Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. DE GLEBIS EX AQVA. [1] Bitumen in Iudaeae lacu Asphaltite emergit, cuius glebas supernatantes nautae scaphis adpropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim aestuans a terra. Spissantur autem utraque et densitate coeunt, et utraque Graeci PISSASFALTON appellant. Natura eius ardens et ignium cognata, et neque aqua neque ferro rumpitur, nisi solis muliebribus inquinamentis: utilis ad conpages navium. [2] Alumen vocatum a lumine, quod lumen coloribus praestat tinguendis. Est autem salsugo terrae, efficiturque hieme ex aqua et limo, et aestivis solibus maturatur. Huius species duae sunt: liquidum et spissum. [3] Sal quidam dictum putant quod in igne exiliat. Fugit enim ignem, dum sit igneum, sed naturam sequitur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo et sole vocatum existimant; nam aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis litoribus vel scopulis derelicta et sole decocta. Sunt et lacus et flumina et putei e quibus auritur. Dehinc in salinis ingestus sole siccatur; sed et flumina densantur in salem, amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum luna noctibus; nam in Cyrenaea ammoniacus sub arenis invenitur. Sunt et montes nativi salis, in quibus ferro caeditur, ut lapis, renascens maius: tantae alicubi duritiae ut muros domosque massis salis faciant, sicut in Arabia. [4] In natura quoque salis differentiae [sunt]. Nam alibi suave, alibi salsissimum: commune sal in igne crepitat; Tragasaeum nec crepitat in igne nec exilit; Agrigentinum Siciliae flammis patiens in aqua exilit, in igne fluit contra naturam. [5] Sunt et colorum differentiae. Memphiticus rufus est; in parte quadam Siciliae, ubi Aetna est, purpureus; item in eadem Sicilia in Pachyno adeo splendidus et lucidus ut imagines reddat; in Cappadocia crocinus effoditur. [6] Salis natura necessaria est ad omnem escam. Pulmentis enim saporem dat, excitat aviditatem, et appetitum in omnibus cibis facit. Ex eo quippe omnis victus delectatio et summa hilaritas. Hinc et salus nomen accepisse putatur; nihil enim utilius sale et sole: denique cornea videmus corpora nauticorum. Quin etiam pecudes, armenta et iumenta sale maxime provocantur ad pastum, multo largiores lacte multoque gratiores casei dote. Corpora etiam sal adstringit, siccat et alligat. Defuncta etiam a putrescendi labe vindicat ut durent. [7] Nitrum a loco sumpsit vocabulum; nascitur enim in oppido vel regione Aegypti Nitria, ex quo et medicinae fiunt et sordes corporum vestiumque lavantur. Huius natura non multum a sale distat; habet enim virtutem salis et similiter oritur canescentibus siccitate litoribus. [8] Aphronitrum Graece, Latine spuma nitri est. De quo quidam ait (Mart. 14,58):

Rusticus es? nescis quid Graeco nomine dicar: spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.

Colligitur autem in Asia in speluncis distillans, dehinc siccatur sole. Optimum putatur si minime fuerit ponderosum et maxime friabile, colore pene purpureo. [9] Chalcantum dictum quia chalcitis est thymum, id est flos; unde et apud Latinos aeris flos appellatur. Fit autem nunc multis in regionibus; olim in Hispaniae puteis vel stagnis id genus aquae habentibus, quam decoquebant et in piscinas ligneas fundebant, adpendentes super eas restes lapillis extentas, quibus limus in similitudinem vitreis acinis adhaerebat, sicque eiectum siccabatur diebus triginta. [10] Fit autem nunc alibi in speluncis, quod liquide collectum dehinc diffusum in quosdam botros solidatur: fit et in scrobibus cavatis, quorum e lateribus decadentes guttae coalescunt: fit et salis modo ex flagrantissimo sole. Adeo autem constrictae virtutis est ut in leonum et ursorum ora sparsum tantam vim habeat adstringendi ut non valeant mordere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL