Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

(XIV. DE IGNITIS.) [1] Omnium ardentium gemmarum principatum carbunculus habet. Carbunculus autem dictus quod sit ignitus ut carbo, cuius fulgor nec nocte vincitur; lucet enim in tenebris adeo ut flammas ad oculos vibret. Genera eius duodecim, sed praestantiores qui videntur fulgere et veluti ignem effundere. Carbunculus autem Graece ANTHRAKS dicitur. Gignitur in Libya apud Trogodytas. [2] Anthracitis vocatus quod sit et ipse coloris ignei ut carbunculus, sed candida vena praecinctus; cuius proprium est quod iactatus igni velut intermortuus extinguitur, at contra aquis perfusus exardescit. [3] Sandasirus nascitur in Indis, loco eiusdem nominis. Species eius quod veluti in tralucido igne intus fulgent aureae guttae. Constat inter omnes, quantus numerus stellarum accedit, tanto et pretium accedere. [4] Lychnis ex eodem genere ardentium est, appellata a lucernarum flagrantia: gignitur in multis locis, sed probatissima apud Indos. Quidam eam remissiorem carbunculum esse dixerunt. Huius duplex facies; una quae purpura radiat, alia quae cocci rubore. A sole excalefacta aut digitorum adtritu paleas et chartarum fila ad se rapere dicitur; sculpturis resistit, ac si quando sculpta est, dum signa inprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat. Genera eius quattuor. [5] Carchedonia hoc quod et lychnis facere dicitur, quamquam multo vilior praedictis. Nascitur apud Nasamonas imbre, ut ferunt, divino: invenitur ad repercussum lunae plenae. Omnia autem genera sculpturae resistunt. [6] Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione, cuius color ad carchedoniam vadit, sed rarus. [7] Dracontites ex cerebro draconis eruitur. Quae nisi viventi abscisa fuerit, non ingemmescit; unde et eam magi dormientibus draconibus amputant. Audaces enim viri explorant draconum specus, spargunt ibi gramina medicata ad incitandum draconum soporem, atque ita somno sopitis capita desecant et gemmas detrahunt. Sunt autem candore translucido. Vsu earum orientis reges praecipue gloriantur. [8] Chrysoprasus Aethiopicus est; quem lapidem lux celat, prodit obscuritas. Nocte enim igneus est, die aureus. [9] Phlogites ex Persida est, ostentans intra se quasi flammas aestuantes, quae non exeant. [10] Syrtitis vocata quoniam in litore Syrtium inventa primum est. In parte Lucaniae color huius croceus, intus stellas continens languidas, et sub nubilo renitentes. [11] Hormiscion inter gratissimas aspicitur, ex igneo colore radians auro portante[m] secum in extremitatibus candidam lucem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL