Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. DE LEGVMINIBVS. [1] Legumina a legendo dicta, quasi electa; veteres enim meliora quaeque legebant; sive quod manu legantur nec sectionem requirant. [2] Leguminum plurima genera, ex quibus faba, lenticula, pisum, faselum, cicer, lupinum gratiora in usum hominum videntur. [3] Faba Graeca etymologia a vescendo vocabulum sumpsit, quasi faga; FAGEIN enim Graece comedere dicitur. Primum enim homines hoc legumine usi sunt. Huius species duae, quarum altera communis, altera Aegyptia. [4] Faba fresa dicta eo quod ea homines fredant, id est frangant, et molendo conminuant. [5] Lentis vocata quod humida et lenta est, vel quod adhaeret humi. [6] Faselum autem et cicer Graeca nomina sunt. Sed faselum ä [7] Lupinum Graecum et ipsud nomen est: de quo Vergilius (Georg. 1,75):

Tritesque lupini,

quia vultum gustantis amaritudine contristant; unde eos prae amaritudine nec vermis nec ullum animal comedit. [8] Medica, vicia, ervum pabulorum optima sunt. Medica dicta, quia a Medis translata est in Graeciam tempore quo eam Xerxes rex Persarum invasit. Haec semel seritur et decem annis permanet, ita ut quater vel sexies possit per annum recidi. [9] Vicia dicta quod vix ad triplicem perveniat fructum, cum alia legumina proventum habeant fertilem: unde et Vergilius (Georg. 1,75):

Vt tenuis fetus viciae.

[10] Pisum, quod eo pensabatur aliquid auri minutum. Nam pis aurum dicitur. [11] Ervum a Graeco trahit vocabulum; hoc enim illi OROBON dicunt; quod dum sit quibusdam pecoribus infestum, tauros tamen pingues efficit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL