Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. DE VASIS COQVINARIIS. [1] Omnia vasa coquendi causa parata cocula dicuntur. Plautus (frag. 181):

Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia.

[2] Olla dicta pro eo quod ebulliat in ea aqua igni subiecto, ut altius vapor emittitur. Vnde et bulla dicitur, quae in aqua venti intus spiritu sustentatur. Patella quasi patula; olla est enim oris patentioribus. [3] Caccabus et cucuma a sono fervoris cognominantur. Haec in Graecis et Latinis communia nomina habent; sed utrum Latini a Graecis an Graeci a Latinis haec vocabula mutuassent incertum est. [4] Lebetae aeneae sunt Graeco sermone vocatae; sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae. [5] Sartago ab strepitu sonus vocata quando ardet in ea oleum. Tripedes appellatae quod tribus pedibus constent: has Graeci tripodas vacant. [6] Mola a sui rotunditate vocata, ut mala pomorum: sic et Graeci. Cribrum, quod ibi currat frumentum, quasi currifrum. Rutabulum dictum a proruendo stercora, sive ignem panis coquendi gratia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL