Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. DE MENSVRIS. [1] Mensura est res aliqua modo suo vel tempore circumscripta; haec autem [aut] corporis est aut temporis. Corporis [est], ut hominum, lignorum et columnarum longitudo et brevitas. Sed et solem istum propriam sui orbis habere mensuram, quod geometrici perscrutare audent. Temporis, ut mensura horarum et dierum et annorum: unde et metire pedes horarum dicimus, hoc est mensurare. [2] Proprie autem mensuram vocatam quod ea fruges metiuntur atque frumentum, id est humida et sicca, ut modios [et artabones], urnas et amphoras. [3] Mensurarum pars minima coclear, quod est dimidia pars dragmae, adpendens siliquas novem; qui triplicatus conculam facit. Concula dragma una et dimidia adimpletur. [4] Cyati pondus decem dragmis adpenditur, qui etiam a quibusdam cuatus nominatur. Oxifalus ut si quinque dragmae adduntur ad decem. [5] Acitabulus quarta pars eminae est, duodecim dragmas adpendens. Cotyla emina est habens cyatos sex; quae idcirco cotyla vocatur, quia cote Graeco sermone incisio dicitur, et emina sextarii in duo aequa inciditur [et cotylam facit]. Emina autem adpendit libram unam, quae geminata sextarium facit. [6] Sextarius duarum librarum est. Qui bis adsumtus nominatur bilibris; adsumtus quater 'fit Graeco nomine cenix' (Carm. de pond. 69); quinquies conplicatus quinarem sive gomor facit. Adice sextum, congium reddit: nam congius sex metitur sextariis, a quo et sextarii nomen dederunt. [7] Congium autem a congiendo, id est per augmentum crescendo, vocatur. Vnde [et] postea pecunia beneficii gratia dari coepta congiarium appellatum est: unusquisque enim sui temporis imperator favorem populi captans adiciebat, ut largior videretur in donis. [8] Congiarium autem specialiter mensura est liquidorum, cuius et rem simul et nomen a Romanis inpositum invenimus. [9] Metrum est mensura liquidorum: haec a mensura accepit nomen; METRON enim mensuram dicunt Graeci. Et inde appellata metreta, licet et urna et amphora et reliqua huiusmodi nomina mensurarum sunt; tamen ista hoc nomen a denarii numeri perfectione accepit. Metrum ad omnem mensuram pertinet; metrum enim Graece, Latine mensura dicitur. Nam et cyatum mensura est, et amphora mensura est, et quidquid plus minusve capit mensura est. Sed ideo hoc nomen specialiter sibi adsumsit, quod sit mensura perfecti numeri, id est denarii. [10] Modius dictus ab eo quod sit suo modo perfectus. Est autem mensura librarum quadraginta quattuor, id est sextariorum viginti duorum. Cuius numeri causa inde tracta est, eo quod in principio Deus viginti duo opera fecerit. Nam prima die septem opera fecit: id est materiam informem, angelos, lucem, caelos superiores, terram, aquam atque aerem. Secunda die firmamentum solum. Tertia die quattuor: maria, semina, sationes atque plantaria. Quarta die tria: solem, lunam et stellas. Quinta die tria: pisces et reptilia aquarum et volatilia. Sexta die quattuor: bestias, pecudes, reptilia terrae et hominem. Et facta sunt omnia viginti duo genera in diebus sex. Et viginti duae generationes sunt ab Adam usque ad Iacob, ex cuius semine nascitur omnis gens Israel; et viginti duo libri Veteris Testamenti usque ad Hester; et viginti duarum litterarum sunt elementa, quibus constat divinae legis doctrina. His igitur exemplis modius viginti duorum sextariorum a Moyse secundum sacrae legis mensuram effectus est: et quamvis diversae gentes huic mensurae pondus vel adiciant ignorantes vel detrahant, apud Hebraeos constitutione divina tali ratione servatur. Modius enim modo dictus. Hinc et modica, id est moderata. Modicis enim modus nomen inposuit: nam modica pro parvis abusive, non proprie dicimus. [11] Satum genus est mensurae iuxta morem provinciae Palestinae, unum et dimidium modium capiens. Cuius nomen ex Hebraeo sermone tractum est; 'satum' enim apud eos nominatur sumptio sive levatio, eo quod qui metitur eandem mensuram sumat ac levet. Est et alium satum, mensura sextariorum viginti duorum capax quasi modius. [12] Batus vocatur Hebraica lingua ab olearia mola, quae 'beth' apud eos vel 'bata' nominatur, capiens quinquaginta sextaria; quae mensura una molae vice proteritur. [13] Amphora vocata quod hinc et inde levetur. Haec Graece a figura sui dicta dicitur, quod eius ansae geminatae videantur aures imitari. Recipit autem vini vel aquae pedem quadratum, frumenti vero modios Italicos tres. [14] Cadus Graeca amphora est continens urnas tres. Vrna mensura est quam quidam quartarium dicunt. Proprie autem urna vas est, quae pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet. De quo poeta (Lucan. 7,819):

Caelo tegitur qui non habet urnam.

[15] Medimna mensura est quinque modiorum. Medimna autem Latina lingua vocatur, id est dimidia, eo quod quinque modiis metiatur, qui est dimidius numerus a perfecto denario. [16] Artaba mensura est apud Aegyptios sextariorum septuaginta duorum, conposita ex numero propter septuaginta et duas gentes vel linguas quae orbem inpleverunt. [17] Gomor quindecim modiorum onus adpendet. Corus triginta modiorum mensura inpletur. Hic ex Hebraico sermone descendit, qui vocatur 'cor' a similitudine collis: 'corea' enim Hebraice colles appellantur. Coacervati enim modii triginta instar collis videntur, et onus cameli efficiunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL