Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX
IntraText CT - Text
LIBER XVI DE LAPIDIBVS ET METALLIS
V. DE MARMORIBVS.
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
V
. DE
MARMORIBVS
. [1] Post
lapidum
genera
veniemus
ad
marmora
. Nam inter
lapides
et
marmora
differentia
est. Nam
marmora
dicuntur
eximii
lapides
, qui
maculis
et
coloribus
commendantur
.
Marmor
sermo
Graecus
est a
viriditate
vocatus
, et quamvis postea et alii
coloris
inveniantur
,
nomen
tamen
pristinum
a
viriditate
retinuerunt
. [2]
Marmorum
colores
et
genera
innumerabilia
sunt. Non tamen
omnia
e
rupibus
exciduntur
, sed multa sub
terra
sparsa
sunt et
pretiosissimi
generis
, sicut
Lacedaemonium
viride
cunctisque
hilarius
,
repertum
prius apud
Lacedaemonios
, unde et
vocabulum
traxit
. [3]
Ophites
serpentium
maculis
simile
, unde et
vocabulum
sumpsit
.
Duo
eius
genera
:
molle
candidum
,
nigrum
durum
. [4]
Augusteum
et
Tiberium
in
Aegypto
Augusti
ac
Tiberii
primum
principatu
reperta
sunt.
Differentia
eorum est ab
ophite
,
quum
illud, ut
praediximus
,
serpentium
maculis
sit
simile
, haec
maculas
diverso
modo
colligunt
. Nam
Augusteum
undatim
est
crispum
in
vertices
;
Tiberium
sparsa
, non
convoluta
,
canitie
. [5]
Porphyrites
in
Aegypto
est
rubens
,
candidis
intervenientibus
punctis
.
Nominis
eius
causa
quod
rubeat
[ut]
purpura
. [6]
Basanites
ferrei
coloris
sive
duritiae
; unde et
nomen
ei
datum
est:
inventus
in
Aegypto
et
Aethiopia
. [7]
Alabastrites
lapis
candidus
,
intertinctus
variis
coloribus
, ex quo
Evangelici
illius
unguenti
vasculum
fuit.
Cavant
enim hunc ad
vasa
unguentaria
, quoniam
optime
servare
incorrupta
dicitur
.
Nascitur
circa
Thebas
Aegyptias
et
Damascum
Syriae
,
ceteris
candidior
,
probatissimus
vero
in
India
. [8]
Parius
candoris
eximii
,
lygdinus
cognomento
: hic apud
Paron
insulam
nascitur
, unde et
Parius
nuncupatus
.
Magnitudo
eius, qua
lances
craterasque
non
excedat
;
unguentis
et ipse
aptus
. [9]
Coralliticus
in
Asia
repertus
,
mensurae
non
ultra
cubita
bina
,
candore
proximo
eboris
et
quadam
similitudine
. E
diverso
niger
Alabandicus
terrae
suae
nomine
nuncupatus
,
purpurae
aspectu
similis
. Iste
in
oriente
igni
liquatur
atque ad
usum
vitri
funditur
. [10]
Thebaicus
interstinctus
aureis
guttis
invenitur
in
parte
Aegypti
adscripta
,
coticulis
ad
terenda
collyria
quadam
utilitute
naturali
conveniens
.
Syenites
circa
Syenem
vel
Thebas
nascitur
. [11]
Trabes
ex eo
fecere
reges
. [12]
Marmora
autem, quae
in
officinis
rupibusque
gignuntur
: ex quibus
Thasius
diversi
coloris
maculis
distinctus
, cuius
primum
usum
insulae
Cyclades
dederunt
. [13]
Lesbius
lividior
est
paulo
huic, sed et ipse
diversi
coloris
maculas
habens
. [14]
Corintheus
ammoniacae
guttae
similis
cum
varietate
diversorum
colorum
.
Corintho
primum
repertus
. Ex eo
columnae
ingentes
liminaque
fiunt
ac
trabes
. [15]
Caristeum
viride
,
optimum
;
nomen
ab
aspectu
habens
, eo quod
gratus
sit his qui
gemmas
sculpunt
; eius enim
viriditas
reficit
oculos
. [16]
Numidicum
marmor
Numidia
mittit
: ad
cutem
sucum
dimittit
croco
similem
, unde et
nomen
accepit
; non
crustis
, sed
in
massa
et
liminum
usu
aptum
. [17]
Luculleum
marmor
nascitur
in
Melo
insula
; cui
Lucullus
consul
nomen
dedit
, qui
delectatus
illo
primus
Romam
invexit
;
solumque
pene
hoc
marmor
ab
amatore
nomen
accepit
. [18] Est et
Lunensis
.
Tephrias
appellatus
a
colore
cineris
, cuius
lapidis
alligatio
contra
serpentes
laudatur
. [19]
Ebur
a
barro
, id est
elephanto
,
dictum
.
Horatius
(
Epod
.
12
,
1
):
Quid tibi
vis
,
mulier
,
nigris
dignissima
barris
?
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL