Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVII. DE SIGNIS. [1] Ponderis signa plerisque ignota sunt, et inde errorem legentibus faciunt. Quapropter formas eorum et characteres, ut a veteribus signata sunt, subiciamus. [2] Z littera significat dimidium obolum. ‚ Virgula aequaliter iacens et porrecta simpliciter significat obolum. = Geminata virgula duo oboli sunt. T Latinum significat obolos tres. F Latinum significat obolos quattuor. E Latinum demonstrat obolos quinque. [3] Oboli vero sex propterea characterem non habent, eo quod in una dragma sex veniant, quod est pondus denarii argenti. H Eta littera significat siliquas octo, id est tremissem. N Latinum significat nomisma Graecum, id est solidum. [4] IB. Iota adiuncta Beta significat dimidium solidum. < Virgulae duae ex uno angulo a laeva in dexteram se dividentes significant dragmam, quam etiam olcen appellant. N?. N Latinum adiuncto Gamma Graeco significat semiunciam. ?ƒ. Gamma autem Graecae litterae O Latinum in fine adiunctum significat unciam. ?. Labda Graecum per medium sui I Latinum adiectum significat libram. [5] Kv. Kappa Graecum circa finem cornu adiuncto V Latinum significat cyatum. KO. Si vero O Latinum habuerit adiunctum, eminam demonstrat, quam Graeci cotylen vocant. ??. Xi Graecum si acceperit iunctum E Latinam, significat sextarium. [6] ??. Si O Latinum adiunctum, indicat acitabulum, quod Graeci oxifalon vocant. ?N. My Graecum superposito N Latinum significat mina. T?. T Latinum in fine habens Labda Graecum significat talentum. . (Chi) Graecum in dextro brachio superiori O littera coniuncta cenix est.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL