Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. DE VASIS VINARIIS ET AQVARIIS. [1] Oenophorum vas ferens vinum; OINOS enim vinum est. De quo est illud (Lucil. 139):

Vertitur oenophori fundus, sententia nobis.

[2] Flascae ex Graeco vocabulo dictae. Haec pro vehendis ac recondendis fialis primum factae sunt, unde et nuncupatae; postea in usum vini transierunt, manente Graeco vocabulo unde sumpserunt initium. [3] Lagoena et Sicula Graeca nomina sunt, inflexa ex parte ut fierent Latina. Illi enin LAGENOS, nos lagoena; illi SIKELE, nos Siculam dicimus. [4] Cantharus. Hydria genus vasis aquatilis per derivationem vocata; UDOR enim Graeci aquam dicunt. Situla, quod sitientibus apta sit ad bibendum; quod vas Graeci KADON vocant. [5] Catinum vas fictile, quod melius neutro dicitur quam masculino; sicut et salinum dicitur vas aptum salibus. Orca est amphorae species, cuius minore vocabulo urceus diminutivo urceolus est. Scyphus, in quo manus lavamus. [6] Seriola est orcarum ordo directus vel vas fictile vini apud Syriam primum excogitatum; sicut Cilicises a Cilicia nuncupati, unde [et] primum advectae sunt. [7] Dolium. Cupos et cupas a capiendo, id est accipiendo, aquas vel vinum vocatas; unde et caupones. Vtres ab utero. Mulgarium vas in quo mulguntur pecora: idem et mulctrum, ab eo quod in eo mulgitur lac. [8] Labrum vocatum eo quod in eo labationem fieri solitum est infantium, cuius diminutivum labellum. Idem et albeum, quod in eo ablutionem fieri solitum est. Pelves vocatae quod pedes ibi laventur. [9] Sifon vas appellatum quod aquas sufflando fundat; utuntur enim hos [in] oriente. Nam ubi senserint domum ardere, currunt cum sifonibus plenis aquis et extingunt incendia, sed et camaras expressis ad superiora aquis emundant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL