Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Isidorus Hispalensis Etymologiarum libri XX IntraText CT - Text |
I. DE MENSIS. [1] Primus Daedalus mensam et sellam fecit. Coquinae apparatum Apicius quidam primus conposuit, qui in eo absumptis bonis morte voluntaria periit; et merito, quia is, qui gulae atque edacitati servit, et animan et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum vocabulum; nullum enim alium habet usum. [2] Torus dicitur a tortis herbis quae adcumbentium humeris subponuntur. Stibadium ab stipitibus dictum, quasi stipadium; sic enim prius coeptum est. Adcubitum a cibo vocatum, quasi ad cibatum epularum. [3] Convivium apud Graecos a conpotatione, APO TOU POTOU. Apud nos vero a convictu rectius appellatur, vel quia vitae conlocutionem habet. Item convivium a multitudine convescentium; nam privata mensa victus est, convivium non est. Convivii triplex est modus: discumbendi, edendi, et bibendi. Discumbendi, ut (Virg. Aen. 1,708):
Toris iussi discumbere pictis.
Edendi et bibendi, ut (Virg. Aen. 1,723):
Postquam
prima quies epulis mensaeque remotae,
crateras magno statuunt et vina coronant.