Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER XVIII

DE BELLO ET LVDIS

I. DE BELLIS. [1] Primus bella intulit Ninus Assyriorum rex. Ipse enim finibus suis nequaquam contentus, humanae societatis foedus inrumpens exercitus ducere, aliena vastare, liberos populos aut trucidare aut subicere coepit, universamque Asiam usque ad Libyae fines nova servitute perdomuit. Hinc iam studuit orbis in mutuo sanguine alterna crassare caede. [2] Quattuor autem sunt genera bellorum: id est iustum, iniustum civile, et plus quam civile. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica Cicero dicit (3,35): 'Illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta. [3] Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causa bellum geri iustum nullum potest.' Et hoc idem Tullius parvis interiectis subdidit: 'Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi dictum, nisi de repetitis rebus.' Civile bellum est inter cives orta seditio et concitati tumultus, sicut inter Syllam et Marium, qui bellum civile invicem in una gente gesserunt. [4] Plus quam civile bellum est ubi non solum cives certant, sed et cognati; quale actum est inter Caesarem et Pompeium, quando gener et socer invicem dimicaverunt. Siquidem in hac pugna frater cum fratre dimicavit, et pater adversus filium arma portavit. Lucanus (2,151):

In fratrum ceciderunt praemia fratres.

Item (2,150):

Cui cervix caesa parentis
cederet.

[5] Bella itaque dicuntur interna, externa, servilia, socialia, piratica. Nam piratica bella sunt sparsa latronum per maria mioparonibus levibus et fugacibus, non solum navibus commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantibus. Quos primum Gnaeus Pompeius post multam vastationem, quam terra marique diu egerant, mira celeritate conpressit ac superavit. [6] Sicut autem bellum vocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod civili seditione concitatur. Nam seditio est dissensio civium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionem vocari, quam Graeci DIASTATIN vocant. [7] Quo autem differat utrumque Cicero docet (Phil. 8,3): 'Potest enim,' inquit, 'esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur?' Vnde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. 'Gravius autem esse tumultum quam bellum; nam in bello vacationes valent, in tumultu non valent.' [8] Differt autem bellum, pugna et proelium. Nam bellum universum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Thermensis. Rursus in una pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, proelium pars pugnae est. [9] Bellum antea duellum vocatum eo quod duae sint partes dimicantium, vel quod alterum faciat victorem, alterum victum. Postea mutata et detracta littera dictum [est] bellum. Alii per antiphrasin putant dictum (eo quod sit horridum; unde illud (Virg. Aen. 6,86):

Bella, horrida bella),
cum bellum contra sit pessimum.

[10] Prelia dicuntur ab inpremendo, hostis hostem. Vnde et prela ligna quibus uva premitur. Pugna vocata eo quod initio usus fuisset in bello pugnis contendere, vel quia primo bellum pugnis incipiebant. Vnde et pugna etiam duorum est aliquando et sine ferro. [11] Quattuor [autem] in bello aguntur: pugna, fuga, victoria, pax. Pacis vocabulum videtur a pacto sumptum. Posterius autem pax accipitur, foedus primum initur. Foedus est pax quae fit inter dimicantes, vel a fide, vel a fetialibus, id est sacerdotibus, dictum. Per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foede et crudeliter occisa, cuius mors optabatur ei qui a pace resilisset. Vergilius (Aen. 8,641):

Et caesa iungebant foedera porca.
Foederis partes indutiae: et dictae indutiae quasi in dies otia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL