Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. DE VERBO. [1] Verbum dictum eo, quod verberato aere sonat, vel quod haec pars frequenter in oratione versetur. Sunt autem verba mentis signa, quibus homines cogitationes suas invicem loquendo demonstrant. Sicut autem nomen significat personam, ita verbum factum dictumque personae. In persona verbi agentis et patientis significatio est. Nam "scriboí personae factum est. Item "scriborí personae factum indicat, sed eius a quo patitur. [2] Verborum genera duo sunt: grammaticorum atque rhetorum. Grammaticorum in tria cadunt tempora: praeteritum, instans, futurum, ut "fecit" "facit" "faciet" Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur veluti, "verbis bonis nos cepit" "verba bona habuit" ubi non tantum verba, quae in tria cadunt tempora, sed universa oratio est. Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, et genera [et tempora]. [3] Formae verborum inde dictae eo, quod nos ad unamquamque rem informent. Per has enim ostendimus quid agamus. [Nam] Meditativa dicta est a meditantis sensu, ut "lecturio" id est legere volo. Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio, ut "calesco" Frequentativa a saepius agendo, ut "lectito" "clamito" Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus. [4] Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus. Indicativus enim modus dicitur, quia significationem habet indicantis, ut "lego" Inperativus, quia sonum habet inperantis, ut "lege" Optativus, quia per ipsum aliquid agere optamus, ut "utinam legerem" Coniunctivus, quia ei coniungitur aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis "cum clamem" pendet sensus; quod si dicam "cum clamem, quare putas quod taceam?í plenus est sensus. [5] Infinitus [modus] dicitur eo, quod tempora definiens personam verbi non definit, ut "clamare" "clamasse" Cui si adiungas personam: "clamare debeo, debes, debet" fit quasi finitum. Inpersonalis dicitur, quia indiget personam nominis vel pronominis, ut "legiturí: addes personam "a me" "a te" "ab illo" et plene sentitur. Sed infinitus modus personam tantum verbi eget: inpersonalis vero vel pronominis personam vel nominis. [6] Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur. Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per inperitiam quis dicat "legebo" pro "legam" Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in "boí et in "bor" tertia in "amí et in "ar" [7] Genera verborum ideo dicta, quia gignant. Nam activo adicis R et gignit passivum; rursum passivo adimis R et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur quia agunt[ur], ut "verbero" [et] passiva, quia patiuntur, ut "verberorí; neutralia, quia nec agunt nec patiuntur, ut "iaceo" "sedeo" His si R litteram adicis, non sonant Latine. Communia dicuntur quia et agunt et patiuntur, ut "amplector" Haec similiter, deposita R littera, Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in "dus" ut "gloriandus"




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL