Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XX. DE AERE. [1] Aes ab splendore aeris vocatum, sicut aurum et argentum. Apud antiquos autem prior aeris quam ferri cognitus usus. Aere quippe primi proscindebant terram, aere certamina belli gerebant, eratque in pretio magis aes; aurum vero et argentum propter inutilitatem reiciebantur. Nunc versa vice (Lucr. 5,1275):

Iacet aes, aurum in summum cessit
sic volvenda aetas commutat tempora rerum, et
quod fuit in pretio fit nullo denique honore.

Vsus aeris postea transiit in simulacris, in vasis, in aedificiorum structuris; maxime et ad perpetuitatem monumentorum etiam publicae in eis constitutiones scriptae sunt. [2] Cyprium aes in Cypro insula prius repertum, unde et vocatum, factum ex lapide aeroso, quem cadmiam vocant; et est ductile. Huic si addatur plumbum, colore purpureo fit. [3] Aurichalcum dictum quod et splendorem auri et duritiam aeris possideat. Est autem nomen compositum ex lingua Latina et Graeca; aes enim sermone Graecorum CHALKOS vocatur. Fit autem ex aere et igne multo, ac medicaminibus perducitur ad aureum colorem. [4] Corintheum est commixtio omnium metallorum, quod casus primum miscuit, Corintho, cum caperetur, incensa. Nam dum hanc civitatem Hannibal cepisset, omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit: itaex hac commixtione fabri sustulerunt et fecerunt parapsides. Sic Corinthea nata sunt ex omnibus in unum, nec hoc nec illud. Vnde et usque in hodiernum diem sive ex ipso sive ex imitatione eius aes Corintheum vel Corinthea vasa dicuntur. Huius tria genera: candidum unum, ad argenti nitorem accedens; alterum, in quo ipsius auri fulva natura est; tertium, in quo aequalis cunctorum temperies. [5] Coronarium ex ductile aere tenuatur in lamminas, taurorumque felle tinctum speciem auri in coronis histrionum praebet; unde et appellatum. [6] Pyropum igneus color vocavit. Namque in singulas uncias aeris additis auri scripulis senis praetenui brattea ignescit flammasque imitatur; unde et pyropum dicitur. [7] Regulare aes dicitur quod ab aliis ductile appellatur, quale omne Cyprium est. [8] Ductile autem dicitur eo quod malleo producatur, sicut contra fusile qui tantum funditur. Hoc et caldarium quod tantum funditur. Nam malleis fragile est. Siquidem omne aes diligentius purgatis igne vitiis excoctisque regulare efficitur. [9] Campanum quoque inter genera aeris vocatur a Campania scilicet provincia quae est in Italiae partibus, utensilibus [et] vasis omnibus probatissimum. [10] Aes omne frigore magno melius funditur. Aes rubiginem celerius trahit nisi oleo perunguatur; servari autem id optime etiam in liquida pice tradunt. [11] Inter omnia metalla aes vocalissimum est et maximae potestatis. Ideo et aenea limina; unde et Vergilius (Aen. 1,449):

In foribus cardo stridebat aenis.

Origo aeris cadmea et chalcitis. Purgamenta aeris cadmea, et aerugo, et aeris flos. [12] Cadmia gignitur in metallorum aeris atque argenti fornacibus insidente nidore. Namque ut ipse lapis, ex quo fit aes, cadmia vocatur, sic rursus in fornacibus existit et nominis sui originem recipit. [13] Aeris flos fit seu gignitur conflationibus, resoluto atque reliquato aere, superfusa frigida. Repentina enim densatione tamquam de sputo reparatur flos. [14] Aeruginem quoque aes creat. Nam lamminae aereae super vas aceti asperrimi sarmentis superpositis atque ita distillantibus, quodex eo cecidit in ipsum acetum teritur et cribratur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL