Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. DE LAPIDIBVS VVLGARIBVS. [1] Lapis a terra tamquam densior etiam vulgo discernitur. Lapis autem dictus quod laedat pedem. Lapis mollis est et sparsus; saxa haerent et a montibus exciduntur; petra Graecum est; silex est durus lapis, eo quod exiliat ab eo ignis dictus. [2] Scopulus a saxo eminenti, quasi ab speculando dictus; sive a tegimento navium, APO TOU SKEPEIN. SPELAIA Graece, speluncae Latine. Est autem rupis cavata. [3] Crepido extremitas saxi abrupta; unde et crepido vocata quod sit abrupti saxi altitudo, sicut 'haeret pede pes densus' (Virg. Aen. 10,361); unde et vocatur. Cautes aspera saxa in mari, dictae a cavendo, quasi cautae. Murices petrae in litore similes muricis vivis, acutissimae et navibus perniciosae. [4] Icon saxum est, qui humanae vocis sonum captans, etiam verba loquentium imitatur: icon autem Graece, Latine imago vocatur, eo quod ad vocem respondens alieni efficitur imago sermonis; licet hoc quidem et locorum natura evenit, ac plerumque convallium. [5] Calculus est lapillus terrae admixtus, rotundus atque durissimus, et omni puritate lenissimus. Dictus autem calculus quod sine molestia brevitate sui calcetur: cuius contrarius est scrupus, lapillus minutus et asper, qui si inciderit in calciamentum, nocet et molestia est animo; unde et animi molestiam scrupulum dicimus: hinc et scrupea saxa, id est aspera. [6] Cotis nomen accepit quod ferrum ad incidendum acuat; ðcotisð enim Graeco sermone incisio nominatur. Ex his aliae aquariae sunt, aliae oleo indigent in acuendo, sed oleum lenem; aquae aciem acerrimam reddunt. [7] Pumex vocatur eo quod spumae densitate concretus fiat; et est aridus, candore parvus, tantamque naturam refrigerandi habens ut in vas missus musta fervere desinant. [8] Rudus artifices appellant lapides contusos et calce admixtos, quos in pavimentis faciendis supurfundunt; unde et rudera dicuntur. [9] Gypsum cognatum calci est; et est Graecum nomen. Plura eius genera; omnium autem optimum lapidi speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. [10] Calcis viva dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem, unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui; oleo extinguitur, quo solet ignis accendi. Vsus eius structuris fabricae necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius nisi calce coniunctus. Calcis e lapide albo et duro melior structuris, ex molle utilis tectoriis. [11] Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, ut quidam volunt. Huius probatio, si manu inpressa stridet, aut si in vestem candidam sparsa nihil sordis relinquat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL