Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. DE PARTIBVS AEDIFICIORVM. [1] Fundamentum dictum quod fundus sit domui. Idem et caementum a caedendo dictum, quod caeso crasso lapide surgat. [2] Paries nuncupatus quia semper duo sunt pares, vel a latere vel a fronte. Sive enim tetragonum sive hexagonum sit, qui se conspiciunt ex pari erunt. [3] Aliter enim structura facta deformis est. Parietinas dicimus quasi parietum ruinas: sunt enim parietes stantes sine tecto, sine habitantibus. [4] Angulus, quod duos parietes in unum coniungat. Culmina dicta sunt quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, ut nunc rusticani. Hinc tecti summitas culmen dicitur. [5] Camerae sunt volumina introrsum respicientia, appellatae a curvo; KAMOUR enim Graece curvum est. [6] Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290):

Resultant aedesque lacusque.

Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2,18,1):

Neque aureum
mea renidet in domo lacunar.

Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ANTISTICHON laquearium facit. [7] Absida Graeco sermone, Latine interpretatur lucida,eoquod lumine accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam an absidem dicere debeamus, hoc verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. [8] Testudo est camera templi obliqua. Nam in modum testudinis veteres templorum tecta faciebant; quae ideo sic fiebant ut caeli imaginem redderet, quod constat esse convexum. Alii testudinem volunt esse locum in parte atrii adversum venientibus. [9] Arcus dicti quod sint arta conclusione curvati; ipsi et fornices. [10] Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae; lithostrota parvulis crustis ac tessellis tinctis in varios colores. Vocata autem pavimenta eo quod paviantur, id est caedantur. Vnde et pavor, quia caedit cor. [11] Ostracus est pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admixto feriatur, testa enim Graeci OSTRA dicunt. [12] Conpluvium dictum quia aquae partibus, quae circa sunt, eo conveniunt. Tessella sunt e quibus domicilia sternuntur, a tesseris nominata, id est quadratis lapillis, per diminutionem. [13] Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt et superpositae fabricae sustinent pondus. 'Bases' autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone. [14] Columnae pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corinthiae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum quae vocantur Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum intervallis. [15] Capitolia dicta quod sint columnarum capita, sicut super collum caput. Epistolia sunt quae super capitella columnarum ponuntur; et est Graecum [id est supermissa]. Tegulae, quod tegant aedes; et imbrices, quod accipiant imbres. [16] Lateres et laterculi, quod lati formentur circumactis undique quattuor tabulis. Canalis ab eo quod cava sit in modum cannae. Sane canalem melius genere feminino quam masculino proferimus. [17] Fistulae aquarum sunt dictae quod aquas fundant et mittant; nam STOLA Graece mittere est. Formae earum pro magnitudine aquae et capacitatis modo fiunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL