Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. DE VARIIS. [1] Panchrus varius ex omnibus pene coloribus constans; unde et nominatus. Olca barbari nominis ex fulvo et nigro viridique et candido est. [2] Mithridax sole percussa coloribus micat variis. Gignitur in Persida. Drosolithus varius. Nominis causa quia si ad ignem adplicetur, velut sudorem mittit. [3] Opalus distinctus diversarum colore gemmarum. Est enim in eo carbunculi tenuior ignis, amethysti fulgens purpura, smaragdi nitens viriditas, et cuncta pariter sub quadam varietate lucentia. Nomen habet ex patria; sola enim eum parturit India. [4] Ponticae a Ponto dicuntur, genere diverso, nunc sanguineis, nunc auratis guttis micantes, aliae habentes stellas, aliae longis colorum ductibus lineatae. [5] Hexecontalithos in parva magnitudine multicolor; unde et hoc sibi nomen adoptavit. Tam diversis enim notis sparsus est ut sexaginta gemmarum colores in parvo orbiculo eius deprehendantur. Nascitur autem in Libya apud Trogodytas. [6] Murrina apud Parthos gignitur, sed praecipua in Carmania. Humorem sub terra putant calore densatum; unde et nomen sumpsit. Varietas eius in purpuram candoremque et ignem cum quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur. Cuius contraria causa crystallum facit, gelu vehementiori concreto.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL