Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. DE HASTIS. [1] Hasta est contus cum ferro; cuius diminutivum facit hastilia. Nomen autem hasta ab astu sumpsit; unde et astutia. [2] Contum ferrum non habet, sed tantum cuspide acuto est. Vergilius (Aen. 5,208):

Eferatasque trudes et acuto cuspide contos.

Contum autem quasi conitum: est enim conum acuta rotunditas. [3] Trudes amites sunt cum lunato ferro, quae Graeci aplustria dicunt. ðA trudibus autem verumð quod trudunt et detrudunt. Vergilius (Aen. 5,208):

Eferatasque trudes.

[4] Venabula dicta quasi venatui abilia, vel quia venientem excipiunt, quasi excipiabula. Excipiunt enim apros expectantque leones, intrant ursos, sit tantum firma manus (cf. Mart. 14,30). [5] Lancea est hasta amentum habens in medio: dicta autem lancea quod aequa lance, id est aequali amento, ponderata vibratur. [6] Amentum vinculum est iaculorum hastilium qui mediis hastis aptatur: et inde amentum quod media hasta religatur ut iaculetur. [7] Clava est qualis fuit Herculis, dicta quod sit clavis ferreis invicem religata; et est cubito semis facta in longitudine. Haec et cateia, quam Horatius caiam dicit. Est enim genus Gallici teli ex materia quam maxime lenta, quae iacta quidem non longe propter gravitatem evolat, sed quo pervenit, vi nimia perfringit; quod si ab artifice mittatur, rursum redit ad eum qui misit. Huic meminit Vergilius dicens (Aen. 7,741):

Teutonico ritu soliti torquere cateias

Vnde et eos Hispani et Galli tautanos vocant. [8] Falarica est telum ingens torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae. In ipsa summitate dicitur etiam et ignem habere adfixum. Hoc autem telo pugnatur de turribus, quas dici manifestum est. Iuvenalis (6,589):

Consulis ante falas delphinorumque columnas.

A falis igitur dicta est falarica, sicut a muro muralis. Sane falaricam Lucanus dicit nervis mitti tortilibus et quadam machina (6,198):

Vt nunc (tortilibus) vibrata falarica nervis.

Vergilius vero ait Turnum manu ðfalaricae ðiaculasse (Aen. 9,705). [9] Pila sunt arma iaculorum atque telorum a torquendo, vel emittendo, vocatae. De quibus Lucanus (1,7):

Signa pares aquilas et pila minantia pilis.

Cuius singulare pilum dicitur. Telum vocatur secundum Graecam etymologiam, APO TOU TELOTHEN, quidquid longe iaci potest: quamquam abusive dicatur et gladium, ut est illud (Virg. Aen. 9,747):

At non hoc telum, mea quod vi dextera versat.

Proprie autem telum a longitudine dictum: unde et mustelam dicimus quod longior sit quam mus. [11] Cuspis hastilis amentata, a cespite dictus, quod est virgulta. Vergilius (Aen. 7,817):

Et pastorale(m) praefixa cuspide myrtum.
Proprie autem cuspis posterior pars hastae est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL