Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX
IntraText CT - Text
LIBER XIV DE TERRA ET PARTIBVS
IV. DE EVROPA.
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
IV
. DE
EVROPA
. [1] Post
Asiam
ad
Europam
stilum
vertendum
.
Europa
quippe
Agenoris
regis
Libyae
filia
fuit, quam
Iovis
ab
Africa
raptam
Cretam
advexit
, et
partem
tertiam
orbis
ex eius
nomine
appellavit
. Iste est autem
Agenor
Libyae
filius
, ex qua et
Libya
, id est
Africa
,
fertur
cognominata
; unde
apparet
prius
Libyam
accepisse
vocabulum
, postea
Europam
. [2]
Europa
autem
in
tertiam
partem
orbis
divisa
incipit
a
flumine
Tanai
,
descendens
ad
occasum
per
septentrionalem
Oceanum
usque
in
fines
Hispaniae
; cuius
pars
orientalis
et
meridiana
a
Ponto
consurgens
, tota
mari
Magno
coniungitur
, et
in
insulas
Gades
finitur
. [3]
Prima
Europae
regio
Scythia
inferior
, quae a
Maeotidis
paludibus
incipiens
inter
Danubium
et
Oceanum
septentrionalem
usque ad
Germaniam
porrigitur
; quae
terra
generaliter
propter
barbaras
gentes
, quibus
inhabitatur
,
Barbarica
dicitur
. Huius
pars
prima
Alania
est, quae ad
Maeotidis
paludes
pertingit
; post hanc
Dacia
, ubi et
Gothia
; deinde
Germania
, ubi
plurimam
partem
Suevi
incoluerunt
. [4]
Germania
post
Scythiam
inferiorem
a
Danubio
inter
Rhenum
fluvium
Oceanumque
conclusa
cingitur
a
septentrione
et
occasu
Oceano
, ab
ortu
vero
Danubio
, a
meridie
Rheno
flumine
dirimitur
.
Terra
dives
virum
ac
populis
numerosis
et
inmanibus
; unde et propter
fecunditatem
gignendorum
populorum
Germania
dicta
est.
Gignit
aves
Hyrcanias
,
quarum
pinnae
nocte
perlucent
;
bisontes
quoque
feras
et
uros
atque
alces
parturit
.
Mittit
et
gemmas
,
crystallum
et
sucinum
,
callaicum
quoque
viridem
, et
ceraunium
candidum
.
Duae
sunt autem
Germaniae
:
superior
iuxta
septentrionalem
Oceanum
,
inferior
circa
Rhenum
. [5]
Provincias
autem quas
Danubius
a
Barbarico
ad
Mediterraneum
mare
secludit
:
prima
est
Moesia
, a
messium
proventu
vocata
; unde et eam
veteres
Cereris
horreum
nuncupabant
. Haec autem ab
oriente
ostiis
Danubii
iungitur
, ab
Euro
vero
Thraciae
, a
meridie
Macedoniae
, ab
occasu
Histriae
copulatur
. Post
Moesiam
autem
Pannonia
est. Inde
Noricus
ager
frigidus
et
parcius
fructuosus
. Post quem
Raeticus
frugibus
ferax
, qui
excipit
Galliam
Belgicam
. [6]
Thraciae
Thiras
Iaphet
filius
veniens
nomen
dedisse
perhibetur
: alii a
saevitia
incolarum
Thraciam
appellatam
dixerunt
. Huic ab
oriente
Propontis
et
urbs
Constantinopolis
opposita
est, a
septentrione
vero
Ister
obtenditur
, a
meridie
vero
Aegeo
mari
adhaeret
, ab
occasu
Macedonia
illi
subiacet
. Cuius
regionem
olim
Bessorum
populus
Massagetae
,
Sarmatae
,
Scythae
et aliae
plurimae
nationes
incoluerunt
;
ampla
est enim,
ideoque
plurimas
continuit
gentes
.
Ebrum
fluvium
Thracia
fundit
, qui etiam
gentes
barbarorum
plurimas
tangit
. [7]
Graecia
a
Graeco
rege
vocata
, qui
cunctam
eam
regionem
regno
incoluit
. Sunt autem
provinciae
Graeciae
septem
:
quarum
prima
ab
occidente
Dalmatia
, inde
Epirus
, inde
Hellas
, inde
Thessalia
, inde
Macedonia
, inde
Achaia
, et
duae
in
mari
,
Creta
et
Cyclades
.
Illyricus
autem
generaliter
omnis
Graecia
. [8]
Dalmatia
a
Delmi
maxima
eiusdem
provinciae
civitate
traxisse
nomen
existimatur
.
Adhaeret
autem ab
oriente
Macedoniae
, a
septentrione
Moesiae
, ab
occasu
Histria
terminatur
, a
meridie
vero
Adriatico
sinu
clauditur
.
Epirus
a
Pyrrho
Achillis
filio
cognominata
. [9] Cuius
pars
Chaonia
, quae
antea
Molosia
dicta
est, a
Moloso
filio
Pyrrhi
quem de
Andromacha
habuit
. Sed postquam
occisus
est
Pyrrhus
Orestis
insidiis
,
Andromacham
Helenus
suscepit
tenuitque
regnum
privigni
qui
successerat
patri
; a quo
Molosia
dicta
est
pars
Epiri
, quam
Helenus
postea a
fratre
Chaone
, quem
in
venatu
per
ignorantiam
dicitur
occidisse
,
Chaoniam
nominavit
, quasi ad
solacium
fratris
extincti
. [10]
Hellas
dicta
a
rege
Hellene
,
Deucalionis
et
Pyrrhae
filio
, a quo et prius
Graeci
Hellenes
nuncupati
sunt. Ipsa est et
Attica
terra
Acte
prius
dicta
. Nam
Granus
quidam
Graeciae
indigena
fuit, ex cuius
filia
Attis
nomine
Attica
terra
vocata
est. Haec inter
Macedoniam
et
Achaiam
media
iacet
,
Arcadiae
a
septentrionali
parte
coniuncta
. Ipsa est et
vera
Graecia
, ubi fuit
Athenae
civitas
,
mater
liberalium
litterarum
et
philosophorum
nutrix
, qua
nihil
habuit
Graecia
clarius
atque
nobilius
.
In
ea est et
Marathonius
campus
opinione
quondam
proelii
cruentissimus
. [11]
Helladis
autem
duae
sunt
provinciae
:
Boeotia
et
Peloponnensis
.
Boeotia
autem
dicta
hac ex
causa
. Dum
Cadmus
Agenoris
filius
Europam
sororem
a
Iove
raptam
ex
praecepto
genitoris
quaereret
nec
reperiret
,
patris
iram
formidans
confirmato
animo
elegit
exilium
. Nam
bovis
forte
conspectae
secutus
vestigia
amplexus
est
sedem
, ubi illa
recubaverat
,
sicque
locum
de
nomine
bovis
Boeotiam
nominavit
; ubi et
Thebas
urbem
construxit
,
in
qua olim
civilia
bella
detonuerunt
, et ubi
nati
sunt
Apollo
et
Hercules
maior
ille
Thebanus
. Eadem est
Aonia
vocata
, a
fonte
quodam
Apollini
et
Musis
consecrato
, qui
in
eadem
Boeotia
est.
Peloponnensis
secunda
pars
Helladis
a
Pelope
regnata
atque
vocata
. [12]
Thessalia
a
Thessalo
rege
cognominata
, quae ad
meridianam
plagam
Macedoniae
coniuncta
est, cuius a
tergo
Pieria
est. Multa
in
Thessalia
flumina
[et
civitates
] et
oppida
, inter quae
praecipue
Thessalonica
: ibi est et
mons
Parnasus
quondam
Apollini
consecratus
.
Thessalia
patria
Achillis
et
origo
Lapitharum
fuit, de quibus
fertur
quod
hi
primo
equos
frenis
domuerunt
, unde et
Centauri
dicti
sunt.
In
Thessalia
primum
solidi
aurei
facti
sunt,
domandorum
quoque
equorum
usus
primum
repertus
est. [13]
Macedoniae
in
exordio
ab
Emathio
rege
Emathiae
nomen
erat, sed
Macedo
Deucalionis
maternus
nepos
, postquam ibi
accepit
principatum
,
mutavit
vocabulum
Macedoniamque
a suo
nomine
dixit
. Est autem
confinis
ab
oriente
Aegeo
mari
, a
meridie
Achaiae
, ab
occasu
Dalmatiae
, a
septentrione
Moesiae
;
patria
Alexandri
Magni
, et
regio
aureis
venis
argentique
opima
.
Lapidem
quem
paeaniten
vocant
ista
gignit
.
Mons
Olympus
in
ea est, qui
excellenti
vertice
tantus
adtollitur
ut
in
cacumine
eius nec
nubes
nec
venti
sentiantur
. [14]
Achaia
ab
Achaeo
rege
et
urbs
et
provincia
appellata
. Haec
pene
insula
est; nam absque
septentrionali
parte
, qua
Macedoniae
iungitur
,
undique
septa
est
mari
. Ab
oriente
enim
habet
Myrteum
mare
, ab
Euro
Creticum
, a
meridie
Ionium
, ab
Africo
et
occasu
Cassiopas
insulas
, a
sola
septentrionali
parte
Macedoniae
vel
Atticae
terrae
adiungitur
. Huius
caput
est
urbs
Corinthus
Graeciae
decus
.
Inachus
est
Achaiae
fluvius
. [15]
Arcadia
vero
sinus
Achaiae
est, ut
platani
folium
inter
Ionium
et
Aegeum
mare
exposita
, quam
Arcas
,
Iovis
et
Callisto
filius
,
Pelasgis
in
dicionem
redactis
, ex suo
nomine
Arcadiam
nuncupavit
. Ipsa est et
Sicyonia
, a
Sicyone
rege
, a quo et
regnum
Sicyoniorum
est
dictum
.
Habet
autem
Arcadia
fluvium
magnum
Erimanthum
;
asbeston
quoque
lapidem
, qui semel
accensus
numquam
extinguitur
:
candidissimae
etiam
merulae
ibi
nascuntur
. [16]
Lacedaemonia
ä
Pannonia
ab
Alpibus
Appenninis
est
nuncupata
, quibus ab
Italia
secernitur
,
regio
viro
fortis
et
solo
laeta
,
duobus
satis
acribus
fluviis
,
Dravo
Savoque
,
vallata
.
Coniungitur
autem cum
Norico
et
Raetia
;
habentes
ab
oriente
Moesiam
, ab
Euro
Istriam
; ab
Africo
vero
Alpes
Appenninos
habent
, ab
occasu
Galliam
Belgicam
, a
septentrione
Danubii
fontem
, vel
limitem
qui
Germaniam
Galliamque
secernit
. [17]
Istriam
Ister
amnis
vocavit
, qui eius
terram
influit
. Ipse est
Danubius
.
Habet
autem
Istria
a
septentrione
Pannoniam
. [18]
Italia
olim a
Graecis
populis
occupata
Magna
Graecia
appellata
est, deinde a
regis
nomine
Saturnia
;
mox
et
Latium
dicta
eo quod idem
Saturnus
a
Iove
sedibus
suis
pulsus
ibi
latuerit
;
postremo
ab
Italo
Siculorum
rege
ibi
regnante
Italia
nuncupata
est. Cuius
situs
longitudine
amplius
quam
latitudine
a
Circio
in
Eurum
extenditur
, a
meridie
Tyrrheno
mare
, ab
Aquilone
Adriatico
clauditur
, ab
occiduo
Alpium
iugis
finitur
,
terra
omnibus
in
rebus
pulcherrima
,
soli
fertilitate
,
pabuli
ubertate
gratissima
. [19]
Habet
lacus
Benacum
,
Avernum
atque
Lucrinum
;
fluvios
Eridanum
et
Tiberim
; et
tepentes
fontibus
Baias
.
Gignit
gemmas
syrtitem
,
lyncurium
et
corallium
;
boam
quoque
serpentem
,
lyncem
feram
et
Diomedias
aves
.
Italia
autem et
Hispania
idcirco
Hesperiae
dictae
quod
Graeci
Hespero
stella
navigent
et
in
Italia
et
in
Hispania
. Quae hac
ratione
discernuntur
; aut enim
Hesperiam
solam
dicis
et
significas
Italiam
, aut
addis
ultimam
et
significas
Hispaniam
, quia
in
occidentis
est
fine
. [20]
Tuscia
pars
Italiae
;
Vmbria
vero
pars
Tusciae
.
Tuscia
autem a
frequentia
sacrorum
et
turis
vocata
,
APO
TOU
THUAKSEIN
. [21]
Vmbria
vero,
historiae
narrant
, eo quod
tempore
aquosae
cladis
imbribus
superfuerit
, et ob hoc
OMBRIA
Graece
cognominata
. Est enim
in
iugis
Appennini
montis
sita
,
in
parte
Italiae
iuxta
meridiem
. [22]
Etruria
pars
Italiae
dicta
quod eius
fines
tendebantur
usque ad
ripam
Tiberis
, quasi
ETEROURIA
. Nam
ETERON
significat
alterum
,
OROS
finis
vocatur
.
Romae
enim
fines
antea
unam tantum
Tiberis
ripam
tenebant
. Alii
Etruriam
dictam
ab
Etrusco
principe
putant
.
Item
et
Tyrrhenia
a
Tyrrheno
Lydi
fratre
, qui ex
sorte
cum
populi
parte
de
Maeonia
venit
ad
Italiam
. Haec est et
Tuscia
; sed
Tusciam
dicere
non
debemus
; quia nusquam
legimus
.
Tuscia
autem a
frequentia
sacrificii
et
turis
dicta
,
APO
TOU
THUSAI
. Illic et
aruspicinam
dicunt
esse
repertam
. [23]
Apulia
[ubi
Brundusium
, quam
Aetoli
secuti
Diomedem
ducem
condiderunt
]. [24]
Campania
[
habet
terras
hieme
anni
atque
aestate
vernantes
.
Sol
ibi
mitis
,
grata
temperies
,
aer
purus
et
blandus
]. [25]
Gallia
a
candore
populi
nuncupata
est;
GALA
enim
Graece
lac
dicitur
.
Montes
enim et
rigor
caeli
ab ea
parte
solis
ardorem
excludunt
, quo
fit
ut
candor
corporum
non
coloretur
. Hanc ab
oriente
Alpium
iuga
tuentur
, ab
occasu
Oceanus
includit
, a
meridie
praerupta
Pyrenaei
, a
septentrione
Rheni
fluenta
atque
Germania
; cuius
initium
Belgica
,
finis
Aquitania
est;
regio
gleba
uberi
ac
pabulosa
et ad
usum
animantium
apta
,
fluminibus
quoque et
fontibus
rigua
,
perfusa
duobus
magnis
Rheno
et
Rhodano
fluviis
. [26]
Belgis
autem
civitas
est
Galliae
, a quo
Belgica
provincia
dicta
[est].
Cisalpina
, quia
citra
Alpes
.
Transalpina
, id est
trans
Alpes
, contra
septentrionem
. [27]
Raetia
vero, quod sit iuxta
Rhenum
.
Aquitania
autem ab
obliquis
aquis
Ligeris
fluminis
appellata
, qui ex
plurima
parte
terminus
eius est,
eamque
pene
in
orbem
cingit
. [28]
Hispania
prius ab
Ibero
amne
Iberia
nuncupata
, postea ab
Hispalo
Hispania
cognominata
est. Ipsa est et
vera
Hesperia
, ab
Hespero
stella
occidentali
dicta
.
Sita
est autem inter
Africam
et
Galliam
, a
septentrione
Pyrenaeis
montibus
clausa
, a
reliquis
partibus
undique
mare
conclusa
,
salubritate
caeli
aequalis
, omnium
frugum
generibus
fecunda
,
gemmarum
metallorumque
copiis
ditissima
. [29]
Interfluunt
eam
flumina
magna
:
Baetis
,
Mineus
,
Iberus
et
Tagus
aurum
trahens
, ut
Pactolus
.
Habet
provincias
sex
:
Tarraconensem
,
Cartaginensem
,
Lusitaniam
,
Galliciam
,
Baeticam
, et
trans
freta
in
regione
Africae
Tingitaniam
. [30]
Duae
sunt autem
Hispaniae
:
Citerior
, quae
in
septentrionis
plagam
a
Pyrenaeo
usque ad
Cartaginem
porrigitur
;
Vlterior
, quae
in
meridiem
a
Celtiberis
usque ad
Gaditanum
fretum
extenditur
.
Citerior
autem et
Vlterior
dicta
quasi
citra
et
ultra
; sed
citra
quasi circa
terras
, et
ultra
vel quod
ultima
vel quod non sit post hanc
ulla
, hoc est alia,
terra
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL