Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. DE RVBRIS GEMMIS. [1] Corallius gignitur in mari, forma ramosus, colore viridi sed maxime rubens. Bacae eius candidae sub aqua et molles; detractae confestim durantur et rubescunt, tactuque protinus lapidescunt. Itaque occupari evellique retibus solet, aut acri ferramento praecidi, qua de causa corallius vocitatus. Quantum autem apud nos margaritum Indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. Hunc magi fulminibus resistere adfirmant, si creditur. [2] Sardius dicta eo quod reperta sit primum a Sardis: haec rubrum habet colorem marmoribus praestans, sed inter gemmas vilissima. Genera eius quinque. [3] Onyx appellata quod habeat in se permixtum candorem in similitudinem unguis humanae. Graeci enim unguem ONUCHAdicunt. Hanc India vel Arabia gignit; distant autem invicem; nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis, Arabica autem nigra est cum candidis zonis. Genera eius quinque. [4] Sardonyx ex duorum nominum societate vocata; est enim ex onychis candore et sardo. Constat autem tribus coloribus; subterius nigro, medio candido, superius mineo. Haec sola in signando nihil cerae avellit. Reperitur autem apud Indos et Arabes detecta torrentibus. Genera eius quinque. [5] Haematites rubore sanguineus, ac propterea haematites vocatus; AIMAquippe sanguis est. Gignitur in Aethiopia quidem principalis, sed in Arabia et in Africa invenitur. De qua promittunt magi quiddam ad coarguendas barbarorum insidias. [6] Sucinus, quem appellant Graeci ELEKTRON, fulvi cereique coloris, fertur arboris sucus esse et ob id sucinum appellari. Electrum autem vocari fabulosa argumentatio dedit. Namque Phaethonte fulminis ictu interempto sorores eius luctu mutatas in arbores populos, lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum amnem; et electrum appellatum quoniam sol vocitatus sit Elector plurimi poetae dixere. Constat autem eum non esse sucum populi, sed pineae arboris; nam accensus taedae nidore fragrat. [7] Nascitur autem in insulis Oceani septentrionalis sicut gummis, densaturque ut crystallum rigore vel tempore. Ex ea fiunt decoris gratia agrestium feminarum monilia. Vocari autem a quibusdam harpaga, eo quod adtritu digitorum accepta caloris anima folia paleasque et vestium fimbrias rapiat, sicut magnes ferrum. Quocumque autem modo libeat tinguitur; nam anchusae radice conchylioque inficiuntur. [8] Lyncurius vocatus quod fiat ex urina lyncis bestiae tempore indurata. Est autem, sicut et sucinum, fulva, adtrahens spiritu folia propinquantia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL