Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. DE GEMMIS. [1] Post marmorum genera gemmae secuntur, quae multum auri decorem tribuunt venustate colorum. Primordia eius a rupe Caucaso. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro ac digito circumdasse, hisque initiis coepisse anulum atque gemmam. [2] Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum quae principalia sunt sive notissima adnotavimus. Gemmae vocatae quod instar gummi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt quia care valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est magnum et pretiosum vocatur; sicut et in Samuelis volumine legitur (1 Reg. 3,1): 'Et sermo Domini pretiosus erat in Israel,' hoc est rarus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL