Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. DE PROPRIIS NOMINIBVS ARBORVM. [1] Palma dicta quia manus victricis ornatus est, vel quod oppansis est ramis in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne victoriae, proceroque ac decoro virgulto, diuturnisque vestita frondibus, et folia sua sine ulla successione conservans. Hanc Graeci phoenicem dicunt, quod diu duret, ex nomine avis illius Arabiae quae multis annis vivere perhibetur. Quae dum in multis locis nascatur, non in omnibus fructus perficit maturitatem; frequenter autem in Aegypto et Syria. Fructus autem eius dactyli a digitorum similitudine nuncupati sunt, quorum etiam et nomina variantur: nam alii appellantur palmulae, similes myrobalani; alii Thebaici, qui et Nicolai; alii nucales, quos Graeci KARUOTAS vocant. [2] Laurus a verbo laudis dicta; hac enim cum laudibus victorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudea nominabatur; postea D littera sublata et subrogata R dicta est laurus; ut in auriculis, quae initio audiculae dictae sunt, et medidies, quae nunc meridies dicitur. Hanc arborem Graeci DAFNEN vocant, quod numquam deponat viriditatem; inde illa potius victores coronantur. Sola quoque haec arbor vulgo fulminari minime creditur. [3] Malum a Graecis dictum quod sit fructus eius pomorum omnium rotundissimus: unde et haec sunt vera mala quae vehementer rotunda sunt. Mala Matiana a loco vocata unde prius advecta sunt. Nam multae arbores nomina ex provinciis vel civitatibus, de quibus adlatae sunt, acceperunt. Vergilius (Ecl. 3,64) amantibus quid ex malo quaeri soleat ostendit. [4] Mala Cydonia nomen sumpsit ab oppido qui est in insula Creta; de qua Graeci dicere solent urbium Cretensium matrem Cydoniam; ex cuius pomo cydonitum conficitur. Fit quoque ex ea et vinum quo languentium desideria falluntur: nam specie et gustu et odore cuiuslibet vini veteris imaginem repraesentat. [5] Malomellum a dulcedine appellata, quod fructus eius mellis saporem habeat, vel quod in melle servetur; unde et quidam (Mart. 13,24):

Si tibi Cecropio saturata Cydonia melle
ponentur, dicas: Haec melimela placent.

[6] Malum Punicum dici eo quod ex Punica regione sit genus eius translatum. Idem et mulogranatum, eo quod intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Arbor autem malusgranata est generis feminini; pomum vero neutri est generis. Flores malorum a Graecis appellati sunt KUTINOS; Latini caducum vocant. Agrestium autem malorum flores Graeci BALAUSTION appellaverunt; quorum alii albi, alii purpurei, alii rosei reperiuntur similes floribus mali Punici. Negant medici mali Punici cibo corpora nostra nutriri, sed eo sic opinantur utendum ut medicare potius, non alere videatur. [7] Malum Persicum, cuius brevis admodum vita concessa est, trium generum fertur esse: duracenum, Armeniacum et Persicum. Duracenum nuncupatur eo quod pomum eius in gustu acorem referat. Armeniacum dicitur quod primum genus eius ab Armenia sit advectum. Persicum vocatum, quod eam arborem primus in Aegypto severit Persens, a quo se oriundos Ptolomaei ferebant. Haec in Persida fructum generat interfectorium, apud nos autem iucundum ac suavem. Horum alium praecox, alium vocatur aestivum. [8] Medica arbor, cuius nomen etiam carminibus Mantuanis inclaruit, asportata primum a Medis; unde et vocabulum sumpsit. Hanc Graeci KEDROMELON, Latini citriam vocant, quod eius pomum ac folia cedri odorem referant. Malum eius inimicum venenis; et hoc est quod idem poeta (Georg. 2,134) intellegi voluit, cum tradat ex illo foveri animam. Haec arbor omni pene tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore sunt posita; quod in ceteris arborum rarum est. [9] Mella, quam Graeci loton appellant, quae vulgo propter formam et colorem faba Syrica dicitur. Arbor est enim magna, fructum ferens comestibilem, maiorem pipere, gustu suavem, unde et mella vocata est. [10] Coccymela, quam Latini ob colorem prunum vocant, alii a multitudine enixi fructus nixam appellant. Cuius generis Damascena melior, a Damasco oppido, unde prius asportata est, dicta. Cuius solum pomum stomacho mederi probatur; nam cetera noxia perhibentur. Haec sola arbor gummi glutinosum et conpactivum distillat, quod et medici et scriptores utuntur. [11] Oleomela nascitur in Palmyra, Syriae civitate; ex eo ita appellata quod ex trunco oleum defluat in crassitudine mellis, sapore suavi. [12] ðPomelidað sorbo similis, mediocris arbor et flore candidulo; dicta quod dulcedo sit eius fructus et acuto sapore conmixta. Haec arbor aetate durat exigua. [13] Melopos arbor in Africa Punica lingua vocata, ex qua profluit lentus sucus, qui a loco ammoniacus nominatur. [14] Mespila arbor spinosa, fructu similitudine malorum, sed paulo breviori; unde et appellata, quod pilulae formulam habeant eius poma. [15] Prius vocata videtur quod in ignis speciem deformata est; nam hoc genus pomi ab amplo incipit et in angustum finit, sicut ignis. Pirus autem arbor, fructus eius pira est. Cuius multae species, ex quibus Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata. Poma piri iumentis inposita, vel si pauca, vehementer onerosa esse dicuntur. [16] Cerasus a Ceraso urbe Ponti vocata. Nam Lucullus cum Cerasum civitatem Ponti delesset, hoc genus pomi inde advexit et a civitate cerasium appellavit. Arbor autem cerasus, pomum cerasium dicitur. Hoc etiam et ante Lucullum erat in Italia, sed durum; unde et cornum appellatum est. Est autem arbor apta hastilibus: unde Vergilius (Georg. 2,448):

Bona bello cornus.

[17] Ficus Latine a fecunditate vocatur; feracior est enim arboribus ceteris. Nam terque quaterque per singulos annos generat fructum, atque altero maturescente alter oboritur.Hinc et caricae a copia nominatae. Ficus Aegyptia fecundior fertur, cuius lignum in aquam missum ilico mergitur, et cum in limo aliquandiu iacuerit, deinde in superficiem sustollitur versa vice naturae, quando madefactum debuit humoris pondere residere. Antea athletae ficis alebantur, priusquam eos Pythagoras exercitator ad carnis usum, qui fortior cibus est, transtulisset. A senibus in cibo saepius sumptae ficus rugas eorum fertur distendere. Tauros quoque ferocissimos ad fici arborem conligatos repente mansuescere dicunt. [18] Caprificus appellata eo quod parietes quibus innascitur carpit; rumpit enim et prodit ex latebris quibus concepta est. Alii caprificum putant dictum quod ficus arbor eius remedio fecundetur. [19] Morus a Graecis vocata, quam Latini rubum appellant, eo quod fructus vel virgulta eius rubet. Est enim mora silvestris, fructus adferens, quibus in deserto pastorum fames ac penuria confovetur. Huius folia superiactata serpenti, fertur interemi [eum]. [20] Sycomorus, sicut et morus, Graeca nomina sunt. Dictus autem sycomorus eo quod sit folia similis moro. Hanc Latini celsam appellant ab altitudine, quia non est brevis, ut morus. [21] Nux appellata quod umbra vel stillicidium foliorum eius proximis arboribus noceat. Hanc alio nomine Latini iuglandem vocant, quasi Iovis glandem; fuit enim haec arbor consecrata Iovi. Cuius pomum tantam vim habet ut missum inter suspectos herbarum vel fungorum cibos, quidquid in eis virulentum est, excudat, rapiat atque extinguat. [22] Nuces autem generaliter dicuntur omnia poma tecta corio duriore; ut pineae nuces, Abellanae, glandes, castaneae, amygdalae. Hinc et nuclei dicti, quod sint duro corio tecti. At contra poma omnia mollia mala dicta, sed cum adiectione terrarum in quibus antea nata sunt: ut Persica, Punica, Matiana, Cydonia, et cetera. [23] Amygdala Graecum nomen, quae Latine nux longa vocatur. Hanc alii nuciclam vocant, quasi minorem nucem. De qua Vergilius (Georg. 1,187):

Cum se nux plurima silvis
induet florem.

[24] Cunctis enim arboribus prior se flore convestit, et ad inferenda poma arbusta sequentia praevenit. Abellanae ab Abellano Campaniae oppido, ubi abundant, cognominatae sunt. Haec a Graecis Ponticae appellantur, eo quod circa Ponticum mare abundant. [25] Castaneam Latini a Graeco appellant vocabulo. Hanc enim Graeci KASTANIAN vocant, propter quod fructus eius gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt, qui dum eiciuntur quasi castrantur. Haec arbor simul ut excisa fuerit, tamquam silva expullulare consuevit. [26] Ilex ab electo vocata; huius enim arboris fructum homines primum ad victum sibi elegerunt. Vnde et poeta:

Mortales primi ructabant gutture glandem.

Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt. [27] Suberies arbor, ex qua validissimus cortex natatorius extrahitur. Et ideo appellata suberies, eo quod fructus eius sues edunt. Porcorum enim sunt alimenta, non hominum; et dicta suberies, quasi subedies. [28] Fagus et esculus arbores glandiferae ideo vocatae creduntur, quod earum fructibus olim homines vixerunt cibumque sumpserunt escamque habuerunt. Nam esculus ab esca dicta; fagus vero a Graeco vocabulum traxit: FAGEIN autem Graece comedere dicitur. [29] Xyliglycon, quam Latini corrupte siliquam vocant, ideo a Graecis tale nomen accepit, eo quod ligni eius fructus sit dulcis. KSULON quippe dicunt lignum, GLUKU dulce. Huius arboris pomo sucus expressus acacia a Graecis dicitur. [30] Pistacia, quod cortex pomi eius nardi pistici odorum ruferat. [31] Pinus arbor picea ad acumine foliorum vocata; pinnum enim antiqui acutum nominabant. Pinum autem aliam PITUN, aliam Graeci PEUKEN vocant, quam nos piceam dicimus, eo quod desudet picem. Nam et specie differunt. In Germaniae autem insulis huius arboris lacrima electrum gignit. Gutta enim defluens rigore vel tepore in soliditatem durescit et gemmam facit, de qualitate sua et nomen accipiens, id est sucinum, eo quod sucus sit arboris. Pinus creditur prodesse cunctis quae sub ea seruntur, sicut ficus nocere omnibus. [32] Abies dicta quod prae ceteris arboribus longe eat et in excelsum promineat. Cuius natura expers est terreni humoris, ac proinde habilis atque levis habetur. De qua Vergilius (Georg. 2,68):

Et casus visura marinos;

quia ex ea naves fiunt. Hanc quidam Gallicum vocant propter candorem. Est autem sine nodo. [33] Cedrus, quam Graeci KEDROS vocant, quasi KAIOMENESDRUOS UGRON, id est arboris humor ardentis, cuius folia ad cypressi similitudinem respondent. Lignum vero iucundi odoris est et diu durans, nec a tinea umquam exterminatur. De qua Persius (1,42):

Et cedro digna locutus;

scilicet propter durabilem perpetuitatem: unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt. Huius ligni resina cedria dicitur, quae in conservandis libris adeo est utilis ut perliniti ex ea nec tineas patiantur nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Africa atque Syria. [34] Cyparissus Graece dicitur quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur. Vnde et KONOS vocatur, id est alta rotunditas. Hinc et fructus eius conus, quia rotunditas eius talis est ut conum imitetur: unde et (Virg. Aen. 3,680) 'coniferae cyparissi' dicuntur. Huius lignum cedro pene proximam habet virtutem; templorum quoque trabibus aptum, inpenetrabili soliditate numquam oneri cedit, sed ea qua in principio fuerit firmitate perseverat. Antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum, dum urerentur, opprimerent iucunditate odoris sui. [35] Iuniperus Graece dicta sive quod ab amplo in angustum finit, ut ignis, sive quod conceptum diu teneat ignem; adeo ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant; TUR enim apud Graecos ignis dicitur. Iuniperus autem alia parva, alia magna est. [36] Ebenus in India et Aethiopia nascitur, qui caesus durescit in lapidem. Cuius lignum nigrum est et cortex levis, ut lauri; sed Indicum maculosum est in parvulis distinctionibus albis ac fulvis: Aethiopicum vero, quod praestantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum, lene et corneum. Est autem Mareotica palus in India, unde ebenus venit. Lucanus (10,117):

Ebenus Mareotica,

inquit. Ebenus autem crepundiis inligatur ut infantem visu nigra non terreant. [37] Platanus a latitudine foliarum dicta, velquod ipsa arbor patula sit et ampla; nam PLATUS Graeci latum vocant. Expressit huius arboris Scriptura et nomen et formam dicens (Eccles. 24,19): 'Quasi platanus dilatatus sum in plateis.' Est autem tenerissimis foliis ac mollibus et vitium similis. [38] Quercus, sive quernus, quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa praecanere, arbor multum annosa; sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantis regis imperium per multa saecula perdurasse. Huius fructus galla appellatur. Ex quibus una agrestis OMFAKITES dicta, parva forma, sed firmo corpore atque nodoso, quae medicaminibus et incaustis adhibetur; altera BALANOS, lenis ac levis et nimium perforata, lucernarum tantum usibus necessaria. [39] Fraxinus vocari fertur quod magis in aspera loca montanaque fraga nascatur. Hinc per derivationem fraxinus, sicut a monte montanus. De quo Ovidius (Metam. 10,93):

Et fraxinus utilis hastis.

[40] Taxus venenata arbor, unde et toxica venena exprimuntur. Exhac arcus Parthi et aliae gentes faciunt: unde et poeta (Virg. Georg. 2,448):

Ityraeos taxi torquentur in arcus.

Ityracos autem dicit Parthicos. Acer coloribus inpar. [41] Robur autem generaliter dicitur ex omni materia quidquid est firmissimum. [42] Alnus vocatur quod alatur amne; proxime enim aquae nascitur, nec facile extra undas vivit. Hinc [et] tenera et mollis, quia in humecto loco nutritur. [43] Vlmus nomen accepit quod uliginosis locis et humidis melius proficit; nam in montanis et asperis minus laeta est. [44] Larex, cui hoc nomen a castello Laricino inditum est, ex qua tabulae tegulis adfixae flammam repellunt, neque ex se carbonem ambustae efficiunt. [45] Populus dicta quod ex eius calce multitudo nascatur. Cuius genus duplex est: nam altera est alba, altera nigra. Alba autem populus dicta quia folia eius una parte sunt alba, altera viridia. Haec ergo bicolor, habens quasi noctis et diei notas, quae tempora ortu solis occasuque constant. Generat etiam resinam circa Eridanum fluvium vel, ut alii memorant, in finibus Syriae. [46] Tilium dicunt vocatum eo quod utilis sit ad usum telorum nitore et levitate iaculandi: est enim genus materiae levissimae. [47] Salix dicta quod celeriter saliat, hoc est velociter crescat, arbor lenta, vitibus habilis vinciendis. Cuius seminis hanc dicunt esse naturam ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat; sed et feminas infecundas efficit. Populus autem et salix et tilium mollis materiae sunt et ad sculpturam aptae. [48] Vimen vocari eo quod vim habeat multam viroris. Naturaenim eius talis est ut etiam arefacta abluatur, virescat, deinde excisa atque in humo fixa, radicibus sese ipsa demergat. [49] Myrice, quam Latini tamaricum vocant, ex amaritudine nominata; gustus enim eius nimis amarus est. Haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur; ex qua etiam arbore maleficis artibus MISETHRA, id est odia, concitari dicuntur. [50] Myrtus a mare dicta, eo quod magis litorea arbor sit. Vnde et Vergilius (Georg. 2,112):

Litora myrtetis laetissima,

et (Georg. 4,124):

Amantes litora myrtae.

Hinc est quod et a Graecis MURINE dicitur. Medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis. [51] Lentiscus, quod cuspis ipsius lentus sit et mollis: nam lentum dicimus quidquid flexibile est; unde et lentum vimen et vites. Vergilius (cf. Georg. 4,558; Ecl. 3,38):

Et lentae vites,

pro flexibiles. Huius fructus oleum desudat, cortex resinam, quae mastix appellatur; cuius plurima et melior in Chio insula gignitur. [52] Terebinthus arbor, Graecum nomen, generans resinam omnium resinarum praestantiorem. [53] Buxus Graecum nomen est, ex parte a Latinis corruptum; PUKSOS enim appellatur apud eos. Arbor semper virens et levitate materiae elementorum apicibus apta. Vnde et Scriptura (Isai. 30,8): 'Scribe buxo.' [54] Rhododendron, quod corrupte vulgo lorandrum vocatur, quod sit foliis lauri similibus, flore ut rosa; arbor venenata. Interficit enim animalia, et medetur serpentum vexationes. [55] Herbitum vocaverunt pastores eo quod vice herbae praebeatur pecoribus, ubi pascua desunt. [56] Turbiscus, quod de uno cespite eius multae virgultae surgunt, quasi turba. Stipa vocata propter quod ex ea stipentur tecta. Hinc et stipula per diminutionem. [57] Arundo, dicta quod cito arescat. Hanc veteres cannam vocaverunt; arundinem postea Varro dixit. Sciendum sane quod Latinum canna de lingua Hebraea sumpsit; apud eos enim calamus 'canna' dicitur. Cicuta autem est quod est inter cannarum nodos; dicta quod lateat. [58] In Indicis stagnis nasci arundines calamique dicuntur, ex quorum radicibus expressum suavissimum sucum bibunt; unde et Varro ait (20):

Indica non magna in arbore crescit arundo;
illius et lentis premitur radicibus humor,
dulcia cui nequeant suco contendere mella.

[59] Sabucus mollis et pervia arbor. Rhamnus genus est rubi, quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum. [60] Sentix dicta a situ, quod est terra inculta in qua sentices spinaeque nascuntur. Maiores autem nostri omnem arborem spinosam veprem dicebant, quodvi prendat. [61] Oleaster dictus quod sit foliis olivae similibus sed latioribus, arbor inculta atque silvestris, amara atque infructuosa; cui insertus olivae ramus vim mutat radicis et vertit eam in propriam qualitatem. Lacrima oleastri arboris duplex. Alia enim gummi simulat sine ullo qualitatis morsu, alia ammoniaci guttam ex destillatione collectam ac remordentem. [62] Oliva Graece ELAION dicitur, ex quo in Latinum tractum est ut oliva dicatur. Olea autem ipsa arbor est; fructus oliva; sucus oleum. Est autem arbor pacis insignis, cuius fructus diversis nominibus appellatur. [63] Orchades olivae Graeca etymologia a similitudine testiculorum vocatae, quos Graeci ORCHEIS vocant. [64] Radiolae pro eo quod oblongae sunt in modum radiorum. Paphiae a Papho insula dictae, unde prius adlatae sunt. [65] Lyciniae, eo quod optimum dent lumen; nam LUCHNISlumen est. Vnde et lignum nomen accepit, quia aptum est flammis et luminibus. [66] Pausia, quam corrupte rustici pusiam vocant, viridi oleo et suavi apta. Et dicta pausia quod paviatur, id est tundatur; unde et pavimentum. [67] Syria dicta pro eo quod de Syria est adlata, sive quia nigra est. Crustumia idem et volemis dicta, eo quod volam conpleat magnitudine, hoc est mediam manum; unde et involare dicimus. Quidam autem volemum Gallica lingua bonum et magnum intellegunt. Colymbades appellatae ä [68] Oleum autem ab olea nominatum: nam, ut diximus (62), olea est arbor, unde derivatio fit oleum. Sed quod ex albis fuerit olivis expressum vocatur Hispanum, a Graecis OMFAKION appellatum; quod autem ex fulvis et nondum maturis fuerit expressum, viride appellatur; quod vero ex nimium maturis, commune dicitur. Ex his ad usum vitae primum est Hispanum, secundum viride, tertium commune. [69] Amurca olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se mergat et faex sit eius. Hanc Graeci AMORGEN vocant ex Latina lingua trahentes vocabulum. [70] Gummi Graecum nomen est; hoc enim illi KOMMI dicunt. [71] Resinam Graeci RETINEN vocant; REIN enim Graece dicitur quidquid manat. Est enim lacrima sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum sive virgultarum quae sudare produntur; sicut et odorata orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum vel sucinorum, cuius lacrima durescit in gemmam. Prima est resina terebinthina, omnium praestantior: adfertur autem ex Arabia Petraea atque Iudaea et Syria, Cypro et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Sucunda est lentiscina, quae mastix vocatur; haec ex Chio insula deportatur. Tertia pinalis, quarum alia PITUINE, alia PEUKINE, alia liquida, alia arida: et adferuntur ex Tyrrhena Colophonia. Vnde etiam nomen Colophonia resina sumpsit. [72] Pix Graecum nomen est, quam illi PISSAN vocant. Alii volunt ex pino picem vocari. Haec a Graecis appellatur KLONIA: nos ramalem dicere possumus. Cuius probabilis splendens, lenis et munda. [73] Creandarum arborum naturaliter tria sunt genera: aut enim sua sponte nascuntur; aut ex seminibus fortuitu iacentibus surgunt; aut ex radicibus pullulant. Nam cetera usus invenit favente natura. [74] Omnia poma Latine feminini fere sunt generis, exceptis paucis, ut hic oleaster, hoc siler, ut Vergilius (Georg. 2,12):

Molle siler.

Item hoc buxum, licet et haec buxus dicatur. Nam superfluam quidam volunt facere discretionem, ut haec buxus de arbore dicamus, buxum vero de ligno conposito.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL