum, id est ad inducendum aquas in agris; nam inrigare inducere est. [5] Gurges proprie locus altus in flumine. Puteus est locus defossus ex quo hauritur aqua, a potatione dictus. Fons caput est aquae nascentis, quasi aquas fundens. [6] Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina acceperunt, ex quibus nonnulli notandi sunt qui in historiis celebres memorantur. [7] Geon fluvius de Paradiso exiens atque universam Aethiopiam cingens, vocatus hoc nomine quod incremento suae exundationis terram Aegypti inriget; GE enim Graece, Latine terram significat. Hic apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui efficit fecunditatem; unde et Nilus dictus est, quasi NEAN ILUN: nam antea Nilus Latine Melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem versus excipitur Aegypto, ubi Aquilonis flatibus repercussus aquis retroluctantibus intumescit, et inundationem Aegypti facit. [8] Ganges fluvius, quem Phison sancta Scriptura cognominat, exiens de Paradiso pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison, id est caterva, quia decem fluminibus magnis sibi adiunctis inpletur et efficitur unus: Ganges autem vocatus a rege Gangaro Indiae. Fertur autem Nili modo exaltari, et super Orientis terras erumpere. [9] Tigris fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens et pergens contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae tigris nimia pernicitate currentis. [10] Euphrates fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens, copiosissimus gemmis, qui per mediam Babyloniam influit. Hic a frugibus, vel ab ubertate nomen accepit, nam Hebraice Ephrata fertilitas interpretatur: Mesopotamiam enim in quibusdam locis ita inrigat, sicut Nilus Alexandriam. Sallustius autem, auctor certissimus, asserit (Hist. 4,77) Tigrim et Euphraten uno fonte manare in Armenia, qui per diversa euntes longius dividuntur spatio medio relicto multorum milium; quae tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus (sit. et nom. 202) animadvertit aliter de Paradisi fluminibus intellegendum. [11] Indus fluvius orientis, qui Rubro mari accipitur. [12] Hystaspes fuit Medorum rex antiquissimus, ex quo amnis orientis nomen accepit, qui nunc Hydaspes dicitur. De quo Lucanus Š Qui dum sit fluvius Persarum, dicitur tamen contra orientem decurrere. [13] Araris fluvius orientis. De quo Vergilius (Ecl. 1,63):

Aut Ararim Parthus bibet.

Currit enim per Parthiam et Assyriam. [14] Bactrus fluvius orientis a rege Bactro vocatus fertur; a quo et Bactriani et urbs eorum. [15] Choaspis Persarum fluvius, vocatus eorum lingua quod miram aquae dulcedinem habeat, adeo ut Persici reges quamdiu inter ripas Persidis fluit, sibi ex eo pocula vindicarunt. Ex hoc amne quidam Cydnum Ciliciae fluvium derivari existimant. [16] Araxis amnis Armeniae, qui ab uno monte cum Euphrate diversis specubus oritur, dictus quod rapacitate cuncta prosternit. Vnde et cum Alexander eum transgredi vellet, ponte fabricato, tanta vi inundavit ut pontem dirueret. Hic brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde Caspium fertur in mare. [17] Fluvius Syriae qui vocatur Orontes iuxta Antiochiae muros decurrens, qui a solis ortu oriens non longe ab urbe mari conditur, quem de originis suae tractu Orontem veteres Latine appellavere. Cuius fluentis ex ipso impetu frigidioribus, et zephyris assidue ibi spirantibus tota civitas momentis prope omnibus refrigeratur. [18] Iordanis Iudaeae fluvius, a duobus fontibus nominatus, quorum alter vocatur Ior, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alveum foederatis, Iordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et dividit Iudaeam et Arabiam; qui per multos circuitus iuxta Iericho in mare Mortuum influit. [19] Eusis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Eusinum se praecipitat mare; unde et nuncupatur. [20] Cydnus amnis Ciliciae e Tauro monte progrediens, miram aquarum habens suavitatem, et quia quidquid candidum est, "cydnum" gentili lingua Syri dicunt. Vnde et amni huic nomen datum, quia tumet aestate, quando nives solvuntur; reliquis anni temporibus tenuis est et quietus. [21] Hylas fluvius Asiae. Pactolus fluvius Asiae, harenas aureas trahens: de quo Vergilius (Aen. 10,142):

Pactolusque inrigat auro.

Quem pro aurato fluore aliter Chrysorrhoam vocant. [22] Hermus fluvius Asiae qui Smyrneos secat campos, et ipse fluctibus aureis et harenis plenus; a quo et Smyrna vocata est. [23] Maeander amnis Asiae flexuosus, qui recurrentibus ripis inter Cariam et Ioniam praecipitatur in sinum qui Miletum dividit et Prienen; Maeander autem vocatus quod sit flexuosus et numquam currat rectus. De quo Ovidius (Met. 2,246):

Curvis ludit Maeander in undis.

[24] Tanus fuit rex Scytharum primus, a quo Tanais fertur fluvius nuncupatus, qui ex Riphaeis silvis veniens dirimit Europam ab Asia, inter duas mundi partes medius currens atque in Pontum fluens. [25] Inachus Achaiae amnis Argolicos inrigans campos, quem rex Inachus a se nominavit, qui exordium Argivae gentis primus dedit. Ibi et Erymanthus ab Erymantho monte demissus. [26] Padus Italiae fluvius a iugis Alpium fusus ex tribus fontibus oritur; ex quibus uni vocabulum est Padus, qui diffusus in modum stagni amnem sinu digerit; a quo et Padus est nuncupatus. Hic a Graecis Eridanus cognominatus, ab Eridano Solis filio, quem Phaethontem dicunt; qui fulmine percussus in eodem fluvio deiectus est et extinctus. Augetur autem exortu Canis liquescentibus nivibus, et cum accessione triginta fluminum circa Ravennam in Adriaticum mare defertur. [27] Tiberis Italiae fluvius a Tiberino rege Albanorum dicitur appellatus, qui in hunc fluvium cecidit, et de exitu suo nomen dedit. Nam antea Albula antiquum nomen a colore habuit, quod nivibus albus sit. Ipse est autem Tibris, qui et Tiberis; sed Tiberis in cotidiano sermone, Tibris in versu dicitur. [28] Danubius Germaniae fluvius vocari fertur a nivium copia quibus magis augetur. Iste est qui in Europa plus omnibus habet famam. Idem et Ister, quia dum per innumeras vadit gentes, mutat et nomen et maiores sibi ambiendo colligit vires. Oritur a Germanicis iugis et occidentalibus partibus barbarorum, pergens contra orientem: sexaginta in se fluvios recipit: septem ostiis in Pontum influit. [29] Rhodanus Galliae fluvius ab oppido Rhodo cognominatus, quem coloni Rhodiorum locaverunt; qui rapido concitus cursu, Tyrrheni aequoris freta scindens, non modicum saepe navigantium facit periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decertant. [30] Rhenus a Rhodani societate fertur vocatus, quoniam cum eodem ex una provincia oritur. Est autem Germaniae fluvius inter tres Europae maximos fluvios conputatus, qui a iugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigit.

[31] Iberus amnis, qui quondam totius Hispaniae nomen dedit. [32] Mineus fluvius Galliciae nomen a colore pigmenti sumpsit, qui in eo plurimus invenitur. [33] Durius a Graecis, quasi Doricus. Tagum fluvium Cartago Hispaniae nuncupavit, ex qua ortus procedit; fluvius harenis auriferis copiosus, et ob hoc ceteris fluviis Hispaniarum praelatus. [34] Baetus fluvius, qui et Baeticae provinciae nomen dedit. De quo Martialis (12,98,1):

Baetis olivifera crinem redimite corona,
aurea qui nitidis vellera tingis aquis;

eo quod ibi lanae pulchro colore tinguntur. Baetis autem dictus eo quod humili solo decurrat: Ýbitin enim Graeci humile vel mersum vocant. [35] Quaedam autem flumina in diluvio soluta mole terrarum praeclusa sunt, quaedam vero, quae non erant, abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL