Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. DE LAPIDIBVS INSIGNIORIBVS. [1] Magnes lapis Indicus ab inventore vocatus. Fuit autem in India primum repertus, clavis crepidarum baculique cuspide haerens, cum armenta idem Magnes pasceret; postea et passim inventus. Est autem colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adiunctus eius fecerit raptum. Nam adeo adprehendit ferrum ut catenam faciat anulorum: unde et cum vulgus ferrum vivum appellat. [2] Liquorem quoque vitri ut ferrum trahere creditur; cuius tanta vis est, ut refert beatissimus Augustinus (Civ. 21,4), quod quidam eundem magneten lapidem tenuerit sub vase argenteo, ferrumque super argentum posuerit, deinde subtermovente manu cum lapide ferrum cursim desuper movebatur. Vnde factum est ut in quodam templo simulacrum e ferro pendere in aere videretur. Est quippe et alius in Aethiopia magnes qui ferrum omne abigit respuitque. Omnis autem magnes tanto melior est quanto magis caeruleus est. [3] Gagates lapis primum inventus est in Sicilia, Gagatis fluminis fluore reiectus; unde et nominatus, licet in Brittania sit plurimus. Est autem niger, planus, levis et ardens igni admotus. Fictilia ex eo scripta non delentur; incensus serpentes fugat, daemoniacos prodit, virginitatem deprehendit; mirumque, accenditur aqua, oleo restinguitur. [4] Asbestos Arcadiae lapis ferrei coloris, ab igne nomen sortitus eo quod accensus semel numquam extinguitur. De quo lapide mechanicum aliquid ars humana molita est, quod gentiles capti sacrilegio mirarentur. Denique in templo quodam fuisse Veneris fanum, ibique candelabrum et in eo lucernam sub divo sic ardentem ut eam nulla tempestas, nullus imber extingueret. [5] Pyrites Persicus lapis fulvus, aeris simulans qualitatem, cuius plurimus ignis, siquidem facile scintillas emittit: hic tenentis manum, si vehementius prematur, adurit, propter quod ab igne nomen accepit. Est alius pyrites vulgaris, quem vivum lapidem appellant, qui ferro vel lapide percussus scintillas emittit, quae excipiuntur sulpure vel aliis fungis vel foliis, et dicto celerius praebet ignem. Hunc vulgus focarem petram vocant. [6] Selenites, qui Latine lunaris interpretatur, eo quod interiorem eius candorem cum luna crescere atque deficere aiunt, gignitur in Persida. [7] Dionysius lapis fuscus et rubentibus notis sparsus. Vocatur autem ita quia, si aquae mixtus conteratur, vinum fragrat, et quod in illo mirum est, ebrietati resistit. [8] Thracius niger et sonorus; nascitur in flumine cuius nomen est Pontus in Equitia. [9] Phrygius lapis ex loco traxit vocabulum; nascitur enim in Phrygia, colore pallidus, mediocriter gravis. Est autem gleba pumicosa. Vritur antea vino perfusus flatusque follibus donec rubescat, ac rursus dulce vino extinguitur ternis vicibus, tinguendis vestibus tantum utilis. [10] Syrius lapis a Syria, ubi reperitur, appellatus; hic integer fluctuari traditur, comminutus mergi. [11] Arabicus similis est eboris sine ulla macula. Hic defricatus ad cotem sucum dimittit croco similem. [12] Iudaicus lapis albus est atque in schemate glandis, scripturis subinvicem modulatus, quas Graeci GRAMMAS vocant. [13] Samius a Samo insula, ubi reperitur, vocatus: et est gravis et candidus, poliendo auro utilis. [14] Memphitis vocatus a loco Aegypti; et est gemmantis naturae. Hic tritus atque in his quae urenda sunt et secanda ex aceto inlinitus ita obstupescere facit corpus ut non sentiat cruciatum. [15] Sarcophagus lapis dictus eo quod corpora defunctorum condita in eo infra quadraginta dies absumuntur; SOROS enim Graece arca dicitur, FAGEIN comedere. Nascitur autem in Troade, fissilique vena scinditur. Sunt et eiusdem generis in oriente saxa, quae etiam viventibus alligata erodunt corpora. [16] Mitiores autem servandis corporibus nec absumendis haematites appellatus, eo quod cote resolutus in colorem veniat sanguinis. Est autem ammodum lividus; est et ferrugineus. Nascitur in ultima Aegypti, Babylonia et Hispania. [17] Androdamantus colore niger, pondere et duritia insignis, unde et nomen traxit, praecipuus reperitur in Africa. Trahere autem in se argentum vel aes dicitur, quique adtritus, ut haematites, in colorem redigitur sanguinis. [18] Schistos invenitur in ultima Hispania, croco similis, cum levi fulgore, facile friabilis. [19] Amiantos appellatus a veteribus eo quod, si ex ipso vestis fuerit contexta, contra ignem resistat et igni inposita non ardeat, sed splendore accepto nitescat; et est scissi aluminis similis, veneficiis resistens omnibus, specialiter magorum. [20] Batrachites similis est testae laminis scissibilis. Galactites colore cinereus, gustu suavis; sed ideo vocatus quod quiddam de se lacteum adtritus dimittat. [21] Obsius lapis niger est translucidus et vitri habens similitudinem. Ponitur in speculis parietum propter imaginum umbras reddendas. Gemmas multi ex eo faciunt: nascitur in India et in Sam(ni)o Italiae. Mithridax lapis Euphratis sole [re]percussus coloribus micat variis. [22] Aetites lapides reperiuntur in nidis aquilarum. Aiunt binos inveniri, marem et feminam, nec sine his parere aquilas: horum masculus durus, similis gallae, subrutilis; femineus vero pusillus ac mollis. Alligati partus celeritatem faciunt, etiam aliquibus aliquid vulvae excidunt, niso cito parturientibus auferantur. [23] Phengites Cappadociae lapis, duritia marmoris, candidus atque translucens; ex quo quondam templum constructum est a quodam rege foribus aureis, quibus clausis claritas intus diurna erat. [24] (Ch)emites ebori similis, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus tantum ponderosus, qui porus vocatur. [25] Ostracites vocatus quod similitudinem testae habeat: usus eius pro pumice. [26] Melanites lapis dictus est eo quod melleum et dulcem sucum emittat. [27] Smyris lapis asper et indomitus et omnia adterens, ex quo lapide gemmae teruntur. [28] Chrysites colore similis ochrae invenitur in Aegypto. [29] [H]ammites similis nitro, sed durior, gignitur [in] Aegypto vel [in] Arabia. [30] Thyites nascitur in Aethiopia veluti viridis, sed lacteus cum resolvitur, remordens vehementer. [31] Coranus albus est duriorque Pario. [32] Molotius veluti viridis et gravis invenitur in Aegypto. [33] Tusculanus, a loco Italiae dictus, dissilire igni traditur. [34] Sabinus fuscus addito oleo etiam lucere fertur. Est et quidam viridis lapis vehementer igni resistens. [35] Siphnius mollis et candidus, excalfactus oleo nigrescit atque durescit. [36] Lapides quoque medicinalium mortariorum et pigmentorum usibus apti: etesius praecipuus et inde chalazius; Thebaicus quoque et basanites lapides nihil ex sese remittentes. [37] Specularis lapis vocatus est quod vitri more transluceat; repertus primum in Hispania citeriori circa Segobricam urbem. Invenitur enim sub terra et effossus exciditur atque finditur in quamlibet tenues crustas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL