Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. DE ARBORIBVS. [1] Arborum nomen, sive herbarum, ab arvis inflexum creditur, eo quod terris fixis radicibus adhaerent. Vtraque autem ideo sibi pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terram ieceris, herba prius oritur, dehinc confota surgit in arborem, et infra parvum tempus quam herbam videras arbustam suspicis. [2] Arbusta, arbor novella et tenera, in qua insertio fieri potest; et dicta arbusta quasi arboris hasta. Alii arbustum locum in quo arbores sunt volunt accipere, sicut salictum: sic et virecta, ubi virgultae novellae et virentes. [3] Arbor autem et fructifera et sterilis, arbos autem non nisi fructifera. Genere autem feminino arbores dicimus; poma vero neutro. [4] Frutex brevis est appellatus quod terram fronde tegat; cuius plurale nomen frutecta. Arbor alta est. [5] Silva vero spissum nemus et breve. Silva dicta quasi xylva, quod ibi ligna caedantur; nam Graeci KSULON lignum dicunt. Multa enim Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipiunt. [6] Nemus a numinibus nuncupatum, quia pagani ibi idola constituebant: sunt enim nemora arbores maiores, umbrosae frondibus. [7] Lucus est densitas arborum solo lucem detrahens, tropo antiphrasi, eo quod non luceat; sive a luce, quod in eo lucebant funalia vel cerei propter nemorum tenebras. [8] Saltus est densitas arborum alta, vocata hoc nomine eo quod exiliat in altum et in sublime consurgat. [9] Aviaria secreta nemora, dicta quod ibi aves frequentant. [10] Recidiva arborum sunt quae aliis sectis repullulant. Alii recidiva a cadendo dicunt, quia post casum nascuntur. Alii a recidendo et repullulando dixerunt. Ergo recidivum, ubi mors aut casus. [11] Insitio dicitur cum fisso trunco surculus fecundae arboris sterili inseritur; aut oculorum inpositio, cum inciso cortice libro alienae arboris germen inmittitur. [12] Plantae sunt de arboribus; plantaria vero, quae ex seminibus nata sunt cum radicibus et a terra propria transferuntur. [13] Cespites frutices sunt, quasi cuspides, vel quasi circa pedes. Frondes, quod ferant virgultas vel umbras; sunt autem causa umbrarum. Oculi nodi sunt ex quibus frondes exeunt. [14] Radix appellatur quod quasi radiis quibusdam fixa terris in profunda dimergitur. Nam physici dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum. Alii radicem a similitudine radiorum dictam putant, vel quia, si eradatur, non repullulat. [15] Truncus est statura arboris insistens radici. Corticem veteres corucem vocabant: dictus autem cortex quod corio lignum tegat. [16] Liber est corticis pars interior, dictus a liberato cortice, id est ablato: est enim medium quiddam inter lignum et corticem. [17] Rami sunt qui de trunco manant, sicut a ramusculis cetera. Surculi a praecisione serrae nuncupati. [18] Virgultum est quod de radice pullulat; ramus, qui de ipso robore arboris; virga, quae de ramis. Proprie autem virgultum appellatur quod ad radicem arboris nascitur et quasi inutile ab agricolis amputatur. Et hinc dictum virgultum, quia ex virga tollitur. Virga [autem a vi] vel a virtute dicitur, quod vim in se multam habeat, vel a viriditate, vel quia pacis indicium est, quod vim regat. Vnde hanc utuntur magi ad placandos inter se serpentes, et idcirco in ea hos sustinent inligatos. Hanc etiam philosophi ac reges et magistri et nuntii et legati utuntur. [19] Flagella dicuntur, ut praediximus (v, 8), summae arborum partes, ab eo quod crebros ventorum sustinent flatus. [20] Cymas vocatas quasi comas. Folia Graece FULLA dicuntur: inde est ad nos hoc nomen per derivationem translatum. [21] Flores nominati quod cito defluant de arboribus, quasi fluores, quod cito solvantur. In his duplex gratia: coloris et odoris. Austro enim flores solvuntur, Zephyro fiunt. [22] Germen dicimus surculum praegnantem, a gerendo; unde et germinatio. [23] Fructus nomen accepit a frumine, id est eminente gutturis parte qua vescimur. Inde et fruges. Fructus autem proprie dicuntur agrorum et arborum, quibus utique utimur; in animalibus vero abusiveet translative vocari fructum. [24] Poma dicta ab opimo, id est a copia ubertatis. Matura dicuntur, quia apta sunt ad mandendum; sic et inmatura, quia priusquam matura fiant, dura sunt ad mandendum. [25] Ligna dicta quia incensa convertuntur in lumen. Vnde et lychnium dicitur, quod lumen det. [26] Astula a tollendo nuncupata [quasi abstula]. Fomes est astula quae ab arboribus excutitur recisione, aut astulae ambustae, aut ligna cavata; a fungis nomen acceptum, quod ita capiat ignem. De quo Vergilius (Aen. 1,176):

Rapuitque in fomite flammam.

[27] Torris lignum adustum, quem vulgus titionem appellant, extractum foco, semiustum et extinctum. [28] Quisquiliae stipulae inmixtae surculis ac foliis aridis: sunt autem purgamenta terrarum. Caries putredo lignorum, dictum hoc nomen quod eveniat lignis virtute carentibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL