Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. DE COLORIBVS. [1] Colores autem dictos quod calore ignis vel sole perficiuntur, sive quod initio colabantur ut summae subtilitatis existerent. [2] Colores aut nascuntur aut fiunt. Nascuntur, ut Sinopis, rubrica, Paraetonium, Melinum, Eretria, auripigmentum. Ceteri finguntur aut arte aut permixtione. [3] Sinopis inventa primum in Ponto est: inde nomen a Sinope urbe accepit. Species eius tres: rubra et minus rubens, et inter has media. [4] Rubrica vocata quod sit rubra et sanguineo proxima. Haec plurimis locis gignitur, sed optima Ponto; unde et Pontica dicitur. [5] Syricum rubri coloris pigmentum, ex quo et librorum capita scribuntur. Ipsud est et Phoeniceum, appellatum ita eo quod in Syria colligatur in litoribus Rubri maris, ubi Phoenices inhabitant. [6] Aliud est autem sericum, aliud Syricum. Nam sericum lana est quam Seres mittunt; Syricum vero pigmentum quod Syrii Phoenices in Rubri maris litoribus colligunt. Est autem et inter facticios; nam saepe fit aut Sinopide aut sandyce mixtus. [7] Minium primi Graeci in Ephesiorum solo invenisse traduntur. Cuius pigmenti Hispania ceteris regionibus plus abundat; unde etiam nomen proprio flumini dedit. Huius distillatio argentum liquidum gignit. [8] Minion autem hoc quidam dicunt esse cinnabarin. Cinnabarin a dracone et barro, id est elephanto, cognominatum. Aiunt enim draconum esse sanguinem dum inplicant elephantos. Ruunt enim beluae et dracones obruuntur, quorum fusus cruor terram inficit, fitque pigmentum quidquid solo tincxerit. Est autem pulvis coloris rubri. [9] Prasin, id est creta viridis, etsi in aliquibus terris promiscue generetur, optima tamen in Libya Cyrenensi. [10] Chrysocolla colore prasina est, dicta quod vena eius aurum habere traditur. Haec et in Armenia nascitur, sed ex Macedonia probabilis venit. Foditur enim ex metallis aeris, cuius inventio argentum atque Indicum prodit. Nam venae eius cum his habent naturae societatem. [11] Cypria ab insula Cypro, ubi plurima reperitur. Sandaraca in insula Rubri maris Topazo nascitur, colore cinnabari, odore sulphureo. Invenitur autem in aureis et in argentariis metallis, melior quo magis rufa quoque magis virus redolet; quamquam et cerussa si torreatur in fornace sandaracum facit, unde et color est flammeus. Quod si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem reddit. [12] Arsenicum, quod Latini ob colorem [auri] auripigmentum vocant, colligitur in Ponto ex auraria materia, ubi etiam sandaraca. Optimum est quod in aureuim colorem transit, purum et fissile gracili venarum discursu; quod vero pallidius aut sandaracae simile est deterius iudicatur: est et tertium genus squamosum quo miscitur aureus color. Vis earum ut sandaracae, sed acrior. [13] Ochra et ipsa in insula Rubri maris Topazo gignitur, ubi et sandaraca. Fit quoque et ochra exusta rubrica in ollis novis luto circumlitis, quae quanto magis in camino arserit tanto melior fit. [14] Venetum. Caeruleum temperare primum Alexandria repperit. In Italia ex arenae pulvere et nitri flore idem faciunt. Sed Cyprium in fornace adustum huic permixtioni addes; Vestoriani similitudo erit. [15] Purpurissum ex creta argentaria. Cum purpuris pariter tinguitur bibitque eum colorem celerius lanis. Praecipuum est tamen aliud quod adhuc vaso rudibus medicamentis inebriatum: proximum est egesto eo addita creta in ius idem, et quotiens id factum est elevatur bonitas. Pretiosissimae purpurae causa est quod hysgino maxime inficitur rubeaque. [16] Indicum in Indicis invenitur calamis, spuma adhaerente limo: est autem coloris cyanei, mixturam purpurae caerulique mirabilem reddens. Est alterum genus in purpurariis officinis, spuma in aereis cortinis innatans, quam infectores detrahentes siccant. [17] Atramentum dictum quod sit atrum, cuius species et picturae et cottidiano usui necessaria est; iste inter facticios est. Fit enim e fuligine pluribus modis super ardentes taedas resina adiecta, lacusculo aedificata, quae fumum retineat. Huic pictores cum aqua admiscunt gluten ut inlustrius resplendeat. [18] Ad festinationem autem operis etiam sarmentorum veterum carbones cum glutino triti inducendis parietibus atramenti speciem reddunt. Sunt et qui vini faecem siccatam excoquant, adfirmantque, si ex bono vino faex fuerit, Indici speciem id atramentum praebere. Sed et sarmentum uvae nigrae vino optimo tinctum posteaquam siccitate aruerint, si exuras et conteras adiecto gluten, nitorem Indici reddet. [19] Vsta, quae plurimum necessaria est, nullo negotio provenit. Nam si et glebam silicis bonae igne excoquas, et aceto acerrimo superfusam extinguas, madefacta spongia colorem purpureum reddet. Eam ubi contriveris usta erit. [20] Omne autem atramentum sole perficitur: omnes colores calcis admixtione conrumpuntur. [21] Melinum dictum quod eius metalli ferax sit una ex Cycladibus insula Melos nomine. Est enim candidum, nec utuntur eum pictores propter nimiam pinguedinem. [22] Anulare, quod vocant, candidum est, quo[d] muliebres picturae luminantur. Fit et ipsud ex creta admixtis vitreis gemmis. [23] Cerussa fit hoc modo: in vaso enim aceto acerrimo inpleto sarmenta aminea in eodem vasculo conlocabis, ac super sarmenta tabulas plumbi tenuissimas pones, deinde vas diligentissime claudis, inlinisque, ne aliquid inspiraminis exeat. Post dies autem triginta vas aperitur, et ex distillatione tabularum innata cerussa invenitur. Quod ablatum et arefactum teritur, atque iterum aceto admixto in pastillis dividitur et in sole siccatur. Hac observantia si lamminas aereas sarmentis superponas, aeruginem creant. Chalcanthum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL