Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XVI

DE LAPIDIBVS ET METALLIS



I. DE PVLVERIUVS ET GLEBIS TERRAE. [1] Pulvis dictus quodvi venti pellatur. Tollitur enim eius flatu nec resistit nec stare novit, sicut ait propheta (Psalm. 1,4): 'Tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae.' [2] Limus vocatus quod lenis sit. Caenum est vorago luti. Cinis ex incendio dicitur; ab eo enim fit. Favilla, quod per ignem effecta sit; nam FOS ignis est. [3] Gleba, quod sit globus; pulveris enim collectione conpingitur et in uno glomere adunatur. Terra autem ligata gleba est, soluta pulvis. [4] Labina, eo quod ambulantibus lapsum inferat, dicta per derivationem a labe. Lutum vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit mundum; nam omne lotum mundum est. [5] Volutabra appellata quod ibi apri volutentur. Vligo sordes limi vel aquae sunt. Sabulum levissimum terrae genus. [6] Argilla ab Argis vocata, apud quos primum ex ea vasa confecta sunt. Creta ab insula Creta, ubi melior est. Creta Cimolia candida est, a Cimea Italiae insula dicta; quarum altera vestimentorum pretiosos colores emollit, et contristatos sulphure quodam nitore exhilarat, altera gemmis nitorem praestat. Creta argentaria, et ipsa candida, appellata eo quod nitorem argento reddat. [7] Terra Samia a Samo insula dicta, glutinosa et candida et linguae lenis, medicamentis ei vasculis necessaria. [8] Pulvis Puteolanus in Puteolanis Italiae colligitur collibus, opponiturque ad sustinenda maria fluctusque frangendos. Nam mersus aquis protinus lapis fit, undisque cottidie fortior effectus in saxum mutatur; sicut argilla igne in lapidem vertitur. [9] Sulphur vocatum quia igne accenditur; PUR enim ignis est. Nam vis eius et in aquis ferventibus sentitur, neque alia res facilius accenditur. Nascitur in insulis Aeoliis inter Siciliam et Italiam, quas ardere dicunt. Invenitur et in aliis locis effossum. [10] Huius genera quattuor. Vivum, quod foditur, translucetque et viret, quem solum ex omnibus generibus medici utuntur. Alterum, quod appellant glebam, usibus tantum fullonum familiare. Tertium liquor est; usus eius ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiemque praestat. Quartum ad lychnia maxime conficienda aptum. Sulphuris tanta vis est ut morbos comitiales deprehendat nidore suo inpositus ignibus ardescens. In calice vini prunaque subdita circumferens exardescentis repercussu pallorem dirum velut defunctorum effundit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL