Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX
IntraText CT - Text
LIBER XIX DE NAVIBVS, AEDIFICIIS ET VESTIBVS
XXIV. DE PALLIIS VIRORVM.
Previous
-
Next
Click here to hide the links to concordance
XXIV
. DE
PALLIIS
VIRORVM
. [1]
Pallium
est quo
ministrantium
scapulae
conteguntur
ut, dum
ministrant
,
expediti
discurrant
.
Plautus
(
frag
.
177
):
Si quid
facturus
es,
adpende
in
humeris
pallium
,
et
pergat
quantum
valet
tuorum
pedum
pernicitas
.
Dictum
autem
pallium
a
pellibus
, quia prius super
indumenta
pellicia
veteres
utebantur
, quasi
pellea
; sive a
palla
per
derivationem
. [2]
Chlamys
est qui ex una
parte
induitur
, neque
consuitur
, sed
fibula
infrenatur
.
Hinc
et
Graece
nomen
accepit
. [3]
Toga
dicta
quod
velamento
sui
corpus
tegat
atque
operiat
. Est autem
pallium
purum
forma
rotunda
et
fusiore
, et quasi
inundante
sinu
, et sub
dextro
veniens
supra
humerum
sinistrum
ponitur
, cuius
similitudinem
in
operimentis
simulacrorum
vel
picturarum
aspicimus
;
easque
statuas
togatas
vocamus
. [4]
Toga
autem
Romani
in
pace
utebantur
,
belli
autem
tempore
paludamentis
. [5]
Mensura
togae
iusta
si
sex
ulnas
habeat
.
Toga
palmata
dicebatur
quam
merebantur
hi
qui
reportabant
de
hostibus
palmas
: ipsa
vocabatur
et
toga
picta
, eo quod
victorias
cum
palmis
intextas
haberet
. [6]
Toga
candida
eademque
cretata
in
qua
candidati
, id est
magistratum
petentes
,
ambiebant
,
addita
creta
quo
candidior
insigniorque
esset
.
Cicero
in
oratione
quam
habuit
contra
conpetitores
'
In
Toga
Candida
'
scripsit
. [7]
Cinctus
Gabinus
est cum ita
inponitur
toga
ut
togae
lacinia
, quae post
secus
reicitur
,
adtrahitur
ad
pectus
, ita ut ex utroque
latere
ex
humeris
picturae
pendeant
, ut
sacerdotes
gentilium
faciebant
aut
cingebantur
praetores
. [8]
Trabea
erat
togae
species
ex
purpura
et
cocco
qua
operti
Romanorum
reges
initio
procedebant
. Hanc
primum
Romulus
adinvenisse
perhibetur
ad
discretionem
regii
habitus
.
Trabea
autem
dicta
quod
in
maiori
gloria
hominem
transbearet
, hoc est
ultra
et
in
posterum
ampliori
dignitate
honoris
beatum
faceret
. [9]
Paludamentum
erat
insigne
pallium
inperatorum
cocco
purpuraque
et
auro
distinctum
. De quo
Sallustius
(
Hist
.
1
,
87
): '
Togam
,'
inquit
, '
paludamento
mutavit
.' Erat autem
pallium
bellicum
,
dictum
, aliquibus
videtur
, quod eo
indutus
palam
faceret
imperator
bellum
futurum
. [10]
Circumtextum
est quod
Graece
KUKLAS
dicitur
. De quo
Vergilius
(
Aen
.
1
,
649
):
Et
circumtextum
croceo
velamen
acantho
.
Circumtextum
autem
dictum
quia est
rotundum
pallium
. [11]
Diplois
Graecum
nomen
, ab eo quod sit
duplex
amictus
.
Horatius
(
Epist
.
1
,
17
,
25
):
Contra quem
duplici
panno
patientia
velat
.
[12] Est autem
vestis
militaris
, cuius
usus
Gallicis
primum
expeditionibus
coepit
e
praeda
hostili
. De qua est
vox
illa
senatui
: '
Togis
depositis
Quirites
ad
saga
fuerunt.' [13]
Sagum
autem
Gallicum
nomen
est:
dictum
autem
sagum
quadrum
eo quod apud eos
primum
quadratus
vel
quadruplex
esset
. [14]
Paenula
est
pallium
cum
fimbriis
longis
.
Lacerna
pallium
fimbriatum
quod olim
soli
milites
utebantur
; unde et
in
distinguenda
castrensi
urbanaque
turba
hos
togatos
, illos
lacernatos
vocabant
. Inde autem
lacernae
quasi
amputatis
capitibus
fimbriarum
, neque ita
laxis
ut sunt
paenularum
. [15]
Mantum
Hispani
vocant
quod
manus
tegat
tantum; est enim
breve
amictum
. [16]
Praetexta
puerile
est
pallium
quo
usquead
sedecim
annos
pueri
nobiles
sub
disciplinae
cultu
utebantur
; unde et
praetextati
pueri
appellati
sunt.
Dicta
autem
praetexta
quia
praetexebatur
ei
latior
purpura
. [17]
Casula
est
vestis
cucullata
,
dicta
per
diminutionem
a
casa
, quod totum
hominem
tegat
quasi
minor
casa
. Inde et
cuculla
, quasi
minor
cella
. Sic et
Graece
planetas
,
dicta
quia
oris
errantibus
evagantur
.
Vnde
et
stellae
planetae
, id est
vagae
, eo quod
vago
sui
errore
motuque
discurrunt
. [18]
Birrus
a
Graeco
vocabulum
trahit
, illi enim
birrum
bibrum
dicunt
. [19]
Melotes
, quae etiam
pera
vocatur
,
pellis
est
caprina
[a]
collo
pendens
praecincta
usque ad
lumbos
: est autem
habitus
proprie
necessarius
ad
operis
exercitium
.
Fiebat
autem prius, ut quidam
existimant
, de
pelliculis
melonum
; unde et
melotes
vocatae
sunt. [20]
Fimbriae
vocatae
ora
vestimentorum
, hoc est
fines
, ex
Graeco
vocabulum
trahunt
;
Graeci
enim
terminum
ORON
vocant
.
Previous
-
Next
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
IntraText®
(V89)
Copyright
1996-2007 EuloTech SRL