Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. DE HABITACVLIS. [1] Habitatio ab habendo vocata, ut 'habitare casas' (Virg. Ecl. 2,29). Domus ex Graeca appellatione vocata; nam DOMATA Graeci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitatio, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. [2] Omne aedificium antiqui aedem appellaverunt. Alii aedem ab edendo quiddam sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto (Poen. 529):

Si vocassem vos in aedem ad prandium.

Hinc et aedificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum. [3] Aula domus est regia, sive spatiosum habitaculum porticibus quattuor conclusum. [4] Atrium magna aedes est, sive amplior et spatiosa domus; et dictum atrium [eo] quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium quasi ab igne et lychno atrum dixerunt; atrum enim fit ex fumo. [5] Palatium a Pallante principe Arcadum dictum, in cuius honore Arcades Pallanteum oppidum construxerunt, et regiam in ipsius nomine conditam Palatium vocaverunt. [6] Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias specie nobilis cum magna omnium admiratione raperetur, Thalamoni duci eam oraculo responsum est dari; et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant, institutum est ut in omnibus nuptiis thalami nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca, in quibus nubentes succedunt et cubant, 'thalamum' nominant. [7] Coenaculum dictum a communione vescendi; unde et coenobium congregatio. Antiqui enim publice et in commune vescebant, nec ullius convivium singulare erat, ne in occulto deliciae luxuriam gignerent. [8] Triclinium est coenaculum, a tribus lectulis discumbentium dictum. Apud veteres enim in loco, ubi convivii apparatus exponebatur, tres lectuli strati erant, in quibus discumbentes epulabantur. KLINE enim Graece lectus vel adcubitus dicitur, ex quo confectum est ut triclinium diceretur. [9] Cella dicta quod nos occultat et celat. Cubiculum vero, quod eo cubamus ibique dormientes requiescimus. Cubile autem cubandi locus est. Secessus, quod sit locus secretus, id est sine accessu. [10] Diversorium dictum eo quod ex diversis viis ibi conveniatur. Hospitium sermo Graecus est, ubi quis ad tempus hospitali iure inhabitat, et iterum inde transiens migrat. Inde et metatum, quia mutatur. Vnde et legitur: 'castra metati sunt,' pro mutaverunt; non enim illic permanet exercitus, sed [per]transit. [11] Moenius collega Crassi in foro proiecit materias, ut essent loca in quibus spectantes insisterent, quae ex nomine eius Moeniana appellata sunt. Haec et solaria, quia patent soli. Post haec alii lapide, alii materia aedificavere porticibus moeniana, et foribus et domibus adiecerunt. [12] Tabulata olim ligneae domus fiebant. Inde nomen permanet tabulatorum. Hypogeum est constructum sub terris aedificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus. Solarium, quod soli et auris pateat, qualis fuit locus in quo David Bethsabee lavantem aspexit et adamavit. [13] Cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hyrcanus princeps Iudaeorum reserato David sepulcro, tria milia auri talenta inde abstraxit, ex quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret; atque ut facti invidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum et peregrinorum; unde et vocabulum sumpsit. Nam ex Graeco in Latinum KSENODOCHEION peregrinorum susceptio nuncupatur. Vbi autem aegrotantes de plateis colliguntur, NOSOKOMEION Graece dicitur; in quo consumpta languoribus atque inediis miserorum membra foventur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL