Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. DE POTV. [1] Potio a Graeca derivatione vocata; hanc enim illi POTOS dicunt. Aqua generaliter vocata, quod superficies eius aequalis sit: hinc et aequora. Quam inde recentem dicimus quia non est utilis vetusta, ut vinum, sed statim sublata de flumine et fonte vel puteo; fetescit enim vetusta. [2] Vinum inde dictum quod eius potus venas sanguine cito repleat. Hoc alii, quod nos cura solvat, Lyaeum appellant. Veteres vinum venenum vocabant; sed postquam inventus est virus letiferi sucus, hoc vinum vocatum, illud venenum. Vnde et Hieronymus in libro quem de virginitate servanda scripsit: 'Adolescentulas' inquit 'ita vinum debere fugere ut venenum, ne pro aetatis calore ferventi bibant et pereant.' Inde est quod apud veteres Romanos feminae non utebantur vinum, nisi sacrorum causa certis diebus. [3] Merum dicimus cum vinum purum significamus; nam merum dicimus quidquid purum atque sincerum est, sicut et aquam meram, nulli utique rei mixtam. Hinc et merenda, quod antiquitus id temporis pueris operariis quibus panis merus dabatur; aut quod meridient eo tempore, id est soli ac separatim, non, ut in prandio aut in cena, ad unam mensam. Inde credimus etiam illud tempus, quod post medium diem est, meridiem appellari, quod purum sit. [4] Mustum est vinum e lacu statim sublatum. Dictum autem creditur mustum quod in se limum et terram habeat mixtam; nam mus terra, unde et humus. Cuius tanta vis fervoris est ut vasa quamvis grandia ex eo repleta absque spiramine ilico disrunipat. [5] Roseum vinum, id est cum rubore; rosa enim rubet. Amineum vero quasi sine mineo, id est sine rubore; nam album est. Sucinacium sucinae gemmae simile est, id est fulvi coloris. [6] Limpidum vinum, id est perspicuum, ab aquae specie dictum, quasi lymphidum; lympha enim aqua est. Turbidum, quasi terbidum, id est terra commixtum, quod est faece. Falernum vinum vocatum a Falerna regione Campaniae, ubi optima vitia nascuntur. [7] Colatum vas proprium nuncupavit in quo deportatur: Gazeum vero regio, unde defertur; Gaza enim oppidum est Palaestinae. Infertum vinum dicitur quod altario libatur atque offertur. Spurcum, quod offerri non licet, aut cui aqua admixta est, quasi spurium, hoc est inmundum. [8] Honorarium vinum, quod regibus et potentibus honoris gratia offertur. Cato de innocentia sua (1): 'Quum essem in provincia legatus, quamplures ad praetores et consules vinum honorarium dabant: numquam accepi, ne privatus quidem.' [9] Crucium vinum est insuave quod servi potant. Acetum, vel quia acutum, vel quia aquatum; vinum enim aqua mixtum cito in hunc saporem redigitur. Vnde et acidum, quasi aquidum. Conditum vocatum, quod non sit simplex, et commixtione pigmentorum conpositum. [10] Lactatum est potio e lacte. Mulsum ex melle mixtum; est enim potio ex aqua et melle, quod Graeci MELIKRATON vocant. [11] Oenomelum mustum melle admixtum vehementerque agitatum atque commotum. Hydromelum, quod fiat ex aqua et malis Matianis. Saccatum liquor est aquae faece vini admixtus et sacco expressus. Lorea. [12] Oxymeli appellatum quod aceti et mellis permixta conficiatur materia, unde et dulcedinem retinet et acorem. Rhodomelum dicitur eo quod in suco rosae mel admisceatur. [13] Melicratum vinum melle mixtum. Medus, quasi melus, quia ex melle fit; sicut calamitas pro cadamitas. Faecula uva pinguis, decocta usque ad crassitudinem mellis ac refrigerata, utilis stomacho. [14] Passum, quidquid ex uva passa conpressum effluxerit. Dicitur autem passum a patiendo: nam percutitur uva siccior et decoquitur, et inde fit passum. Defrutum dictum est quod defrudatur, et quasi fraudem patiatur. [15] Carenum, eo quod fervendo partem careat; tertia enim parte musti amissa quod remanserit carenum est. Cui contraria sapa est, quae fervendo ad tertiam redacta descenderit. [16] Sicera est omnis potio quae extra vinum inebriare potest. Cuius licet nomen Hebraeum est, tamen Latinum sonat pro eo quod ex suco frumenti vel pomorum conficiatur, aut palmarun fructus in liquorem exprimantur, coctisque frugibus aqua pinguior, quasi sucus, colatur, et ipsa potio sicera nuncupatur. [17] Cervisia a Cerere, id est fruge vocata; est enim potio ex seminibus frumenti vario modo confecta. [18] Caelia a calefaciendo appellata; est enim potio ex suco tritici per artem confecta. Suscitatur enim igne illa vis germinis madefactae frugis ac deinde siccatur et post in farinam redacta molli suco admiscitur, quo fermentato sapor austeritatis et calor ebrietatis adicitur. Quae fit in his partibus Hispaniae cuius ferax vini locus non est. Fex dicta, quod sese vasis emergendo adfigat. [19] Garum est liquor piscium salsus, qui olim conficiebatur ex pisce quem Graeci GARON vocabant; et quamvis nunc ex infinito genere piscium fiat, nomen tamen pristinum retinet a quo initium sumpsit. [20] Liquamen dictum eo quod soluti in salsamento pisciculi eundem humorem liquant. Cuius liquor appellatur salsugo vel muria. Proprie autem muria dicitur aqua sale commixta, effectaque gustu in modum maris. [21] Sucus dicti quod sacco exprimantur, ut ptisanae. Ptisana, zema, apozema Graeca vocabula sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL