Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. DE CVLTVRA AGRORVM. [1] Cultura est qua frumenta vel vina magno labore quaeruntur, ab incolendo vocata. Divitiae enim antiquorum in his duobus erant, bene pascere et bene arare. Cultura agri cinis, aratio, intermissio, incensio, stipularum, stercoratio, occatio, runcatio. [2] Cinis est incendium per quod ager inutilem humorem exudat. Aratio dicta quia de aere prius terrae culturam exercebant, antequam ferri fuisset usus repertus. Duplex est autem aratio: vernalis et autumnalis. Intermissio est, qua alternis annis vacuus ager vires recipit. [3] Stercoratio est laetaminis adsparsio. Stercus autem vocatum vel quia sternitur in agris, vel quia extergi oporteat quod sordidum in civitate redundat [sive, quod verius est, ab Sterce qui et Sterculus dictus]. Idem et fimus est, qui per agros iacitur. Et dictus fimus [quod fiat mus], id est stercus quod vulgo laetamen vocatur, eo quod suo nutrimento laeta faciat germina reddatque arva pinguia et fecunda. [4] Occatio est cum rustici satione facta bubus dimissis grandes glebas caedunt ac ligonibus frangunt: et dicta occatio quasi obcaecatio, quod operiat semina. Occare igitur est operire terra semina, vites vel arbores. [5] Runcatio est a terra herbas evellere; nam rus terra est. Sulcus a sole vocatus quod proscissus solem capiat. Vervactum dictum quasi vere actum, id est verno aratum. Proscissio est aratio prima, cum adhuc durus ager est. [6] Satio dicta quasi seminis actio, quasi satorum actio. Serere autem vocatum, quia hoc sereno caelo faciendum est, non per imbres. Hinc est et illud Vergilianum (Georg. 1,299):

Nudus ara, sere nudus.

Messis a metendo, id est a recidendo, dicta. [7] Seges autem de semine [dicta] quod iacimus, sive a sectione.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL