Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX
IntraText CT - Text
LIBER XVI DE LAPIDIBVS ET METALLIS
XXV. DE PONDERIBVS.
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
XXV
. DE
PONDERIBVS
. [1]
Ponderum
ac
mensurarum
iuvat
cognoscere
modum. Nam
omnia
corporalia
, sicut
scriptum
est, a
summis
usque ad
ima
in
mensura
et
numero
et
pondere
disposita
sunt atque
formata
;
cunctis
enim
corporeis
rebus
pondus
natura
dedit
; suum quoque
regit
omnia
pondus
(
Carm
. de
pond
.
3
). [2]
Primus
Moyses
[qui omnes
antecedit
gentilium
philosophos
tempore
, nobis et
numeros
et
mensuras
et
pondus
diversis
[
in
]
scripturae
suae
locis
narravit
].
Primus
Phidon
Argivus
ponderum
rationem
in
Graecia
constituit
; et licet alii
antiquiores
extiterint
, sed iste hac
arte
experientior
fuit. [3]
Pondus
dictum
eo quod
in
statera
libratum
pendeat
;
hinc
et
pensum
.
Abusive
autem
pondus
libra
una est.
Vnde
etiam
dipondius
dictum
est, quasi
duo
pondera
; quod
nomen
adhuc
in
usu
retinetur
. [4]
Trutina
est
gemina
ponderum
lances
aequali
examine
pendens
,
facta
propter
talenta
et
centenaria
adpendenda
; sicut
momentana
pro
parva
modicaque
pecunia
. Haec et
moneta
vocata
. Idem et
statera
nomen
ex
numero
habens
, quod
duobus
lancis
et
uno
in
medio
stilo
librata
aequaliter
stet
. [5]
Examen
est
filum
medium
quo
trutinae
statera
regitur
et
lances
aequantur
.
Vnde
et
in
lanceis
amentum
dicitur
. [6]
Campana
a
regione
Italiae
nomen
accepit
, ubi
primum
eius
usus
repertus
est. Haec
duas
lances
a non
habet
, sed
virga
est
signata
libris
et
unciis
et
vago
pondere
mensurata
. [7]
Vnicuique
autem
ponderi
certus
est
modus
nominibus
propriis
designatus
. [8]
Calcus
,
minima
pars
ponderis
,
quarta
pars
oboli
est,
constans
lentis
geminis
granis
.
Appellatur
autem
calcus
quod sit
parvulus
; sicut et
lapis
calculus
, qui
adeo
minimus
est ut sine
molestia
sui
calcetur
. [9]
Siliqua
vicesima
quarta
pars
solidi
est, ab
arbore
, cuius
semen
est,
vocabulum
tenens
. [10]
Ceratin
oboli
pars
media
est,
habens
siliquam
unam
semis
. Hunc
Latinitas
semiobolum
vocat
;
ceratin
autem
Graece
,
Latine
[
siliqua
]
cornu
(
l
)
um
interpretatur
. [11]
Obolus
siliquis
tribus
adpenditur
,
habens
ceratin
duos
,
calcos
quattuor
.
Fiebat
enim olim ex
aere
ad
instar
sagittae
.
Vnde
et
nomen
a
Graecis
accepit
, hoc est
sagitta
.
Scripulus
sex
siliquarum
pondere
constat
. Hic apud
Graecos
gramma
vocatur
. [12]
Scripulus
autem
dictus
per
diminutionem
a
lapillo
brevi
qui
scrupus
vocatur
. [13]
Dragma
octava
pars
unciae
est et
denarii
pondus
argenti
,
tribus
constans
scripulis
, id est
decem
et
octo
siliquis
.
Denarium
autem
dictum
quia pro
decem
nummis
inputatur
. [14]
Solidum
nuncupatum
, quia
nihil
illi
deesse
videtur
;
solidum
enim
veteres
integrum
dicebant
et totum. Ipse quoque
nomisma
vocatur
pro eo quod
nominibus
principum
effigiisque
signetur
. Ab
initio
vero unum
nomisma
unus
argenteus
erat; hoc enim ab
Assyriis
coepit
:
dicunt
autem
Iudaei
quod
Abraham
in
terram
Chanaan
primus
hanc
advexerit
formam
.
Solidum
apud
Latinos
alio
nomine
sextula
dicitur
, quod his
sex
uncia
conpleatur
. Hunc, ut
diximus
,
vulgus
aureum
solidum
vocant
; cuius
tertiam
partem
ideo
dixerunt
tremissem
, eo quod
solidum
faciat
ter
missus
. [15]
Sextula
bis
adsum
[
ma
]
ta
duellam
facit
;
ter
posita
staterem
reddit
. [16]
Stater
autem
medietas
unciae
est,
adpendens
aureos
tres
; unde et
vocatus
stater
quod
tribus
solidis
stet
. Haec et
semuncia
, quia
semis
habet
de
uncia
. Haec et
semissis
, quia
ponderis
semis
est, quasi
semis
assis
. [17]
Quadrantem
Hebraei
similiter
codrantem
vocant
; et
vocatur
quadrans
quod
unciae
quartam
partem
adpendeat
. [18]
Sicel
, qui
Latino
sermone
siclus
corrupte
appellatur
,
Hebraeum
nomen
est,
habens
apud eos
unciae
pondus
. Apud
Latinos
autem et
Graecos
quarta
pars
unciae
est et
stateris
medietas
,
dragmas
adpendens
duas
.
Vnde
cum
in
litteris
divinis
legatur
siclus
,
uncia
est; cum vero
in
gentilium
,
quarta
pars
unciae
est. [19]
Vncia
dicta
quod
universitatem
minorum
ponderum
sua
unitate
vinciat
, id est
conplectat
.
Constat
autem
dragmis
octo
, id est
scripulis
viginti
quattuor
. Quod proinde
legitimum
pondus
habetur
, quia
numerus
scripulorum
eius
horas
diei
noctisque
metitur
, vel quia
libram
efficit
duodecies
conputatus
. [20]
Libra
duodecim
unciis
perficitur
; et inde
habetur
perfecti
ponderis
genus
quia tot
constat
unciis
quot
mensibus
annus
.
Dicta
autem
libra
quod sit
libera
, et
cuncta
intra
se
pondera
praedicta
concludat
. [21]
Mina
in
ponderibus
centum
dragmis
adpenditur
; et est
nomen
Graecum
[quod sunt
siliquae
MDCCC
,
tremisses
CCXXV
,
solidi
LXXV
,
stateres
XXV
]. [22]
Talentum
summum
esse
pondus
perhibetur
in
Graecis
; nam
nihil
est
calco
minus,
nihil
talento
maius
. Cuius
varium
apud
diversas
gentes
pondus
habetur
. Apud
Romanos
autem
talentum
esse
septuaginta
[
duarum
]
librarum
, sicut
Plautus
(
Most
.
644
)
ostendit
, qui
ait
duo
talenta
esse
centum
quadraginta
libras
. Est autem
triplex
; id est
minor
,
medius
,
summus
.
Minor
quinquaginta
,
medius
septuaginta
duarum
librarum
,
summus
centum
viginti
constat
. [23]
Centenarium
numeri
nomen
est eo quod
centum
librarum
ponderis
sit. Quod
pondus
propter
perfectionem
centenarii
numeri
instituerunt
Romani
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL