Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX
IntraText CT - Text
LIBER XIX DE NAVIBVS, AEDIFICIIS ET VESTIBVS
XVI. DE PICTVRA.
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
XVI
. DE
PICTVRA
. [1]
Pictura
autem est
imago
exprimens
speciem
rei
alicuius, quae dum
visa
fuerit
ad
recordationem
mentem
reducit
.
Pictura
autem
dicta
quasi
fictura
; est enim
imago
ficta
, non
veritas
.
Hinc
et
fucata
, id est
ficto
quodam
colore
inlita
,
nihil
fidei
et
veritatis
habentia
.
Vnde
et sunt quaedam
picturae
quae
corpora
veritatis
studio
coloris
excedunt
et
fidem
, dum
augere
contendunt
, ad
mendacium
provehunt
; sicut qui
Chimaeram
tricipitem
pingunt
, vel
Scyllam
hominem
sursum
,
caninis
autem
cupitibus
cinctam
deorsum
. [2]
Picturam
autem
Aegyptii
excogitaverunt
primum
umbra
hominis
lineis
circumducta
.
Itaque
initio
talis, secunda
singulis
coloribus
, postea
diversis
;
sicque
paulatim
sese
ars
ipsa
distinxit
, et
invenit
lumen
atque
umbras
differentiasque
colorum
.
Vnde
et nunc
pictores
prius
umbras
quasdam
et
lineas
futurae
imaginis
ducent
, deinde
coloribus
conplent
,
tenentes
ordinem
inventae
artis
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL