Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. DE AVREIS. [1] Sunt quaedam gemmarum genera ex specie metallorum vel lapidum cognominata. [2] Chrysopis aurum tantum videtur esse. Chrysolithus auro similis est cum marini coloris similitudine. Hunc [et] Aethiopia gignit. [3] Chryselectrus similis auro, sed in colorem electri vergens, matutino tantum aspectu iucundus, rapacissimus ignium, et, si iuxta fuerit, celerrime ardescens. [4] Chrysolampis ex auro et igne vocata; aurea est enim die, et noctu ignea. Hanc Aethiopia gignit. [5] Ammochrysus harenis auro intermixtus nunc brattearum, nunc pulveris habet quadrulas. Gignitur in Persida. [6] Leucochrysus colore aureo interveniente candida vena. Melichrysus dicta quod veluti per aurum (sincerum mel), sic haec gemma transluceat. [7] Chrysocolla gignitur in India, ubi formicae eruunt aurum. Est autem auro similis et habet naturam magnetis, nisi quod augere aurum traditur; unde et nuncupatur. Argyrites similis argento, habens stigmata aurea. [8] Androdama(s) argenti nitorem habet et pene adamans, quadrata semper tesseris. Magi putant nomen inpositum ab eo quod animorum inpetus vel iracundias domare et refrenare dicatur, si credimus. Gignitur in mari Rubro. [9] Chalcitis aerei coloris est. Chalcophonos nigra est, sed lapidi inlisa aeris tinnitum reddit. [10] Balanites: duo genera sunt, subvirides et Corinthiae aeris similitudine, mediam secante flammea vena. [11] Sideritis a contemplatione ferri nihil dissonat. In maleficiis quoquo modo inferatur discordias excitat. [12] Idaeus dactylus ex insula Creta est, ferrei coloris. Causa nominis eius quia pollicem humanum exprimit. [13] Aethiopicus ferrei coloris est, qui dum teritur, nigrum sucum emittit. [14] Zmilanthis in Euphrate alveo legitur Proconnesio marmori similis, medio colore glauco, veluti oculi pupilla internitens. Arabica ex patria dicta aspectu eburnea est. [15] Hephaestitis speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutilet. Experimentum eius, si ferventi aqua statim addita refrigerat, aut si soli adposita aridam materiam accendat. Nascitur in Coryco. [16] Ostracites lapidosus colore, testacio durior. Altera achatae similis, nisi quod achates politura pinguescit. Duritiae tanta inest vis ut aliae gemmae sculpantur fragmentis eius. [17] Glossopetra similis est linguae humanae; unde et nomen sumpsit: fertur autem deficiente luna caelo cadere. Cui non modicam magi tribuunt potestatem; nam ex eo lunares motus excitari putant. [18] Sunt et quaedam gemmarum genera cognominata ab animalibus: echites vipereas maculas exprimit; carciniae marini cancri color est; [19] scorpitis scorpionem et colore et effigie refert; myrmecitis formicae reptantis effigiem imitatur; taos pavoni est similis; hieracitis accipitris colore, aetitis aquilae; aegopthalmos caprino oculo similis; [20] lycopthalmos quattuor colorum, ex rutilo sanguinea, in medio nigrum candido cingit, ut luporum oculi; meconites papaver exprimit. [21] Sunt et quaedam gemmae quas gentiles in superstitionibus quibusdam utuntur. Liparea suffita omnes bestias evocare tradunt. [22] Anancitide in hydromantia daemonum imagines evocari dicunt. Synochitide umbras inferorum evocatas teneri aiunt. [23] Chelonitis oculus est Indicae testudinis, varius et purpureus. Hunc magi inpositum linguae futura pronuntiare finguntur. [24] Brontea a capite testudinum; e tonitribus cadi putatur, et restinguere fulminis ictus. [25] Hyaenia lapis in oculis hyaenae bestiae invenitur; qui si sub lingua hominis subditus fuerit, futura eum praecinere dicunt. Sed et corallius tempestati et grandini resistere fertur. [26] Pontica est gemma quaedam livore perlucida, habens stellas rubeas, interdum et aureas. Dicunt per eam interrogare daemones et fugare. [27] In quibusdam gemmarum generibus veras a falsis discernere magna difficultas est, quippe quum inventum sit ex vero genere alterius in alia falsa transducere; ut sardonyches, quae ternis glutinantur gemmis ita ut deprehendi non possint. Fingunt enim eas ex diverso genere: nigro, candido mineoque colore. Nam et pro lapide pretiosissimo smaragdo quidam vitrum arte inficiunt, et fallit oculos subdole quadam falsa viriditas, quoadusque non est qui probet simulatum et arguat; sic et alia alio atque alio modo. Neque est sine fraude ulla vita mortalium. [28] Omnes autem non translucidas gemmas caecas appellari, eo quod densitate sua obscurentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL