Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. DE FRVMENTIS. [1] Prima Ceres coepit uti frugibus in Graecia et habere segetes translatis aliunde seminibus. Huius meminit Ovidius dicens (Metam. 5,341):

Prima Ceres unco glebam dimovit aratro,
prima dedit fruges alimentaque mitia terris.

[2] Frumenta sunt proprie quae aristas habent, fruges autem reliqua. Frumenta autem vel fruges a fru[m]endo, hoc est a vescendo, dictae; nam frumen dicitur summa pars gulae. [3] Primitiae proprie sunt quae frugibus praecerpuntur. [4] Triticum vel a tritura dictum, quo purissimum horreo condeatur, vel quia granum eius conmolitur et teritur. [5] Far dicitur eo quod initio frangeretur; apud antiquos enim molarum usus nondum erat, sed frumentum in pila missum frangebant; et hoc erat genus molendi. [6] Adoreum tritici genus, quod idem vulgo semen dicitur. Ador quondam appellatum ab edendo, quia eo primo usi sunt homines, sive quia in sacrificio ipsius generis panis ad aras offerebatur. Vnde et adorea sacrificia dicuntur. [7] Siligo genus tritici a selecto dictum; nam in pane species eius praecipua est. [8] Trimestre triticum ideo nuncupatum quia satum post tres menses colligitur; nam ubi propter aquam aliave causa matura satio omissa est, praesidium ab hoc petitur. [9] Alica Graecum nomen est. Alicastrum simile est alicae, pondere et bonitate praecipua. [10] Hordeum dictum quod prae ceteris generibus frumenti ante fiat aridum, vel quod spica eius ordines habeat. Horum tria genera. Primum hexaticum vocatur eo quod spica eius sex ordines habeat; quod quidam canterinum appellant, quoniam animalia melius quam triticum pascit, et homines salubrius quam malum triticum. Alterum distichon, eo quod duos ordines habeat; hunc plerique Galaticum vocant. Tertium trimestre, quia, cum cogit necessitas, verno seminatur et celeriter colligitur. [11] Scandula a divisione vocata; duplex est enim scanditurque, id est dividitur. [12] Centenum appellatum eo quod in plerisque locis iactus seminis eius in incrementum frugis centesimum renascatur. Hinc et milium a multitudine fructus vocatum. [13] Panicium dictum quod multis in regionibus ex eo panis vice homines sustententur, quasi panivicium. Pistum a pasto. Sisamum Graecum nomen est. [14] Farrago a farre dicta: est enim herba hordeacea adhuc viridis, necdum granis ad maturitatem turgentibus. [15] Spicam de maturis frugibus abusive dicimus; nam proprie spica est cum per culmi folliculum, id est extremum tumorem, aristae adhuc tenues in modum spiculi eminent. [16] Arista appellata quod prius ipsa arescat. Culmus est ipse calamus spicae qui a radicibus nascitur: et dictus culmus quasi calamus. [17] Folliculum est theca frumenti in qua granum servatur interius. Haec super spicam vallo instructa munimen praetendit, ne avium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur aut vestigiis proteratur. [18] Stipulae sunt foliae seu vaginae, quibus culmus ambitur atque fulcitur ne pondere frugis curvetur, quae ambiunt culmum: et dicta stipula quasi usta, et quasi ustipula. Stipula dicta ab usto; collecta enim messe uritur propter culturam agri. Item stipula vel quia pars eius uritur, pars interdum pro palea praeciditur. [19] Palea a quibusdam vocari dicitur quod pala ventiletur ut frumenta purgentur. Gentiles autem paleam a quadam Pale frugum inventrice nominaverunt, quam Cererem esse volunt. De qua Vergilius (Georg. 3,1):

Te quoque, magna Pales, et te, memoranda, canemus.

Item alii a pabulo nuncupatam dicunt paleam, quod ea primum sola in pascendis animalibus praebebatur. Cuius natura ex contrario tantum est frigida ut obrutas nives fluere non sinat, adeo calida ut maturescere poma conpellat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL