Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. DE MENSVRIS AGRORVM. [1] Mensura est quidquid pondere, capacitate, longitudine, altitudine, latitudine, animoque finitur. Maiores itaque orbem in partibus, partes in provinciis, provincias in regionibus, regiones in locis, loca in territoriis, territoria in agris, agros in centuriis, centurias in iugeribus, iugera in climatibus, deinde climata in actus, perticas, passus, gradus, cubitos, pedes, palmos, uncias et digitos dividerunt; tanta enim fuit illorum sollertia. [2] Digitus est pars minima agrestium mensurarum. Inde uncia habens digitos tres. Palmus autem quattuor digitos habet, pes sedecim, passus pedes quinque, pertica passus duos, id est pedes decem. [3] Pertica autem a portando dicta, quasi portica. Omnes enim praecedentes mensurae in corpore sunt, ut palmus, pes, passus, et reliqua; sola pertica portatur. Est enim decem pedum ad instar calami in Ezechielo templum mensurantis. [4] Actus minimus est, latitudine pedum quattuor, longitudine centum viginti. Climata quoque undiqueversum pedes habent sexaginta, ita (sequitur figura). Actus quadratus undique finitur pedibus centum viginti, ita (seq. fig.). Hunc Baetici arapennem dicunt, ab arando scilicet. [5] Actus duplicatus iugerum facit; ab eo quod est iunctum iugeri nomen accepit. Iugerum autem constat longitudine pedum ducentorum quadraginta, latitudine centum viginti, ita (seq. fig.). Actum provinciae Baeticae rustici acnuam vocant. [6] Porcam idem Baetici triginta pedum latitudine et octuaginta longitudine definiunt (seq. fig.).Sed porca est quod in arando extat; quod defossum est, lira. Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, quasi centetum. In agrestibus autem pedes centum quinquaginta quadratum iustum candetum vocant. Porro stadialis ager habet passus CXXV, id est pedes DCXXV; cuius mensura octies conputata, miliarium facit, qui constat quinque milia pedibus. [7] Centuria autem ager est ducentorum iugerum, qui apud antiquos a centum iugeribus vocabatur, sed postea duplicata est nomenque pristinum retinuit. In numero enim centuriae multiplicatae sunt, nomen mutare non potuerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL