Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. DE INSVLIS. [1] Insulae dictae quod in salo sint, id est in mari. Ex his quoque notissimae et maximae, quas plurimi veterum sollerti studio indagaverunt, notandae sunt. [2] Brittania Oceani insula interfuso mari toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis cognominita. Haec adversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est; circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque milia; multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et varia copia: gagates lapis ibi plurimus et margaritae. [3] Tanatos insula Oceani freto Gallico, a Brittania aestuario tenui separata, frumentariis campis et gleba uberi. Dicta autem Tanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoquo gentium vecta sit, angues ilico perimit. [4] Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Brittaniam, a sole nomen habens, quia in ea aestivum solstitium sol facit, et nullus ultra eam dies est. Vnde et pigrum et concretum est eius mare. [5] Orcades insulae Oceani intra Britanniam positae numero triginta tres, quarum viginti desertae sunt, tredecim coluntur. [6] Scotia idem et Hibernia proxima Brittaniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab Africo in Boream porrigitur. Cuius partes priores Hiberiam et Cantabricum Oceanum intendunt, unde et Hibernia dicta: Scotia autem, quod ab Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nulla anguis, avis rara, apis nulla, adeo ut advectos inde pulveres seu lapillos si quis alibi sparserit inter alvaria, examina favos deserant. [7] Gadis insula in fine Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus inmittitur. Est autem a continenti terra centum viginti passibus divisa, quam Tyrii a Rubro profecti mare occupantes [in] lingua sua Gadir, id est septam, nominaverunt, pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis palmae, cuius gummis infectum vitrum ceraunium gemmam reddit. [8] Fortunatarum insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate. Sua enim aptae natura pretiosarum poma silvarum parturiunt; fortuitis vitibus iuga collium vestiuntur; ad herbarum vicem messis et holus vulgo est. Vnde gentilium error et saecularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse Paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laevam Mauretaniae, occiduo proximae, et inter se interiecto mari discretae. [9] Gorgades insulae Oceani obversae promontorio, quod vocatur Hesperu Ceras, quas incoluerunt Gorgones feminae aliti pernicitate, hirsuto et aspero corpore; et ex his insulae cognominatae. Distant autem a continenti terra bidui navigatione. [10] Hesperidum insulae vocatae a civitate Hesperide, quae fuit in fines Mauretaniae. Sunt enim ultra Gorgadas sitae sub Athlanteum litus in intimos maris sinus; in quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem. Fertur enim ibi e mari aestuarium adeo sinuosis lateribus tortuosum ut visentibus procul lapsus angueos imitetur. [11] Chryse et Argyre insulae in Indico Oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint; unde et vocabula sortitae sunt. [12] Taprobane insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua Oceanus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta quinque milibus passuum, in latitudine sescenta viginti quinque milia stadiorum. Scinditur amni interfluo; tota margaritis repleta et gemmis: pars eius bestiis et elephantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates et duas hiemes, et bis floribus vernare locum. [13] Tiles insula Indiae, virens omni tempore folia. Hucusque Oceani insulae. [14] Item insulae quae Hellesponto usque ad Gades in mare Magno sunt constitutae. Cypros insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit; ipsa est et Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris. Ibi enim prima huius metalli inventio et utilitas fuit. [15] Creta Graeciae pars est iungens contra Peloponnensem. Haec primum a temperie caeli Macaronnesos appellata est; deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Iuppiter ibi absconditus est et enutritus. Est autem insula Graeciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Graeciae aestibus, ab Austro Aegyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis; unde et Hecatompolis dicta est. [16] Prima etiam remis et sagittis claruit, prima litteris iura finxit, equestres turmas prima docuit; studium musicum ab Idaeis dactylis in ea coeptum. Capris copiosa, cervos eget; lupos et vulpes aliaque ferarum noxia nusquam gignit; serpens nulla ibi, nulla noctua, et si inveniatur, statim emoritur. Larga est autem vitibus et arboribus: dyctamnos herba in Creta nascitur et alimos, quae admorsa diurnam famem prohibet. Phalangos autem venenatos gignit et lapidem qui Idaeus dactylus dicitur. [17] Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et ABUDOS Graece dicta quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciam transiit. [18] Coos insula adiacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est; quae, ut Varro testis est, arte lanificii prima in ornamento feminarum inclaruit. [19] Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cyclades autumant dictas quod, licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sint; nam orbem KUKLON Graii loquuntur. Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui circa eadem sunt, dictas putant Cyclades. [20] Haec in Hellesponto inter Aegeum et Maleum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem numero quinquaginta tres, tenentes a septentrione in meridiem milia quingenta, ab oriente in occasum milia ducenta. Metropolis earum Rhodos. [21] Delos insula in medio Cycladum sita. Et dicta Delos fertur, quod post diluvium, quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis inluminata est; sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset visibus; nam DELON Graeci manifestum dicunt. Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi visae sunt coturnices aves, quas Graeci ORTUGAS vocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et civitas dicitur et insula. [22] Rhodos Cycladum prima ab oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum, dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs et insula Rhodos est appellata. In hac urbe Solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine; fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores. [23] Tenedos una ex Cycladibus a septentrione sita, in qua olim civitas a Tene quodam condita est. Vnde nomen urbis illius vel potius insulae fuit; nam Tenes iste infamatus quod cum noverca sua concubuisset, [et] fugiens hanc insulam vacuam cultoribus obtinuit; unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero (2 Verr. 1,49): 'Tenen ipsum, cuius ex nomine Tenedos nominatum.' [24] Carpathos unaex Cycladibus a meridie posita contra Aegyptum; a qua Carpathium mare appellatum est, vocata propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpasiae naves, magnae et spatiosae. [25] Cytherea insula una ex Cycladibus a parte occidua sita, cuius Porphyris antea nomen fuit. Cytherea autem vocata quod ibi Venus sit orta. [26] Icaria insula una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu hominis inpositum nomen loco. [27] Naxos insula a Dionysio dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat ceteras. Est autem a Delo decem et octo milia passuum separata, ex qua olim Iovis fertur adversus Titanas fuisse profectus. [28] Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima; unde et nuncupata. [29] Historia dicit ex Ias(i)one natum fuisse Philomelum et Plutum, ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellavit: prius autem Minoia, deinde Paros dicta. De qua Vergilius (Aen. 3,126):

Niveamque Paron.

Gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt. Mittit et sardam lapidem marmoribus quidem praestantiorem, et inter gemmas vilissimum. [30] Chios insula Syra lingua appellatur eo quod ibi mastix gignitur; Syri enim masticem 'chio' vocant. [31] Samos insula est in mari Aegeo, ubi nata est Iuno; ex qua fuit Sibylla Samia et Pythagoras Samius, a quo philosophiae nomen inventum est. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur; unde et vasa Samia appellata sunt. [32] Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta propter tria AKRA, id est promontoria: Pelorum, Pachinum et Lilybaeum. Trinacria enim Graecum est, quod Latine triquetra dicitur, quasi in tres quadras divisa. Haec ab Italia exiguo fretu discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cavernis tamen et fistulis penetrabilis, ventisque et sulphure plena; unde et ibi Aethnae montis extant incendia.In cuius fretu Scylla est et Charybdis, quibus navigia aut absorbuntur aut conliduntur. [33] Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum; frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusas habet, fontem Arethusam et Alpheum fluvium 'magnorum generatorem equorum' (cf. Virg. Aen. 3,704). In ea insula primum est inventa comoedia. [34] Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit. Parturit et mare eius corallium; gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus eius clauditur stadiorum tribus milibus. Sallustius (Hist. 4,26) autem dicit Italiae coniunctam fuisse Siciliam sed medium spatium impetu maris divisum et per angustiam scissum. [35] Thapsus insula stadiis decem a Sicilia remota iacens et planior, unde et nuncupata. De qua Vergilius (Aen. 3,689):

Thapsumque iacentem.

[36] Aeoliae insulae Siciliae appellatae ab Aeolo Hippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse ventorum: sed ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum, et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab inperitis visus est ventos sua potestate retinuisse. Eaedem insulae et Vulcaniae vocantur, quod et ipsae sicut Aethna ardeant. [37] Sunt autem novem habentes propria nomina. Quarum primam Liparus quidam Liparen vocavit, qui eam ante Aeolum rexit; altera Hiera vocatur, quod sit collibus eminentissimis; reliquae vero, id est Strongyle, Didyme, Eriphusa, Hephaestia, Phaenicusa, Euonymos, Tripodes, Sonores, quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. Ex his quaedam ab initio non fuerunt; postea mare editae usque [ad] nunc permanent. [38] Stoechades insulae Massiliensium sexaginta milium spatio a continenti in fronte Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Graece STOICHADES, quasi opere in ordinem sint positae. [39] Sardus Hercule procreatus cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie vestigii humani, in orientem quam in occidentem latior prominet, ferme paribus lateribus quae in meridiem et septentrionem vertunt; ex quo ante commercium a navigantibus Graecorum ICHNOS appellata est. [40] Terra patet in longitudine milia centum quadraginta, in latitudine quadraginta. In ea neque serpens gignitur neque lupus, sed solifuga tantum, animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medellam praebentes, furibus caecitatem, si sacramento dato oculos aquis eius tetigerint. [41] Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine Ligus mulier, cum taurum ex grege, quem prope litora regebat, transnatare solitum atque per intervallum corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a ceteris digredientem usque ad insulam navigio prosecuta est. Cuius regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt. [42] Haec autem insula Graece KURNE dicitur, a Cyrno Herculis filio habitata. De qua Vergilius (Ecl. 9,30):

Cyrnea taxos.

Dividitur autem a Sardinia viginti milium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae. Est autem multis promuntoriis angulosa, gignens laetissima pabula et lapidem quem catochiten Graeci vocant. [43] Ebosus insula Hispaniae dicta quod a Zanio non procul sit, quasi abozus; nam septuaginta stadiis ab ea distat. Cuius terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae feta est anguibus. [44] Baleares insulae Hispaniae duae sunt: Aphrosiades et Gymnaside, maior et minor; unde et eas vulgus Maioricam et Minoricam nuncupant. In his primum insulis inventa est funda qua lapides emittuntur, unde et Baleares dictae; BALLEIN enim Graece mittere dicitur; unde et ballista, quasi missa, et fundibalum. Vergilius (Georg. 1,309):

Balearis verbera fundae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL