Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. DE ARGENTO. [1] Argentum non longe a Graeca appellatione distat; hoc enim illi ARGURON vocant. Cui mirum in modum illud ut, dum candidum sit, inpressum corpori liness nigras reddat. [2] Argentum vivum dictum quod excidat materias in quibus inicitur; hoc et liquidum, quia percurrit. Invenitur specialiter in metallis sive in argentariis fornacibus guttarum concretione tectis inhaerens, saepe etiam et in stercore vetustissimo cloacarum vel puteorum limo. Fit etiam et ex mineo inposito conchulae ferreae patena testea superposita; tum circumlito vasculo circumdantur carbones, sicque argentum vivum ex mineo distillat; sine hoc neque argentum neque aes inaurari potest. [3] Tantae autem virtutis est ut, si super sextarium argenti vivi centenarium saxum superponas oneris, statim resistit. Sin vero auri scripulum, levitatem eius raptim sinu recipit; ex quo intellegitur non pondus, sed naturam esse cui cedit. Servatur autem melius in vitreis vasculis; nam ceteras materias perforat. Potui autem datum interficit ponderis causa. [4] Argenti purgamenta LITHARGUROS, quam nos spumam argenti appellamus. Fit enim ex argento et plumbo ita.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL