Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX. DE HERBIS AROMATICIS SIVE COMMVNIBVS. [1] Extant etquarundam herbarum nomina, quae ex aliqua sui causa resonant, habentes nominum explanationem. Non tamen omnium herbarum etymologiam invenies. Nam pro locis mutantur etiam nomina. [2] Folium dictum quod sine ulla radice innatans in Indiae litoribus colligatur. Quod lino perforatum siccant Indi atque reponunt. Fertur autem Paradisi esse herba gustu nardum referens. [3] Nardus herba est spicosa, unde et a Graecis NARDOSTACHUS appellata; quarum alia Indica, alia Syriaca vocatur; non quod in Syria nascatur, sed quod mons, in quo invenitur, alio latere Indiam spectat, alio Syriam. Est autem Indicum multiforme, sed melius Syriacum, leve, fulvum, comosum, spica parvum, odorissimum, cyperum similans. Quod si multum in ore tardaverit, linguam siccat, Nardum Celticum a regione Galliae nomen traxit; nascitur enim saepius in Liguriae Alpibus et in Syria, frutice parvo, radicibus in manipulo collectis ligamentis. Flos eius tantum propter odorem bonus: thyrsi eius atque radiculae utiles probantur usibus nostris. [4] Costum radix herbae est nascentis in India, Arabia et Syria: sed melius Arabicum. Est enim album et leve, suave, iucundi odoris, Indicum colore atro et leve, ut ferula, Syriacum vero pondere grave, colore buxeo, odore acri, summum tamen album, leve, aridum, gustu incendens. [5] Crocum dictum ab oppido Ciliciae qui vocatur Corycium, quamquam et alibi nascatur, sed non tantum vel tale quale in Cilicia: unde et a potiori parte nomen accepit. Nam multae res nomina sumpserunt a locis, ubi plus provenit et melius aliquid. Optimum autem est quod fuerit recens, odoris boni, albedine parva, porrectae longitudinis, integrum et neque in fragmenta comminutum, inspiratione bona, et cum carpitur manus inficiens et leviter acre. Quod si eiusmodi non fuerit, aut vetustum aut infusum agnoscitur. Adulteratur autem admixto crocomagmate: augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita adicitur. Ea proditur si pulverulentum reperitur atque decoctum ab odore proprio fuerit lapsum. [6] Crocomagma expressis aromatibus crocini unguenti atque informato sedimine in panusculos fit; et ideo sic appellatum. [7] Asarum nascitur in umbrosis montibus, floribus casiae similibus; inter quae flos iuxta radicem purpureus, in quo semen continetur uvarum simile, radicibus pluribus atque tenuissimis et bene redolentibus, et est virtute similis nardo. Phu nascitur in Ponto, foliis oleastro similibus. [8] Cyperum a Graecis vocatum quod habeat virtutem ferventem. Radix est iunci trianguli, foliis porri similibus, radicibus nigris sive contiguis in similitudinem olivarum, odorissimis atque acerrimis. Nascitur in paludibus atque vacuis locis. Traditur etiam alia species cyperi, quae in India nascitur et appellatur lingua eorum zinziber. [9] Iris Illyrica a similitudine Iris caelestis nomen accepit. Vnde et a Latinis arcumen dicitur quod flos eius coloris varietate eundem arcum caelestem imitetur. Illyrica autem dicitur quia in Illyrico plurima et olentissima est. Species eius foliis gladioli similis, radice aromatica, odoris boni. [10] Acorum foliis iridis similibus; radicibus acerrimi odoris, sed iucundi; propter quod et aromatica est. [11] Meu. Cardamomum. Squinum melius [est] quod in Euphrate nascitur quam quod in Arabia, fulvum, multiflorum, purpureum, tenue, odoris rosei cum manu confricatur, gustu multum incendit linguam atque mordet. Huius flos SCHOINOU ANTHOS dicitur; ANTHOS enim Graece flos nuncupatur. [12] Thymum appellatum quod flos eius odorem refert. De quo Vergilius (Georg. 4,169):

Redolentque thymo fragrantia mella.

[13] Epithymum Graecum nomen, quod Latine dicitur flos thymi; nam flos Graece THUMON vocatur: est autem flos thymbrae similis. [14] Sampsuchus, quem Latini amaracum vocant. Cuius nominis usum Vergilius etiam ad Venerem referens ait (Aen. 1,693):

Vbi mollis amaracus illum
floribus aspirans amplectitur umbra.

Apta est autem haec herba unguentis: unde et nomen traxit amaracus a puero cuiusdam regis, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, novum et gratissimum ex confusione odorem creavit. [15] Hyacinthus herba est habens florem purpureum. Traxit autem nomen a puero quodam nobili qui in saltibus inter purpureos flores repertus est interfectus; deditque nomen herbae puerilis funeris casus. Est autem radice et flore bulbi similis, pueros a pubertate retinens. [16] Narcissus herba fabulose inpositum nomen habet a quodam puero cuius membra in hunc florem transierunt, qui et nomen Narcissi in appellatione custodit et decus pulchritudinis in candore retinet foliorum. [17] Rosa ab specie floris nuncupata, quod rutilanti colore rubeat. [18] Lilia lactei floris herba, unde et nuncupatur, quasi liclia; cuius dum candor sit in foliis, auri tamen species intus effulgit. [19] Viola propter vim odoris nomen accepit. Huius genera sunt tria: purpureum, album, melinum. [20] Acanthus herba Aegyptia semper frondens, spinis plena, flexibili virgulto; [21] in cuius imitatione arte vestis ornatur, quae acanthina dicitur; et acanthis dicta. [22] Hedera dicta quod arboribus reptando adhaereat. De qua Vergilius (Ecl. 8,13):

Inter victrices hederam tibi serpere lauros.

Alii hederam aiunt vocatam quod haedis supra lactis abundantiam in escam a veteribus praebebatur. [23] Hederae frigidae terrae indices sunt FUSIKOS. Nam antipharmacum ebrietatis est si qui potus hedera coronetur. [24] Elleborum memorant in Graecia circa Elleborum quendam fluvium plurimum gigni, atque inde a Graecis appellari. Hunc Romani alio nomine veratrum dicunt pro eo quod sumptum motam mentem in sanitatem reducit. Duo sunt autem genera: album et nigrum. [25] Acone portus est Bithyniae qui proventu malorum graminum usque adeo celebris est ut noxias herbas aconita illinc nominemus. Nam toxica venena eo dicta quod ex arboribus taxeis exprimitur, maxime apud Cantabriam. [26] Euphorbium dictum quod eius sucus oculorum acuat visum. Cuius vis tanta est ut duris carnibus superadiecta citius coqui conpellat. Nascitur in multis locis, sed plurima in Mauretania. [27] Laser herba nascitur in monte Oscobagi, ubi et Ganges fluvius oritur; cuius sucus dictus primum lacsir, quoniam manut in modum lactis, deinde usu derivante laser nominatum est. Hoc et a quibusdam opium Cyrenaicum appellatur, quoniam et apud Cyrenas nascitur. [28] Aloe herba amarissimi sucus. Panaces herba fragrantis odoris; thyrso ferulae similis, ex quo profluit sucus, qui dicitur opoponax, croceus et pinguis, odore gravis et amarissimus. [29] Galbanum. Dicta mons Cretae, ex quo dictamnum herba nomen accepit, propter quam apud Vergilium (Aen. 4,73) cerva vulnerata saltus peragrat Dictaeos. Tantae enim potentiae est ut ferrum a corpore expellat, sagittas excutiat; unde et eius pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes eiciunt. Hanc quidam Latinorum puleium Martis dicunt, propter belli tela excutienda. [30] Mandragora dicta quod habeat mala suaveolentia, in magnitudinem mali Matiani: unde et eam Latini malum terrae vocant. Hanc poetae ANTHROPOMORFON appellant, quod habeat radicem formam hominis similantem. Cuius cortex vino mista ad bibendum datur, quorum corpus propter curam secandum est, ut soporati dolorem non sentiant. Huius species duae: femina, foliis lactucae similibus, mala generans in similitudinem prunarum; masculus vero foliis betae similibus. [31] Papaver herba somnifera; de qua Vergilius (Georg. 1,78):

Lethaeo perfusa papavera somno:

soporem enim languentibus facit. Eius alia est usualis, alia agrestis, ex qua fluit sucus quem opion appellant. [32] Colocynthis cucurbita agrestis et vehementer amara, quae similiter ut cucurbita per terram flagella tendit. Dicta autem colocynthis quod sit fructu rotundo atque foliis ut cucumis usualis. [33] Centauream Graeci vocant quoniam a Chirone Centauro fertur reperta. Eadem et LIMNESIOS, quia locis humectis nascitur. Eadem et fel terrae propter amaritudinem. [34] Glycyriza Graece ex eo dicta quod dulcem radicem habeat; GLUKU enim Graece dulce dicunt. Eadem ADIPSOS, quia sitientibus sitim sedat. [35] Dracontea vocata, quod hasta eius varia sit in modum colubri, similitudinemque draconis imitetur, vel quod eam herbam vipera timeat. [36] Chelidonia ideo dicitur vel quod adventu hirundinum videtur erumpere, vel quod pullis hirundinum si oculi auferantur, matres eorum illis ex hac herba mederi dicantur. [37] Heliotropium nomen accepit primo quod aestivo solstitio floreat, vel quod solis motibus folia circumacta convertat. Vnde et a Latinis solsequia nuncupatur. Nam et sole oriente flores suos aperit, idem se reclaudit cum sol occubuerit. Ipsa est quam Latini intubum silvaticum vocant. Haec et verrucaria, [eo] quod extinguat verrucas ex aqua pota, vel in cataplasmate posita abstergat. [38] Pentaphyllon a numero foliorum dicta; unde et eam Latini quinquefolium vocant; herba adeo munda ut purificationi et templis adhiberi a gentibus solita esset. [39] Hyssopum herba purgandis pulmonibus apta. Vnde et in Veteri Testamento per hyssopi fasciculos aspergebantur agni sanguine, qui mundari volebat. Nascitur in petris haerens saxo radicibus. [40] Reubarbarum sive reuponticum, illud quod trans Danubium in solo barbarico, istud quod circa Pontum colligitur, nominatum. Reu autem dictum quod sit radix, quasi radix barbara, quasi radix Pontica. [41] Hyoscyamos a Graecis dicta, a Latinis herba calicularis, quod caliculi eius in figuram cantarorum nascantur, ut est mali Punici, quorum ora serrata sunt, habentes intrinsecus semina papaveris similia. Haec herba et insana vocatur, quia usus eius periculosus est: denique si bibatur vel edatur, insaniam facit vel somni imaginem turbidam. Hanc vulgus milimindrum dicit, propter quod alienationem mentis inducit. [42] Saxifraga vocata quod semen eius petras in vesica frangat atque conminuat. Gentiana nomen sumpsit, ut medici memorant, ab inventore, radicibus aristolochiae similibus. Nascitur sub Alpibus atque Galatia Asiae. Satureia calida et prope ignita. Vnde illi [et] nomen inditum credunt, quod pronos facit inVenerem. [43] Satyrion dicta a Satyris propter incendium libidinis, quam vulgus stincum vocant; Venerem enim suscitat. Idem et orchis, quod radix eius in modum testiculorum sit, quos Graeci ORCHEIS vocant. Idem et leporina, propter quod caulem mollem emittat. [44] Vrtica ex eo vocata quod tactus eius corpus adurat. Est enim igneae omnino naturae et tactu perurit, unde et pruriginem facit. [45] Artemisia herba Dianae a gentibus consecrata est, unde et nuncupata; Graece enim Diana ARTEMIS dicitur. [46] Chamaemelos Graece dicta quod mali Matiani odorem habeat sitque brevis terraeque vicina. [47] Chamaedrys a Graecis appellata quod sit brevis et per terram strata et minuta foliis parvissimis. [48] Paeon quidam medicus fuit, a quo Paeonia herba perhibetur inventa, ut Homerus dicit. Hanc quidam glycysiden vocant, quod dulcis saporis sit, vel pentorobinam a numero granorum; vel, ut alii, dactylos a digitorum similitudine. Nascitur in silvis. [49] Buglossos a Graecis dicta eo quod folia asperrima ad modum linguae bovis habeat. Quae mirum in modum ob sapientiam nutriendam vino infundenda a veteribus memoratur. Convivii quoque hilaritatem praebere fertur: pro olere etiam sumitur. [50] Arnoglossos, id est agni lingua, quae a Romanis plantago dicitur, quod planta eius cito adhaereat terrae. Hanc multi pro olere vescuntur. [51] Herpyllos, quae apud nos serpillus vocatur, pro eo quod radices ipsius longe serpant. Eadem et matris animula, propter quod menstrua moveat. [52] Aristolochia dicitur quod mulieribus fetis optima sit. Nam supersessa post partum matricem beneficio vaporis expurgat. Huius herbae genera sunt duo; quarum una aristolochia rotunda dicitur, propter quod rotundam radicem habeat; altera aristolochia longa, quia radicem longam habet cum ramis et foliis longioribus; quam etiam et dactylitin vocant, quod sit radice robore digitali et longa. [53] Erigeron a Graecis dicitur, quod vere primo senescat: unde et eam Latini senicionem vocant. Nascitur per macerias. [54] Psyllios dicta quod semen simile pulicis habeat: unde et eam Latini herbam pulicarem vocant. [55] Hierobotane ideo a Graecis hoc nomen accepit quod remediis ac ligamentis hominum et purificationibus sacerdotum a gentibus apta probaretur. Vnde et eam pontifices sagmen appellabant, quasi sancimen; haec et verbena, quia pura. [56] Paliurus, herba asperrima et spinosa. Struthios, quam quidam herbam lanariam vocant, eo quod plerique lanam ex ea lavent. Nascitur [in] locis cultis. [Splenos dicta quod splenem auferat.] [57] Cimicia, propter similitudinem cimicis dicta: unde et eam Greci KORION vocaverunt. Nascitur in locis asperis atque cultis. [58] Marrubium, quem Graeci PRASION dicunt, vocatum propter amaritudinem. Nascitur in campis. [59] Puleium [apud Indos pipere pretiosius est]. [60] Absinthium Graecum nomen. Cuius probabilius est quod in Ponti regione nascitur; unde et absinthium Ponticum nominatur. [61] Symphytos Graece dictus eo quod tantam in radice virtutem habeat ut frusta carnis adsparsa in caccabo coagulet. [62] Polypodion herba cuius radix hirta atque crinita, ut est polypus; ex quo derivatum est ut polypodion diceretur. Nascitur in teneris petrarum terris, sive quercis vicinis. [63] Polios a Graecis; a Latinis omnimorbia, quod multis morbis subveniat. Nascitur in montibus et duris locis. [64] Scammonia, quam Latini acridium vocant, herba suci plena, quod colligitur sub cavata radice: denique terram rotunda cavitate fodiunt, tum suppositis aut cochleis aut nucis foliis excipitur sucus atque siccatus aufertur. Venit autem saepius probabilius ex Mysia Asiae: huic contraria atque falsa ex Syria vel Iudaea. [65] Daucos, foliis feniculi similis thyrso bipalmis. Citocacia vocata quod ventrem cito depurgat; quam vulgus corrupte citocociam vocant. [66] Lappa dicta quod habeat caulem ingentem per terram dispositam. [67] Haec herba a Graecis FILANTHROPOS vocatur, quod vestibus hominum inhaereat ob asperitatem sui. Nascitur iuxta muros. Capillum Veneris vocatum sive quod elapsos post alopeciam capillos recreat, vel quod capillorum fluores coercet, vel quod sit virgulis nigris lenibus cum splendore quasi capilli. Nascitur in aquosis locis. [68] Rubia dicta quod radix eius sit rubra, unde et colorare lanas perhibetur. [69] Anchusa, cuius radix contrita digitos inficit: est enim colore sanguineo, unde etiam pictoribus ad purpuram efficiendam usui est. [70] Chamaeleon, quae Latine viscarago vocatur eo quod viscum gignat; in quo haerent aves, quae propria voluntate descendunt ad escam. [71] Cicuta, propter quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos, ut canna; sicut dicitur fossa caeca, quae occulta est. Haec potui data interficit: hanc in carcere Socrates bibit et expiravit. Persius (4,2):

Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae.

Haec dum hominibus venenum sit, capellas efficit pingues. [72] Trifolion, quam Graeci TRIFULLON vocant, quod sit foliis trinis per singulas adunationes. [73] Phlomos, quam Latini herbam lucernarem vocant, ab eo quod ad lychnia facit. Eadem et lucubros, quod lucem praebeat umbris. [74] Pyrethron Graece dicta quod habeat radicem incendiosam atque coacervantem. [75] Althaea malva agrestis, sive malvaviscus; sed althaea, quod in altum surgit, viscus, quia glutinosa est. [76] Origanum, quod Latine colena interpretatur, propter quod infusum coloret vinum. [77] Titimallum vocabulum sumpsit, quod comam foliorum ad radium solis circumacta convertat. Nam Graeci solem TITANA vocant, MALLON comam; ex quo confectum est ut titimallum diceretur. Huius species septem diversis in locis nascentes. [78] Strychnos, quae Latine herba salutaris vocatur, propter quod dolorum capitis et stomachi incendium mitigat. Idem et uva lupina, propter semen eius uvae simile. [79] Polygonos, quam Latini herbam sanguinariam vocant, quod missa in naribus sanguinem moveat. [80] Ambrosia, quam Latini apium silvaticum vocant. De qua Vergilius (Aen. 1,403):

Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere.

Apiago, quod flores eius apes maxime appetunt. [81] Portulaca Rosmarinum, quam Latini ab effectu herbam salutarem vocant: folia fenuculi similia atque aspera et rotatim terrae prostrata. [82] Colocasia [nomen herbae]. Menta agrestis, quam Graeci KALAMINTHEN, nostri vulgo nepetam vocaverunt, maioris virtutis et vehemens in calore. [83] Genicularis herba substernitur ob scorpionum vim repellendam. Gladiolus, quod sit foliis gladii similibus, thyrso cubitali, floribus purpureis. [84] Verbascum. Agaricum, radix vitis albae. Calamites. Lappa [genus herbae]. Lappago. Lapella. Beneola. Orcibeta. [Satyrion.] Myrobalanum. Asphodelus, quam Latini a colore albucium vocant. [85] Scilla, quod nocens sit; de qua superstitio gentilium dicit quod, si integra ad limen suspendatur, omnia mala fugat. [86] Chamaepitys a Graecis dicta quod terrae adhaereat et odorem pini habeat. Hanc Latini cucurbitularem vocant, quod ex parte odorem cucurbitae referat. Staphysagria nascitur [in] locis amoenis. [87] Asplenos dicta quod splenem auferat; sive scolopendrios, eo quod folia ipsius scolopendro animali sint similia. Nascitur in humidis petris. [88] Volvus appellatus quod sit radix eius volubilis et rotunda. Stoechas in insulis Stoechadibus nascitur; unde et nuncupatur. [89] Cyclaminos Graece dicta a quodam qui Cyclos vocatus est, qui primus virtutes huius herbae invenit; sive quod habeat radicem rotundam: Graeci enim KUKLON rotundum vocant. Cuius radix aut sucus, si vino fuerit admixtus, ebrios facit. Nascitur in locis silvosis et agris. [90] AMPELOS LEUKE, sive bryonia, quam Latini vitem albam vocant, vel a qualitate coloris vel quod eius radix contrita et corpori infricata teneriorem et candidiorem cutem reddat. Nam et sucus bacarum eius lac uberibus siccis reddit. [91] AMPELOS MELAINA, id est vitis nigra, eademque labrusca: folia hederae similia; in omnibus maior quam vitis alba: bacas similiter habens, quae in maturitate nigrescunt, unde et vocabulum sumpsit. [92] Viticella herba a Latinis appellata quod sicut vitis quidquid proximum habuerit, adprehendat corymbis, quos anulos appellamus. [93] Bupthalmos florem habet croceum, oculo similem; unde et a Graecis nomen accepit. Est autem caule molle, foliis coriandri similibus. Nascitur iuxta muros civitatum. [94] Phlomos, quam Latini verbascum vocant; quarum altera est masculus, albidioribus foliis atque angustioribus, altera femina, foliis latioribus atque nigris. [95] Ferula vocata a medulla: nam illam Varro tradit esse ferulae medullam, quam ASFODELON Graeci vocant. Nonnulli a feriendo ferulam dicunt. Ad hanc enim pueri et puellae vapulare solent: huius sucus galbanum est. [96] Papyrum dictum quod igni et cereis est aptum; PUR enim Graeci ignem dicunt. Iuncus [eo quod iunctis radicibus haereat]. [97] Scirpus, quo segetes teguntur, sine nodo; de qua Ennius (Sat. 70):

Quaerunt in scirpo, quod soliti dicere, nodum.

Et in proverbio: 'Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit.' [98] Fucus genus herbae est de qua tinguitur vestis, dicta quia mentitur alienum colorem. Vnde et Vergilius (Ecl. 4,42):

Discet mentiri lana colores.

[99] Alga nascitur in aquis, segetis similis. Ita denique nomen sumpsit ab algore aquae; vel quod alliget pedes, quia crassa est, foliis aquam ex parte superantibus. [100] Vlva et typhus herbae [quae] circa fontes et paludes stagnisque nascuntur. Ex quibus ulva, id est alga mollis et quodammodo fungus, dicta ab uligine. [101] Typhus vero, quae se ab aqua inflat. Vnde etiam ambitiosorum et sibi placentum hominum tumor typhus dicitur. [102] Carex herba acuta et durissima, sparto similis. De qua Vergilius (Georg. 3,231):

Et carice pastus acuta.

[103] Spartus frutex virgosus sine foliis, ab asperitate vocatus. Volumina enim funium, quae ex eo fiunt, aspera sunt. [104] Gramen a situ potius dictum, quod plurimis agrorum sit: unde et eum Graeci AGROSTIN vocaverunt. Licet omnis herba gramen vocetur, ab eo quod germinetur; sicut robur omnis ligni cutis et species, ab eo quod sit firmissima. [105] Filix a singularitate folii dicta. Denique ex una virgula altitudine cubitali una scissa folia gignitur, res inplicata velut pinna. Avena. Lolium. [106] Zizania, quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum. [107] Faenum dictum quod eo flamma nutritur; FOS enim flamma est. Manipulum dicimus fascem faeni: et dictum manipulum quod manum inpleat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL